Jump to content

Ab Urbe Condita/liber XXXIII

Unchecked
E Wikisource
 Liber XXXII Liber XXXIV 

Haec per hiemem gesta. initio autem ueris Quinctius Attalo Elatiam excito Boeotorum gentem incertis ad eam diem animis fluctuantem dicionis suae facere cupiens, profectus per Phocidem quinque milia ab Thebis, quod caput est Boeotiae, posuit castra. inde postero die ⟨cum⟩ unius signi militibus et Attalo legationibusque quae frequentes undique conuenerant pergit ire ad urbem, iussis legionis hastatis--ea duo milia militum erant--sequi se mille passuum interuallo distantibus. ad medium ferme uiae Boeotorum praetor Antiphilus obuius fuit; cetera multitudo e muris aduentum imperatoris Romani regisque prospeculabatur. rara arma paucique milites circa eos apparebant; hastatos sequentes procul anfractus uiarum uallesque interiectae occulebant. cum iam adpropinquaret urbi, uelut obuiam egredientem turbam salutaret, tardius incedebat: causa erat morae ut hastati consequerentur. oppidani, ante lictorem turba acta, insecutum confestim agmen armatorum non ante quam ad hospitium imperatoris uentum est conspexere. tum uelut prodita dolo Antiphili praetoris urbe captaque obstipuerunt omnes; et apparebat nihil liberae consultationis concilio quod in diem posterum indictum erat Boeotis relictum esse. texerunt dolorem quem et nequiquam et non sine periculo ostendissent.

In concilio Attalus primus uerba fecit. orsus a maiorum suorum suisque et communibus in omnem Graeciam et propriis in Boeotorum gentem meritis, senior iam et infirmior quam ut contentionem dicendi sustineret, obmutuit et concidit; et dum regem auferunt reficiuntque parte membrorum captum, paulisper contio intermissa est. Aristaenus inde Achaeorum praetor eo cum maiore auctoritate auditus quod non alia quam quae Achaeis suaserat Boeotis suadebat. pauca ab ipso Quinctio adiecta, fidem magis Romanam quam arma aut opes extollente uerbis. rogatio inde a Plataeensi Dicaearcho lata recitataque ⟨de societate⟩ cum Romanis iungenda, nullo contra dicere audente, omnium Boeotiae ciuitatum suffragiis accipitur iubeturque. concilio dimisso Quinctius tantum Thebis moratus quantum Attali repens casus coegit, postquam non uitae praesens periculum uis morbi attulisse sed membrorum debilitatem uisa est, relicto eo ad curationem necessariam corporis, Elatiam unde profectus erat redit, Boeotis quoque sicut prius Achaeis ad societatem adscitis et, quoniam tuta ea pacataque ab tergo relinquebantur, omnibus iam cogitationibus in Philippum et quod reliquum belli erat conuersis.

Philippus quoque primo uere, postquam legati ab Roma nihil pacati rettulerant, dilectum per omnia oppida regni habere instituit in magna inopia iuniorum. absumpserant enim per multas iam aetates continua bella Macedonas; ipso quoque regnante et naualibus bellis aduersus Rhodios Attalumque et terrestribus aduersus Romanos ceciderat magnus numerus. ita et tirones ab sedecim annis milites scribebat, et emeritis quidam stipendiis, quibus modo quicquam reliqui roboris erat, ad signa reuocabantur. ita suppleto exercitu secundum uernum aequinoctium omnes copias Dium contraxit ibique statiuis positis exercendo cotidie milite hostem opperiebatur. et Quinctius per eosdem ferme dies ab Elatia profectus praeter Thronium et Scarpheam ad Thermopylas peruenit. ibi concilium Aetolorum Heracleam indictum tenuit consultantium quantis auxiliis Romanum ad bellum sequerentur. cognitis sociorum decretis tertio die ab Heraclea Xynias praegressus in confinio Aenianum Thessalorumque positis castris Aetolica auxilia opperiebatur. nihil morati Aetoli sunt: Phaenea duce sex milia peditum cum equitibus quadringentis uenerunt. ne dubium esset quid expectasset, confestim Quinctius mouit castra. transgresso in Phthioticum agrum quingenti Gortynii Cretensium, duce Cydante, et trecenti Apolloniatae haud dispari armatu se coniunxere, nec ita multo post Amynander cum Athamanum peditum ducentis et mille.

Philippus cognita profectione ab Elatia Romanorum, ut cui de summa rerum adesset certamen, adhortandos milites ratus, multa iam saepe memorata de maiorum uirtutibus simul de militari laude Macedonum cum disseruisset, ad ea quae tum maxime animos terrebant quibusque ⟨erigi⟩ ad aliquam spem poterant uenit.

Acceptae ad Aoum flumen in angustiis cladi ⟨i⟩terum a Macedonum phalange ad Atragem ui pulsos Romanos opponebat: et illic tamen, ubi insessas fauces Epiri non tenuissent, primam culpam fuisse eorum qui neglegenter custodias seruassent, secundam in ipso certamine leuis armaturae mercennariorumque militum; Macedonum uero phalangem et tunc stetisse et loco aequo iustaque pugna semper mansuram inuictam. decem et sex milia militum haec fuere, robur omne uirium eius regni; ad hoc duo milia caetratorum, quos peltas⟨tas⟩ appellant, Thracumque et Illyriorum--Tralles est nomen genti--par numerus, bina milia erant, et mixti ex pluribus gentibus mercede conducti auxiliares mille ferme et quingenti et duo milia equitum. cum iis copiis rex hostem opperiebatur. Romanis ferme par numerus erat; qui tum copiis tantum quod Aetoli accesserant superabant.

Quinctius ad Thebas Phthioticas castra cum mouisset, spem nactus per Timonem principem ciuitatis prodi urbem, cum paucis equitum leuisque armaturae ad muros successit. ibi adeo frustrata spes est ut non certamen modo cum erumpentibus sed periculum quoque atrox subiret, ni castris exciti repente pedites equitesque in tempore subuenissent. et postquam nihil conceptae temere spei succedebat, urbis quidem amplius temptandae in praesentia conatu absistit; ceterum satis gnarus iam in Thessalia regem esse, nondum comperto quam in regionem uenisset, milites per agros dimissos uallum caedere et parare iubet.

Vallo et Macedones et Graeci usi sunt, sed usum nec ad commoditatem ferendi nec ad ipsius munitionis firmamentum aptauerunt; nam et maiores et magis ramosas arbores caedebant quam quas ferre cum armis miles posset, et cum castra his ante obiectis saepsissent, facilis molitio eorum ualli erat. nam et quia rari stipites magnarum arborum eminebant multique et ualidi rami praebebant quod recte manu caperetur, duo aut summum tres iuuenes conixi arborem unam euellebant, qua euulsa portae instar extemplo patebat, nec in promptu erat quod obmolirentur. Romanus leues et bifurcos plerosque et trium aut cum plurimum quattuor ramorum uallos caedit, ut et suspensis ab tergo armis ferat plures simul apte miles; et ita densos obfigunt implicantque ramis ut neque ⟨quis cuiusque palmae stipes neque⟩ quae cuiusque stipitis palma sit peruideri possit; et adeo acuti aliusque per alium immissi rami locum ad inserendam manum non relinquunt ut neque prehendi quod trahatur neque trahi, cum inter se innexi rami uinculum in uicem praebeant, possit; et si euulsus forte est unus, nec loci multum aperit et alium reponere perfacile est.

Quinctius postero die uallum secum ferente milite ut paratus omni loco castris ponendis esset, progressus modicum iter sex ferme milia a Pheris cum consedisset, speculatum in qua parte Thessaliae hostis esset quidue pararet misit. circa Larisam erat rex. certior iam factus Romanum ab Thebis Pheras mouisse, defungi quam primum et ipse certamine cupiens ducere ad hostem pergit et quattuor milia fere a Pheris posuit castra. inde postero die cum expediti utrimque ad occupandos super urbem tumulos processissent, pari ferme interuallo ab iugo quod capiendum erat, cum inter se conspecti essent, constiterunt, nuntios in castra remissos qui quid sibi, quoniam praeter spem hostis occurrisset, faciendum esset consulerent, quieti opperientes. et illo quidem die nullo inito certamine in castra reuocati sunt; postero die circa eosdem tumulos equestre proelium fuit, in quo non minimum Aetolorum opera regii fugati atque in castra compulsi sunt. magnum utris⟨que⟩ impedimentum ad rem gerendam fuit ager consitus crebris arboribus hortique, ut in suburbanis locis, et coartata itinera maceriis et quibusdam locis interclusa. itaque pariter ducibus consilium fuit excedendi ea regione, et uelut ex praedicto ambo Scotusam petierunt, Philippus spe frumentandi inde, Romanus ut praegressus corrumperet hosti frumenta. per diem totum, quia colles perpetuo iugo intererant, nullo conspecta inter se loco agmina ierunt. Romani ⟨ad⟩ Eretriam Phthiotici agri, Philippus super amnem Onchestum posuit castra. ne postero quidem die, cum Philippus ad Melambium quod uocant Scotusae⟨i⟩ agri, Quinctius circa Thetideum Pharsaliae terrae posuisset castra, aut hi aut illi ubi hostis esset satis compertum habuerunt. tertio die primo nimbus effusus, dein caligo nocti simillima Romanos metu insidiarum tenuit.

Philippus maturandi itineris causa, post imbrem nubibus in terram demissis nihil deterritus, signa ferri iussit; sed tam densa caligo occaecauerat diem ut neque signiferi uiam nec signa milites cernerent, agmen ad incertos clamores uagum uelut errore nocturno turbaretur. supergressi tumulos qui Cynoscephalae uocantur, relicta ibi statione firma peditum equitumque, posuerunt castra. Romanus iisdem ad Thetideum castris cum se tenuisset, exploratum tamen ubi hostis esset decem turmas equitum et mille pedites misit monitos ut ab insidiis, quas dies obscurus apertis quoque locis tecturus esset, praecauerent. ubi uentum ad insessos tumulos est, pauore mutuo iniecto uelut torpentes quieuerunt; dein nuntiis retro in castra ad duces missis, ubi primus terror ab necopinato uisu consedit, non diutius certamine abstinuere. principio a paucis procurrentibus lacessita pugna est, deinde subsidiis tuentium pulsos aucta. in qua cum haudquaquam pares Romani alios super alios nuntios ad ducem mitterent premi sese, quingenti equites et duo milia peditum, maxime Aetolorum, cum duobus tribunis militum propere missa rem inclinatam restituerunt, uersaque fortuna Macedones laborantes opem regis per nuntios implorabant. rex, ut qui nihil minus illo die propter offusam caliginem quam proelium expectasset, magna parte hominum omnis generis pabulatum missa, aliquamdiu inops consilii trepidauit; deinde, postquam nuntii instabant, et iam iuga montium detexerat nebula, et in conspectu erant Macedones in tumulum maxime editum inter alios compulsi loco se magis quam armis tutantes, committendam rerum summam in discrimen utcumque ratus, ne partis indefensae iactura fieret, Athenagoram ducem mercede militantium cum omnibus praeter Thracas auxiliis et equitatu Macedonum ac Thessalorum mittit. eorum aduentu depulsi ab iugo Romani non ante restiterunt quam in planiorem uallem peruentum est. ne effusa detruderentur fuga plurimum in Aetolis equitibus praesidii fuit. is longe tum optimus eques in Graecia erat; pedite inter finitimos uincebantur.

Laetior res quam pro successu pugnae nuntiata, cum alii super alios recurrentes ex proelio clamarent fugere pauidos Romanos, inuitum et cunctabundum et dicentem ⟨Philippum⟩ temere fieri, non locum sibi placere, non tempus, perpulit ut educeret omnes copias in aciem. idem et Romanus, magis necessitate quam occasione pugnae inductus, fecit. dextrum cornu elephantis ante signa instructis in subsidiis reliquit; laeuo cum omni leui armatura in hostem uadit, simul admonens cum iisdem Macedonibus pugnaturos quos ad Epiri fauces, montibus fluminibusque saeptos, uicta naturali difficultate locorum expulissent acieque expugnassent, cum iis quos P. Sulpicii prius ductu obsidentes in Eordaeam aditum uicissent: fama stetisse, non uiribus Macedoniae regnum; eam quoque famam tandem euanuisse. iam peruentum ad suos in ima ualle stantes erat, qui aduentu exercitus imperatorisque pugnam renouant impetuque facto rursus auertunt hostem. Philippus cum caetratis et cornu dextro peditum, robore Macedonici exercitus, quam phalangem uocabant, prope cursu ad hostem uadit; Nicanori, ex purpuratis uni, ut cum reliquis copiis confestim sequatur imperat. primo, ut in iugum euasit et iacentibus ibi paucis armis corporibusque hostium proelium eo loco fuisse pulsosque inde Romanos et pugnari prope castra hostium uidit, ingenti gaudio est elatus; mox refugientibus suis et terrore uerso paulisper incertus an in castra reciperet copias trepidauit; deinde ut adpropinquabat hostis et, praeterquam quod caedebantur auersi nec nisi defenderentur seruari poterant, ne ipsi quidem in tuto iam receptus erat, coactus nondum adsecuta parte suorum periculum summae rerum facere, equites leuemque armaturam qui in proelio fuerant dextero in cornu locat iuxta caetratos, Macedonum phalangem hastis positis, quarum longitudo impedimento erat, gladiis rem gerere iubet. simul ne facile perrumperetur acies, dimidium de fronte demptum introrsus porrectis ordinibus duplicat, ut longa potius quam lata acies esset; simul et densari ordines iussit, ut uir uiro, arma armis iungerentur.

Quinctius iis qui in proelio fuerant inter signa et ordines acceptis tuba dat signum. raro alias tantus clamor dicitur in principio pugnae exortus; nam forte utraque acies simul conclamauere nec solum qui pugnabant sed subsidia etiam quique tum maxime in proelium ueniebant. dextero cornu rex loci plurimum auxilio, ex iugis altioribus pugnans, uincebat; sinistro tum cum maxime adpropinquante phalangis parte quae nouissimi agminis fuerat, sine ullo ordine trepidabatur; media acies, quae propior dextrum cornu erat, stabat spectaculo uelut nihil ad se pertinentis pugnae intenta. phalanx, quae uenerat agmen magis quam acies aptiorque itineri quam pugnae, uixdum in iugum euaserat. in hos incompositos Quinctius, quamquam pedem referentes in dextro cornu suos cernebat, elephantis prius in hostem actis impetum facit, ratus partem profligatam cetera tracturam. non dubia res fuit; extemplo terga uertere Macedones, terrore primo bestiarum auersi. et ceteri quidem hos pulsos sequebantur; unus e tribunis militum ex tempore capto consilio cum uiginti signorum militibus, relicta ea parte suorum quae haud dubie uincebat, breui circuitu dextrum cornu hostium auersum inuadit. nullam aciem ab tergo adortus non turbasset; ceterum ad communem omnium in tali re ⟨tre⟩pidationem accessit quod phalanx Macedonum grauis atque immobilis nec circumagere se poterat nec hoc qui a fronte paulo ante pedem referentes tunc ultro territis instabant patiebantur. ad hoc loco etiam premebantur, quia iugum ex quo pugnauerant dum per procliue pulsos insequuntur tradiderant hosti ad terga sua circumducto. paulisper in medio caesi, deinde omissis plerique armis capessunt fugam.

Philippus cum paucis peditum equitumque primo tumulum altiorem inter ceteros cepit ⟨unde⟩ specularetur quae in laeua parte suorum fortuna esset; deinde postquam fugam effusam animaduertit et omnia circa iuga signis atque armis fulgere, tum et ipse acie excessit. Quinctius cum institisset cedentibus, repente quia erigentes hastas Macedonas conspexerat, quidnam pararent incertus paulisper nouitate rei constituit signa; deinde, ut accepit hunc morem esse Macedonum tradentium sese, parcere uictis in animo habebat. ceterum ab ignaris militibus omissam ab hoste pugnam et quid imperator uellet impetus in eos est factus et primis caesis ceteri in fugam dissipati sunt. rex effuso cursu Tempe petit. ibi ad Gonnos diem unum substitit ad excipiendos si qui proelio superessent. Romani uictores in castra hostium spe praedae ⟨inrumpunt⟩: ea magna iam ⟨ex parte⟩ direpta ab Aetolis inueniunt. caesa eo die octo milia hostium, ⟨quinque⟩ capta; ex uictoribus septingenti ferme ceciderunt. si Ualerio qui credat omnium rerum immodice numerum augenti, quadraginta milia hostium eo die sunt caesa, capta--ibi modestius mendacium est--quinque milia septingenti, signa militaria ducenta undequinquaginta. Claudius quoque duo et triginta milia hostium caesa scribit, capta quattuor milia et trecentos. nos non minimo potissimum numero credidimus sed Polybium secuti sumus, non incertum auctorem cum omnium Romanarum rerum tum praecipue in Graecia gestarum.

Philippus collectis ex fuga qui uariis casibus pugnae dissipati uestigia eius secuti fuerant missisque Larisam ad commentarios regios comburendos ne in hostium uenirent potestatem, in Macedoniam concessit. Quinctius captiuis praedaque ⟨partim⟩ uenumdatis partim militi concessis Larisam est profectus, hauddum satis gnarus quam regionem petisset rex quidue pararet. caduceator eo regius uenit, specie ut indutiae essent donec tollerentur ad sepulturam qui in acie cecidissent, re uera ad petendam ueniam legatis mittendis. utrumque ab Romano impetratum. adiecta etiam illa uox, bono animo esse regem ut iuberet, quae maxime Aetolos offendit iam tumentes querentesque mutatum uictoria imperatorem: ante pugnam omnia magna paruaque communicare cum sociis solitum, nunc omnium expertes consiliorum esse, suo ipsum arbitrio cuncta agere; cum Philippo iam gratiae priuatae locum quaerere, ut dura atque aspera belli Aetoli exhauserint, pacis gratiam et fructum Romanus in se uertat. et haud dubie decesserat iis aliquantum honoris; sed cur neglegerentur ignorabant. donis regis imminere credebant inuicti ab ea cupiditate animi uirum; sed et suscensebat non immerito Aetolis ob insatiabilem auiditatem praedae et adrogantiam eorum, uictoriae gloriam in se rapientium, quae uanitate sua omnium aures offendebat, et Philippo sublato, fractis opibus Macedonici regni Aetolos habendos Graeciae dominos cernebat. ob eas causas multa sedulo ut uiliores leuioresque apud omnes essent et uiderentur faciebat.

Indutiae quindecim dierum datae hosti erant et cum ipso rege constitutum conloquium; cuius priusquam tempus ueniret, in consilium aduocauit socios. rettulit quas leges pacis placeret dici. Amynander Athamanum rex paucis sententiam absoluit: ita componendam pacem esse ut Graecia etiam absentibus Romanis satis potens tuendae simul pacis libertatisque esset. Aetolorum asperior oratio fuit, qui pauca praefati recte atque ordine imperatorem Romanum facere quod, quos belli socios habuisset, cum iis communicaret pacis consilia, falli aiunt eum tota re si aut Romanis pacem aut Graeciae libertatem satis firmam se credat relicturum nisi Philippo aut occiso aut regno pulso; quae utraque procliuia esse si fortuna uti uellet. ad haec Quinctius negare Aetolos aut moris Romanorum memorem aut sibi ipsis conuenientem sententiam dixisse; et illos prioribus omnibus conciliis conloquiisque [et] de condicionibus pacis semper, ⟨non⟩ ut ad internecionem bellaretur disseruisse, et Romanos praeter uetustissimum morem uictis parcendi praecipuum clementiae documentum dedisse pace Hannibali et Carthaginiensibus data. omittere se Carthaginienses: cum Philippo ipso quotiens uentum in conloquium? nec unquam ut cederet regno actum esse. an quia uictus proelio foret, inexpiabile bellum factum? cum armato hoste infestis animis concurri debere: aduersus uictos mitissimum quemque animum maximum habere. libertati Graeciae uideri graues Macedonum reges: si regnum gensque tollatur, Thracas Illyrios Gallos deinde, gentes feras et indomitas, in Macedoniam se et in Graeciam effusuras. ne proxima quaeque amoliendo maioribus grauioribusque aditum ad se facerent. interfanti deinde Phaeneae praetori Aetolorum testificantique si elapsus eo tempore Philippus foret mox grauius eum rebellaturum, 'desistite tumultuari' inquit 'ubi consultandum est: non iis condicionibus inligabitur rex ut mouere bellum possit.'

Hoc dimisso concilio postero die rex ad fauces quae ferunt in Tempe--is datus erat locus conloquio--uenit; tertio die datur ei Romanorum ac sociorum frequens concilium. ibi Philippus perquam prudenter iis sine quibus pax impetrari non poterat sua potius uoluntate omissis quam altercando extorquerentur, quae priore conloquio aut imperata a Romanis aut postulata ab sociis essent omnia se concedere, de ceteris senatui permissurum dixit. quamquam uel inimicissimis omnibus praeclusisse uocem uidebatur, Phaeneas tamen Aetolus cunctis tacentibus 'quid? nobis' inquit, 'Philippe, reddisne tandem Pharsalum et Larisam Cremasten et Echinum et Thebas Phthias?' cum Philippus nihil morari diceret quo minus reciperent, disceptatio inter imperatorem Romanum et Aetolos orta est de Thebis; nam eas populi Romani iure belli factas esse Quinctius dicebat, quod integris rebus exercitu ab se admoto uocati in amicitiam, cum potestas libera desciscendi ab rege esset, regiam societatem Romanae praeposuissent; Phaeneas et pro societate belli quae ante bellum habuissent restitui Aetolis aequum censebat et ita in foedere primo cautum esse ut belli praeda rerum quae ferri agique possent Romanos, ager urbesque captae Aetolos sequerentur. 'uos' inquit 'ipsi' Quinctius 'societatis istius leges rupistis quo tempore relictis nobis cum Philippo pacem fecistis. quae si maneret, captarum tamen urbium illa lex foret: Thessaliae ciuitates sua uoluntate in dicionem nostram uenerunt.' haec cum omnium sociorum adsensu dicta Aetolis non ⟨in⟩ praesentia modo grauia auditu sed mox etiam belli causa magnarumque ex eo cladium iis fuerunt. cum Philippo ita conuenit ut Demetrium filium et quosdam ex amicorum numero obsides et ducenta talenta daret, de ceteris Romam mitteret legatos: ad eam rem quattuor mensum indutiae essent. si pax non impetrata ab senatu foret, obsides pecuniamque reddi Philippo receptum est. causa Romano imperatori non alia maior fuisse dicitur maturandae pacis quam quod Antiochum bellum transitumque in Europam moliri constabat.

Eodem tempore atque, ut quidam tradidere, eodem die ad Corinthum Achaei ducem regium Androsthenem iusto proelio fuderunt. eam urbem pro arce habiturus Philippus aduersus Graeciae ciuitates et principes inde euocatos per speciem conloquendi quantum equitum dare Corinthii ad bellum possent retinuerat pro obsidibus, et praeter quingentos Macedonas mixtosque ex omni genere auxiliorum octingentos, quot iam ante ibi fuerant, mille Macedonum eo miserat et mille ac ducentos Illyrios Thracasque et Cretenses, qui in utraque parte militabant, octingentos. his additi Boeoti Thessalique et Acarnanes mille, scutati omnes, et ⟨septingenti ex⟩ ipsorum Corinthiorum iuuentute, impleta ut essent sex milia armatorum, fiduciam Androstheni fecerunt acie decernendi. Nicostratus praetor Achaeorum Sicyone erat cum duobus milibus peditum, centum equitibus, sed imparem se et numero et genere militum cernens moenibus non excedebat. regiae copiae peditum equitumque uagae Pellenensem et Phliasium et Cleonaeum agrum depopulabantur; postremo exprobrantes metum hosti in fines Sicyoniorum transcendebant, nauibus etiam circumuecti omnem oram Achaiae uastabant. cum id effusius hostes et, ut fit ab nimia fiducia, neglegentius etiam facerent, Nicostratus spem nactus necopinantes eos adgrediendi circa finitimas ciuitates nuntium occultum mittit quo die et quot ex quaque ciuitate armati ad Apelaurum--Stymphaliae terrae is locus est-- conuenirent. omnibus ad diem edictam paratis profectus inde extemplo per Phliasiorum fines nocte Cleonas insciis omnibus quid pararet peruenit. erant autem cum eo quinque milia peditum, ex quibus ~armaturae leuis, et trecenti equites. cum iis copiis, dimissis qui specularentur quam in partem hostes effunderent sese, opperiebatur.

Androsthenes omnium ignarus Corintho profectus ad Nemeam--amnis est Corinthium ⟨et⟩ Sicyonium interfluens agrum--castra locat. ibi partem dimidiam exercitus dimissam--trifariam diuisit--et omnes equites discurrere ad depopulandos simul Pellenensem Sicyoniumque agros et Phliasium iubet. haec tria diuersa agmina discessere. quod ubi Cleonas ad Nicostratum perlatum est, extemplo ualidam mercennariorum manum praemissam ad occupandum saltum per quem transitus in Corinthium est agrum, ante signa equitibus ut praegrederentur locatis, ipse confestim agmine duplici sequitur. parte una mercennarii milites ibant cum leui armatura, altera clipeati; id in illarum gentium exercitibus robur erat. iam haud procul castris aberant pedites equitesque, et Thracum quidam in uagos palatosque per agros hostes impetum fecerant, cum repens terror castris infertur. trepidare dux, ut qui hostes nusquam nisi raros in collibus ante Sicyonem non audentes agmen demittere in campos uidisset, ab Cleonis quidem accessuros nunquam credidisset. reuocari tuba iubet uagos a castris dilapsos; ipse raptim capere arma iussis militibus infrequenti agmine porta egressus <su>per flumen instruit aciem. ceterae copiae uix conligi atque instrui cum potuissent, primum hostium impetum non tulerunt. Macedones et maxime omnium frequentes ad signa fuerant et diu ancipitem uictoriae spem fecerunt; postremo fuga ceterorum nudati, cum duae iam acies hostium ex diuerso, leuis armatura ab latere, clipeati caetratique a fronte urgerent, et ipsi re inclinata primo rettulere pedem, deinde impulsi terga uertunt et plerique abiectis armis, nulla spe castrorum tenendorum relicta, Corinthum petierunt. Nicostratus mercennariis militibus ad hos persequendos, equitibus Thracumque auxiliis in populatores agri Sicyonii missis magnam utrobique caedem edidit, maiorem prope quam in proelio ipso. ex iis quoque qui Pellenen Phliuntaque depopulati erant, incompositi partim omniumque ignari ad castra reuertentes in hostium stationes tamquam in suas inlati sunt, partim ex discursu id quod erat suspicati ita se in fugam passim sparserunt ut ab ipsis agrestibus errantes circumuenirentur. ceciderunt eo die mille et quingenti, capti trecenti. Achaia omnis magno liberata metu.

Priusquam dimicaretur ad Cynoscephalas, L. Quinctius Corcyram excitis Acarnanum principibus, quae sola Graeciae gentium in societate Macedonum manserat, initium quoddam ibi motus fecit. duae autem maxime causae eos tenuerant in amicitia regis, una fides insita genti, altera metus odiumque Aetolorum. concilium Leucadem indictum est. eo neque cuncti conuenere Acarnanum populi nec [in] iis qui conuenerant idem placuit; sed duo principes et magistratus peruicerunt ut priuatum decretum Romanae societatis fieret. id omnes qui afuerant aegre passi; et in hoc fremitu gentis a Philippo missi duo principes Acarnanum, Androcles et Echedemus, non ad tollendum modo decretum Romanae societatis ualuerunt sed etiam ut Archelaus et Bianor, principes gentis ambo, quod auctores eius sententiae fuissent, proditionis in concilio damnarentur et Zeuxidae praetori, quod de ea re rettulisset, imperium abrogaretur. rem temerariam sed euentu prosperam damnati fecerunt. suadentibus nam⟨que⟩ amicis cederent tempori et Corcyram ad Romanos abirent, statuerunt offerre se multitudini et aut eo ipso lenire iras aut pati quod casus tulisset. cum se frequenti concilio intulissent, primo murmur ac fremitus admirantium, silentium mox a uerecundia simul pristinae dignitatis ac misericordia praesentis fortunae ortum est. potestate quoque dicendi facta principio suppliciter, procedente autem oratione, ubi ad crimina diluenda uentum est, cum tanta fiducia quantum innocentia dabat disseruerunt; postremo ultro aliquid etiam queri et castigare iniquitatem simul in se crudelitatemque ausi ita adfecerunt animos ut omnia quae in eos decreta erant frequentes tollerent neque eo minus redeundum in societatem Philippi abnuendamque Romanorum amicitiam censerent.

Leucade haec sunt decreta. id caput Acarnaniae erat eoque in concilium omnes populi conueniebant. itaque cum haec repentina mutatio Corcyram ad legatum Flamininum perlata esset, extemplo cum classe profectus Leucadem ad Heraeum quod uocant naues adplicuit. inde cum omni genere tormentorum machinarumque quibus expugnantur urbes ad muros accessit, ad primum terrorem ratus inclinari animos posse. postquam pacati nihil ostendebatur, tum uineas turresque erigere et arietem admouere muris coepit.

Acarnania uniuersa inter Aetoliam atque Epirum posita solem occidentem et mare Siculum spectat. Leucadia nunc insula est, uadoso freto quod perfossum manu est ab Acarnania diuisa; tum paeninsula erat, occidentis regione artis faucibus cohaerens Acarnaniae; quingentos ferme passus longae eae fauces erant, latae haud amplius centum et uiginti. in iis angustiis Leucas posita est, colli adplicata uerso in orientem et Acarnaniam; ima urbis plana sunt, iacentia ad mare, quo Leucadia ab Acarnania diuiditur. inde terra marique expugnabilis est; nam et uada sunt stagno similiora quam mari et campus terrenus omnis operique facilis. itaque multis simul locis aut subruti aut ariete decussi ruebant muri; sed quam urbs ipsa opportuna oppugnantibus erat, tam inexpugnabiles hostium animi. die ac nocte intenti reficere quassata muri, obstruere quae patefacta ruinis erant, proelia impigre inire et armis magis muros quam se ipsos moenibus tutari; diutiusque spe Romanorum obsidionem eam extraxissent ni exules quidam Italici generis Leucade habitantes ab arce milites accepissent. eos tamen ex superiore loco magno cum tumultu decurrentes acie in foro instructa iusto proelio aliquamdiu Leucadii sustinuerunt. interim et scalis capta multis locis moenia et per stragem lapidum ac ruinas transcensum in urbem; iamque ipse legatus magno agmine circumuenerat pugnantes. tum pars in medio caesi, pars armis abiectis dediderunt sese uictori. et post dies paucos audito proelio quo ad Cynoscephalas pugnatum erat, omnes Acarnaniae populi in dicionem legati uenerunt.

Iisdem diebus, omnia simul inclinante fortuna, Rhodii quoque ad uindicandam a Philippo continentis regionem --Peraean uocant--possessam a maioribus suis, Pausistratum praetorem cum octingentis Achaeis peditibus, mille et octingentis fere armatis ex uario genere auxiliorum collectis miserunt: Galli et Mniesutae et Pisuetae et Tarmiani et Theraei ex Peraea et Laudiceni ex Asia erant. cum iis copiis Pausistratus Tendeba in Stratonicensi agro, locum peropportunum, ignaris regiis qui Therae erant occupauit. in tempore et ad ⟨id⟩ ipsum excitum auxilium, mille Achaei pedites cum centum equitibus superuenerunt; Theoxenus iis praeerat. Dinocrates regius praefectus reciperandi castelli causa primo castra ad ipsa Tendeba mouet, inde ad alterum castellum item Stratonicensis agri--Astragon uocant--; omnibusque eo praesidiis, quae multifariam disiecta erant, deuocatis et ab ipsa Stratonicea Thessalorum auxiliaribus ad Alabanda, ubi hostes erant, ducere pergit. nec Rhodii pugnam detractauerunt. ita castris in propinquo locatis extemplo in aciem descensum est. Dinocrates quingentos Macedonas dextro cornu, laeuo Agrianas locat, in medium accipit contractos ex castellorum--Cares maxime erant-- praesidiis, equites cornibus circumdat et Cretensium auxiliares Thracumque. Rhodii Achaeos dextro cornu, sinistro mercennarios milites, lectam peditum manum, habuere, medios mixta ex pluribus gentibus auxilia, equites leuisque armaturae quod erat cornibus circumiectum. eo die steterunt tantum acies utraque super ripam qui tenui tum aqua interfluebat torrentis paucisque telis emissis in castra receperunt sese. postero die eodem ordine instructi maius aliquanto proelium quam pro numero edidere pugnantium. neque enim plus terna milia peditum fuere et centeni ferme equites; ceterum non numero tantum nec armorum genere sed animis quoque paribus et aequa spe pugnarunt. Achaei primi torrente superato in Agrianas impetum fecerunt; deinde tota prope cursu transgressa amnem acies est. diu anceps pugna stetit. numero Achaei, mille ipsi, quadringentos loco pepulere; inclinato deinde laeuo cornu in dextrum omnes conisi. Macedones usque dum ordines et ueluti stipata phalanx constabat moueri nequiuerunt; postquam laeuo latere nudato circumagere hastas in uenientem ex transuerso hostem conati sunt, turbati extemplo tumultum primo inter se fecerunt, terga deinde uertunt, postremo abiectis armis in praecipitem fugam effunduntur. Bargylias petentes fugerunt; eodem et Dinocrates perfugit. Rhodii quantum diei superfuit secuti receperunt sese in castra. satis constat, si confestim uictores Stratoniceam petissent, recipi eam urbem sine certamine potuisse. praetermissa eius rei occasio est dum in castellis uicisque recipiendis Peraeae tempus teritur. interim animi eorum qui Stratoniceam praesidio obtinebant confirmati sunt; mox et Dinocrates cum iis quae proelio superfuerant copiis intrauit muros. nequiquam inde obsessa oppugnataque urbs est, nec recipi nisi aliquanto post per Antiochum potuit. haec in Thessalia, haec in Achaia, haec in Asia per eosdem dies ferme gesta.

Philippus cum audisset Dardanos transgressos fines ab contemptu concussi tum regni superiora Macedoniae euastare, quamquam toto prope orbe terrarum undique se suosque exigente fortuna urgebatur, tamen morte tristius ratus Macedoniae etiam possessione pelli, dilectu raptim per urbes Macedonum habito cum sex milibus peditum et quingentis equitibus circa Stobos Paeoniae improuiso hostes oppressit. magna multitudo hominum in proelio, maior cupidine praedandi palata per agros caesa est. quibus fuga in expedito fuit, ne temptato quidem casu pugnae in fines suos redierunt. ea una expeditione, non pro reliquo statu fortunae facta, refectis suorum animis Thessalonicam sese recepit.

Non tam in tempore Punicum bellum terminatum erat, ne simul et cum Philippo foret bellandum, quam opportune iam Antiocho ex Syria mouente bellum Philippus est superatus; nam praeterquam quod facilius cum singulis quam si in unum ambo simul contulissent uires bellatum est, Hispania quoque sub idem tempus magno tumultu ad bellum consurrexit.

Antiochus cum priore aestate omnibus quae in Coele Syria sunt ciuitatibus ex Ptolomaei dicione in suam potestatem redactis in hiberna Antiochiam concessisset, nihilo quietiora ea ipsis aestiuis habuit. omnibus enim regni uiribus conixus cum ingentes copias terrestres maritimasque comparasset, principio ueris praemissis terra cum exercitu filiis duobus Ardye⟨que⟩ ac Mithridate iussisque Sardibus se opperiri, ipse cum classe centum tectarum nauium, ad hoc leuioribus nauigiis cercurisque ac lembis ducentis proficiscitur, simul per omnem oram Ciliciae Lyciaeque et Cariae temptaturus urbes quae in dicione Ptolomaei essent, simul Philippum-- necdum enim debellatum erat--exercitu nauibusque adiuturus.

Multa egregie Rhodii pro fide erga populum Romanum proque uniuerso nomine Graecorum terra marique ausi sunt, nihil magnificentius quam quod ea tempestate non territi tanta mole imminentis belli legatos ad regem miserunt ne Chelidonias--promunturium Ciliciae est, inclutum foedere antiquo Atheniensium cum regibus Persarum--superaret: si eo fine non contineret classem copiasque suas, se obuiam ituros, non ab odio ullo sed ne coniungi eum Philippo paterentur et impedimento esse Romanis liberantibus Graeciam. Coracesium eo tempore Antiochus operibus oppugnabat, Zephyrio et Solis et Aphrodisiade et Coryco et superato Anemurio--promunturium id quoque Ciliciae est--Selinunte recepto. omnibus his aliisque eius orae castellis aut metu aut uoluntate sine certamine in dicionem acceptis, Coracesium praeter spem clausis portis tenebat eum. ibi legati Rhodiorum auditi. et quamquam ea legatio erat quae accendere regium animum posset, temperauit irae et legatos se Rhodum missurum respondit iisque mandaturum ut renouarent uetusta iura cum ea ciuitate sua maiorumque suorum et uetarent eos pertimescere aduentum regis: nihil aut iis aut sociis eorum noxiae futurum fraudiue; nam Romanorum amicitiam se non uiolaturum argumento et suam recentem ad eos legationem esse et senatus honorifica in se decreta responsaque. tum forte legati redierant ab Roma comiter auditi dimissique, ut tempus postulabat, incerto adhuc aduersus Philippum euentu belli. cum haec legati regis in contione Rhodiorum agerent, nuntius uenit debellatum ad Cynoscephalas esse. hoc nuntio accepto Rhodii dempto metu a Philippo omiserunt consilium obuiam eundi classe Antiocho: illam alteram curam non omiserunt tuendae libertatis ciuitatium sociarum Ptolomaei quibus bellum ab Antiocho imminebat. nam alias auxiliis iuuerunt, alias prouidendo ac praemonendo conatus hostis, causaque libertatis fuerunt Cauniis Myndiis Halicarnassenibus Samiisque. non operae est persequi ut quaeque acta in his locis sint, cum ad ea quae propria Romani belli sunt uix sufficiam.

Eodem tempore Attalus rex aeger ab Thebis Pergamum aduectus moritur altero et septuagesimo anno, cum quattuor et quadraginta annos regnasset. huic uiro praeter diuitias nihil ad spem regni fortuna dederat. iis simul prudenter, simul magnifice utendo effecit primum ut sibi deinde ut aliis non indignus uideretur regno. uictis deinde proelio uno Gallis, quae tum gens recenti aduentu terribilior Asiae erat, regium adsciuit nomen, cuius magnitudini semper animum aequauit. summa iustitia suos rexit, unicam fidem sociis praestitit, comis uxori ac liberis--quattuor superstites habuit--, mitis ac munificus amicis fuit; regnum adeo stabile ac firmum reliquit ut ad tertiam stirpem possessio eius descenderit.

Cum hic status rerum in Asia Graeciaque et Macedonia esset, uixdum terminato cum Philippo bello, pace certe nondum perpetrata, ingens in Hispania ulteriore coortum est bellum. M. Heluius eam prouinciam obtinebat. is litteris senatum certiorem fecit Culcham et Luxinium regulos in armis esse: cum Culcha decem et septem oppida, cum Luxinio ualidas urbes Carmonem et Bardonem; in maritima ora Malacinos Sexetanosque ⟨et⟩ Baeturiam omnem et quae nondum animos nudauerant ad finitimorum motus consurrectura. his litteris a M. Sergio praetore, cuius iurisdictio inter ciues et peregrinos erat, recitatis decreuerunt patres ut comitiis praetorum perfectis, cui praetori prouincia Hispania obuenisset, is primo quoque tempore de bello Hispaniae ad senatum referret.

Sub idem tempus consules Romam uenerunt; quibus in aede Bellonae senatum habentibus postulantibusque triumphum ob res prospere bello gestas C. Atinius Labeo et C. Afranius tribuni plebis ut separatim de triumpho agerent consules postularunt: communem se relationem de ea re fieri non passuros, ne par honos in dispari merito esset. cum Q. Minucius utrique Italiam prouinciam obtigisse diceret, communi animo consilioque se et collegam res gessisse, et C. Cornelius adiceret Boios aduersus se transgredientes Padum ut Insubribus Cenomanisque auxilio essent depopulante uicos eorum atque agros collega ad sua tuenda auersos esse, tribuni res tantas bello gessisse C. Cornelium fateri ut non magis de triumpho eius quam de honore diis immortalibus habendo dubitari possit: non tamen nec illum nec quemquam alium ciuem tantum gratia atque opibus ualuisse ut, cum sibi meritum triumphum impetrasset, collegae eundem honorem immeritum impudenter petenti daret. Q. Minucium in Liguribus leuia proelia uix digna dictu fecisse, in Gallia magnum numerum militum amisisse; nominabant etiam tribunos militum T. Iuuentium Cn. Ligurium legionis quartae: aduersa pugna cum multis aliis uiris fortibus, ciuibus ac sociis, cecidisse. oppidorum paucorum ac uicorum falsas et in tempus simulatas sine ullo pignore deditiones factas esse. hae inter consules tribunosque altercationes biduum tenuerunt uictique perseuerantia tribunorum consules separatim rettulerunt.

C. Cornelio omnium consensu decretus triumphus; et Placentini Cremonensesque addiderunt fauorem consuli, gratias agentes commemorantesque obsidione sese ab eo liberatos, plerique etiam, cum apud hostes essent, seruitute exemptos. Q. Minucius temptata tantum relatione, cum aduersum omnem senatum uideret, in monte Albano se triumphaturum et iure imperii consularis et multorum clarorum uirorum exemplo dixit. C. Cornelius de Insubribus Cenomanisque in magistratu triumphauit. multa signa militaria tulit, multa Gallica spolia captiuis carpentis transuexit, multi nobiles Galli ante currum ducti, inter quos quidam Hamilcarem ducem Poenorum fuisse auctores sunt; ceterum magis in se conuertit oculos Cremonensium Placentinorumque colonorum turba, pilleatorum currum sequentium. aeris tulit in triumpho ducenta triginta septem milia quingentos, argenti bigati undeoctoginta milia; septuageni aeris militibus diuisi, duplex equiti centurionique. Q. Minucius consul de Liguribus Boisque Gallis in monte Albano triumphauit. is triumphus ut loco et fama rerum gestarum et quod sumptum non erogatum ex aerario omnes sciebant inhonoratior fuit, ita signis carpentisque et spoliis ferme aequabat. pecuniae etiam prope par summa fuit: aeris tralata ducenta quinquaginta quattuor milia, argenti bigati quinquaginta tria milia et ducenti; militibus centurionibusque et equitibus idem in singulos datum quod dederat collega.

Secundum triumphum consularia comitia habita. creati consules L. Furius Purpurio et M. Claudius Marcellus. praetores postero die facti Q. Fabius Buteo Ti. Sempronius Longus Q. Minucius Thermus M'. Acilius Glabrio L. Apustius Fullo C. Laelius.

Exitu ferme anni litterae a T. Quinctio uenerunt se signis conlatis cum rege Philippo in Thessalia pugnasse, hostium exercitum fusum fugatumque. hae litterae prius in senatu a ⟨M.⟩ Sergio praetore, deinde ex auctoritate patrum in contione sunt recitatae, et ob res prospere gestas in dies quinque supplicationes decretae. breui post legati et ab T. Quinctio et ab rege Philippo uenerunt. Macedones deducti extra urbem in uillam publicam ibique iis locus et lautia praebita et ad aedem Bellonae senatus datus. ibi haud multa uerba facta, cum Macedones quodcumque senatus censuisset id regem facturum esse dicerent. decem legati more maiorum, quorum ex consilio T. Quinctius imperator leges pacis Philippo daret, decreti adiectumque ut in eo numero legatorum P. Sulpicius et P. Uillius essent, qui consules prouinciam Macedoniam obtinuissent.

Cosanis eo tem⟨pore⟩ postulantibus ut sibi colonorum numerus augeretur mille adscribi iussi, dum ne quis in eo numero esset qui post P. Cornelium et Ti. Sempronium consules hostis fuisset.

ludi Romani eo anno in circo scaenaque ab aedilibus curulibus P. Cornelio Scipione et Cn. Manlio Uolsone et magnificentius quam alias facti et laetius propter res bello bene gestas spectati totique ter instaurati. plebei septiens instaurati; M'. Acilius Glabrio et C. Laelius eos ludos fecerunt, et de argento multaticio tria signa aenea, Cererem Liberumque et Liberam, posuerunt.

L. Furius et M. Claudius Marcellus consulatu inito, cum de prouinciis ageretur et Italiam utrique prouinciam senatus decerneret, ut Macedoniam cum Italia sortirentur tendebant. Marcellus, prouinciae cupidior, pacem simulatam ac fallacem dicendo et rebellaturum si exercitus inde deportatus esset regem, dubios sententiae patres fecerat; et forsitan obtinuisset consul, ni Q. Marcius Ralla et C. Atinius Labeo tribuni plebis se intercessuros dixissent ni prius ipsi ad plebem tulissent uellent iuberentne cum rege Philippo pacem esse. ea rogatio in Capitolio ad plebem lata est: omnes quinque et triginta tribus 'uti rogas' iusserunt. et quo magis pacem ratam esse in Macedonia uolgo laetarentur, tristis ex Hispania allatus nuntius effecit uolgataeque litterae C. Sempronium Tuditanum proconsulem in citeriore Hispania proelio uictum, exercitum eius fusum fugatum, multos inlustres uiros in acie cecidisse, Tuditanum cum graui uolnere relatum ex proelio haud ita multo post exspirasse. consulibus ambobus Italia prouincia cum iis legionibus quas superiores consules habuissent decreta et ut quattuor legiones nouas scriberent, duas urbanas, duas quae quo senatus censuisset mitterentur; et T. Quinctius Flamininus [cum duabus legionibus] prouinciam eodem exercitu obtinere iussus: imperium ei prorogatum satis iam ante uideri esse.

Praetores deinde prouincias sortiti, L. Apustius Fullo urbanam iurisdictionem, M'. Acilius Glabrio inter ciues et peregrinos, Q. Fabius Buteo Hispaniam ulteriorem, Q. Minucius Thermus citeriorem, C. Laelius Siciliam, Ti. Sempronius Longus Sardiniam. Q. Fabio Buteoni et Q. Minucio, quibus Hispaniae prouinciae euenerant, consules legiones singulas ex quattuor ab se scriptis quas uideretur ut darent decretum est et socium ac Latini nominis quaterna milia peditum, trecenos equites; iique primo quoque tempore in prouincias ire iussi. bellum in Hispania quinto post anno motum est quam simul cum Punico bello fuerat finitum. priusquam aut hi praetores ad bellum prope nouum, quia tum primum suo nomine sine ullo Punico exercitu aut duce ad arma ierant, proficiscerentur aut ipsi consules ab urbe mouerent, procurare, ut adsolet, prodigia quae nuntiabantur iussi. P. Uillius eques Romanus in Sabinos proficiscens fulmine ipse equusque exanimati fuerant; aedis Feroniae in Capenati de caelo tacta erat; ad Monetae duarum hastarum spicula arserant; lupus Esquilina porta ingressus, frequentissima parte urbis cum in forum decurrisset, Tusco uico atque inde Cermalo per portam Capenam prope intactus euaserat. haec prodigia maioribus hostiis sunt procurata.

Isdem diebus Cn. Cornelius Blasio, qui ante C. Sempronium Tuditanum citeriorem Hispaniam obtinuerat, ouans ex senatus consulto urbem est ingressus. tulit prae se auri mille et quingenta quindecim pondo, argenti uiginti milia, signati denarium triginta quattuor milia et quingentos. L. Stertinius ex ulteriore Hispania, ne temptata quidem triumphi spe, quinquaginta milia pondo argenti in aerarium intulit, et de manubiis duos fornices in foro bouario ante Fortunae aedem et matris Matutae, unum in maximo circo fecit et his fornicibus signa aurata imposuit. haec per hiemem ferme acta. hibernabat eo tempore Elatiae T. Quinctius, a quo cum multa socii peterent, Boeoti petierunt impetraueruntque ut qui suae gentis militassent apud Philippum sibi restituerentur. id a Quinctio facile impetratum, non quia satis dignos eos credebat, sed quia Antiocho rege iam suspecto fauor conciliandus nomini Romano apud ciuitates erat. restitutis iis confestim apparuit quam nulla inita apud Boeotos gratia esset; nam ad Philippum legatos gratias agentes ei pro redditis hominibus, perinde atque ipsis et non Quinctio et Romanis id datum esset, miserunt et comitiis proximis Boeotarchen ob nullam aliam causam Brachyllem quendam quam quod praefectus Boeotorum apud regem militantium fuisset fecerunt, praeteritis Zeuxippo et Pisistrato aliisque qui Romanae societatis auctores fuerant. id aegre et in praesentia hi passi et in futurum etiam metum ceperunt: cum ad portas prope sedente exercitu Romano ea fierent, quidnam se futurum esse profectis in Italiam Romanis, Philippo ex propinquo socios adiuuante et infesto iis qui partis aduersae fuissent?

Dum Romana arma in propinquo haberent, tollere Brachyllem principem fautorum regis statuerunt. et tempore ad eam rem capto, cum in publico epulatus reuerteretur domum temulentus prosequentibus mollibus uiris qui ioci causa conuiuio celebri interfuerant, ab sex armatis, quorum tres Italici, tres Aetoli erant, circumuentus occiditur. fuga comitum et quiritatio facta et tumultus per totam urbem discurrentium cum luminibus; percussores proxima porta euaserunt. luce prima contio frequens uelut ex ante indicto aut uoce praeconis conuocata in theatro erat. palam ab suo comitatu et obscenis illis uiris fremebant interfectum, animis autem Zeuxippum auctorem destinabant caedis. in praesentia placuit comprehendi eos qui simul fuissent quaestionemque ex iis haberi. qui dum quaeruntur, Zeuxippus constanti animo auertendi ab se criminis causa in contionem progressus errare ait homines qui tam atrocem caedem pertinere ad illos semiuiros crederent, multaque in eam partem probabiliter argumentatur; quibus fidem apud quosdam fecit nunquam, si sibi conscius esset, oblaturum se multitudini mentionemue eius caedis nullo lacessente facturum fuisse; alii non dubitare impudenter obuiam crimini eundo suspicionem auerti. torti post paulo insontes, cum scirent ipsi nihil, opinione omnium pro indicio Zeuxippum et Pisistratum nominauerunt nullo adiecto cur scire quicquam uiderentur argumento. Zeuxippus tamen cum Stratonida quodam nocte perfugit Tanagram, suam magis conscientiam quam indicium hominum nullius rei consciorum metuens; Pisistratus spretis indicibus Thebis mansit. seruus erat Zeuxippi, totius internuntius et minister rei, quem indicem Pisistratus timens eo ipso timore ad indicium protraxit. litteras ad Zeuxippum mittit ut seruum conscium tolleret: non tam idoneum ad celandam rem eum uideri sibi quam ad agendam fuerit. has qui tulerat litteras iussus Zeuxippo dare quam primum, quia non statim conueniendi eius copia fuit, illi ipsi seruo, quem ex omnibus domino fidissimum credebat, tradit et adicit a Pisistrato de re magno opere pertinente ad Zeuxippum esse. conscientia ictus, cum extemplo traditurum eas adfirmasset, aperit perlectisque litteris pauidus Thebas refugit et ad magistratus indicium defert. et Zeuxippus quidem fuga serui motus Anthedonem, tutiorem exilio locum ratus, concessit; de Pisistrato aliisque quaestiones tormentis habitae et sumptum supplicium est.

Efferauit ea caedes Thebanos Boeotosque omnes ad exsecrabile odium Romanorum, credentes non sine consilio imperatoris Romani Zeuxippum principem gentis id facinus conscisse. ad rebellandum neque uires neque ducem habebant: proximum bello quod erat, in latrocinium uersi alios in hospitiis, alios uagos per hiberna milites ad uarios commeantes usus excipiebant. quidam in ipsis itineribus ad notas latebras ab insidiantibus, pars in deserta per fraudem deuersoria deducti opprimebantur; postremo non tantum ab odio sed etiam auiditate praedae ea facinora fiebant, quia negotiandi ferme causa argentum in zonis habentes in commeatibus erant. cum primo pauci, deinde in dies plures desiderarentur, infamis esse Boeotia omnis coepit et timidius quam in hostico egredi castris miles. tum Quinctius legatos ad quaerendum de latrociniis per ciuitates mittit. plurimae caedes circa Copaidem paludem inuentae: ibi ex limo eruta extractaque ex stagno cadauera saxis aut amphoris, ut pondere traherentur in profundum, adnexa; multa facinora Acraephiae et Coroneae facta inueniebantur. Quinctius primo noxios tradi sibi iussit et pro quingentis militibus--tot enim interempti erant--quingenta talenta Boeotos conferre. quorum cum fieret neutrum, uerbis tantum ciuitates excusarent nihil publico consilio factum esse, missis Athenas et in Achaiam legatis qui testarentur socios iusto pioque se bello persecuturum Boeotos, et cum parte copiarum Ap. Claudio Acraephiam ire iusso, ipse cum parte Coroneam circumsidit uastatis prius agris qua ab Elatia duo diuersa agmina iere. hac perculsi clade Boeoti, cum omnia terrore ac fuga completa essent, legatos mittunt. qui cum in castra non admitterentur, Achaei Atheniensesque superuenerunt; plus auctoritatis Achaei habuerunt deprecantes, quia ni impetrassent pacem Boeotis bellum simul gerere decreuerant. per Achaeos et Boeotis copia adeundi adloquendique Romanum facta est iussisque tradere noxios et multae nomine triginta conferre talenta pax data et ab oppugnatione recessum.

Paucos post dies decem legati ab Roma uenerunt, quorum ex consilio pax data Philippo in has leges est, ut omnes Graecorum ciuitates quae in Europa quaeque in Asia essent libertatem ac suas haberent leges: quae earum sub dicione Philippi fuissent, praesidia ex iis Philippus deduceret uacuasque traderet, Romanis ante Isthmiorum tempus; deduceret et ex iis quae in Asia essent, Euromo Pedasisque et Bargyliis et Iaso et Myrina et Abydo et Thaso et Perintho: eas quoque enim placere liberas esse; de Cianorum libertate Quinctium Prusiae Bithynorum regi scribere quid senatui et decem legatis placuisset; captiuos transfugasque reddere Philippum Romanis et naues omnes tectas tradere praeter quinque et regiam unam inhabilis prope magnitudinis, quam sedecim uersus remorum agebant; ne plus quinque milia armatorum haberet neue elephantum ullum; bellum extra Macedoniae fines ne iniussu senatus gereret; mille talentum daret populo Romano, dimidium praesens, dimidium pensionibus decem annorum. Ualerius Antias quaternum milium pondo argenti uectigal in decem annos impositum regi tradit; Claudius in annos triginta quaterna milia pondo et ducena, ⟨in⟩ praesens uiginti milia pondo. idem nominatim adiectum scribit ne cum Eumene Attali filio--nouus is tum rex erat-- bellum gereret. in haec obsides accepti, inter quos Demetrius Philippi filius. adicit Antias Ualerius Attalo absenti Aeginam insulam elephantosque dono datos et Rhodiis Stratoniceam Cariaeque alias urbes quas Philippus tenuisset; Atheniensibus insulas datas Lemnum Imbrum Delum Scyrum.

Omnibus Graeciae ciuitatibus hanc pacem adprobantibus soli Aetoli decretum decem legatorum clam mussantes carpebant: litteras inanes uana specie libertatis adumbratas esse. cur enim alias Romanis tradi urbes nec nominari eas, alias nominari et sine traditione liberas iuberi esse, nisi quod quae in Asia sint liberentur, longinquitate ipsa tutiores, quae in Graecia sint, ne nominatae quidem intercipiantur, Corinthus et Chalcis et Oreus cum Eretria et Demetriade? nec tota ex uano criminatio erat. dubitabatur enim de Corintho et Chalcide et Demetriade, quia in senatus consulto, quo missi decem legati ab urbe erant, ceterae Graeciae atque Asiae urbes haud dubie liberabantur, de iis tribus urbibus legati quod tempora rei publicae postulassent id e re publica fideque sua facere ac statuere iussi erant. Antiochus rex erat, quem transgressurum in Europam cum primum ei uires suae satis placuissent non dubitabant: ei tam opportunas ad occupandum patere urbes nolebant. ab Elatia profectus Quinctius Anticyram cum decem legatis, inde Corinthum traiecit. ibi consilia de libertate Graeciae dies prope totos in concilio decem legatorum agitabantur: identidem Quinctius liberandam omnem Graeciam, si Aetolorum linguas retundere, si ueram caritatem ac maiestatem apud omnes nominis Romani uellent esse, si fidem facere ad liberandam Graeciam, non ad transferendum a Philippo ad se imperium sese mare traiecisse. nihil contra ea de libertate urbium alii dicebant: ceterum ipsis tutius esse manere paulisper sub tutela praesidii Romani quam pro Philippo Antiochum dominum accipere. postremo ita decretum est: Corinthus redderetur Achaeis ut in Acrocorintho tamen praesidium esset; Chalcidem ac Demetriadem retineri donec cura de Antiocho decessisset.

Isthmiorum statum ludicrum aderat, semper quidem et alias frequens cum propter spectaculi studium insitum genti, quo certamina omnis generis artium uiriumque et pernicitatis uisuntur, tum quia propter opportunitatem loci per duo diuersa maria omnium rerum usus ministrantis humano generi, concilium Asiae Graeciaeque is mercatus erat. tum uero non ad solitos modo usus undique conuenerant sed expectatione erecti qui deinde status futurus Graeciae, quae sua fortuna esset. alii alia non taciti solum opinabantur sed sermonibus etiam ferebant Romanos facturos: uix cuiquam persuadebatur Graecia omni cessuros. ad spectaculum consederant, et praeco cum tubicine, ut mos est, in mediam aream, unde sollemni carmine ludicrum indici solet, processit et tuba silentio facto ita pronuntiat: 'senatus Romanus et T. Quinctius imperator Philippo rege Macedonibusque deuictis liberos, immunes, suis legibus esse iubet Corinthios, Phocenses, Locrensesque omnes et insulam Euboeam et Magnetas, Thessalos, Perrhaebos, Achaeos Phthiotas'. percensuerat omnes gentes quae sub dicione Philippi regis fuerant. audita uoce praeconis maius gaudium fuit quam quod uniuersum homines acciperent: uix satis credere se quisque audisse et alii alios intueri, mirabundi uelut ad somni uanam speciem; quod ad quemque pertinebat, suarum aurium fidei minimum credentes, proximos interrogabant. reuocatus praeco, cum unusquisque non audire modo sed uidere libertatis suae nuntium aueret, iterum pronuntiauit eadem. tum ab certo iam gaudio tantus cum clamore plausus est ortus totiensque repetitus ut facile appareret nihil omnium bonorum multitudini gratius quam libertatem esse. ludicrum deinde ita raptim peractum est ut nullius nec animi nec oculi spectaculo intenti essent: adeo unum gaudium praeoccupauerat omnium aliarum sensum uoluptatium.

Ludis uero dimissis cursu prope omnes tendere ad imperatorem Romanum, ut ruente turba in unum adire contingere dextram cupientium, coronas lemniscosque iacientium haud procul periculo fuerit. sed erat trium ferme et triginta annorum, et cum robur iuuentae tum gaudium ex tam insigni gloriae fructu uires suppeditabat. nec praesens tantummodo effusa est laetitia, sed per multos dies gratis et cogitationibus et sermonibus renouata: esse aliquam in terris gentem quae sua impensa, suo labore ac periculo bella gerat pro libertate aliorum, nec hoc finitimis aut propinquae uicinitatis hominibus aut terris continentibus iunctis praestet, sed maria traiciat, ne quod toto orbe terrarum iniustum imperium sit, ubique ius fas lex potentissima sint; una uoce praeconis liberatas omnes Graeciae atque Asiae urbes: hoc spe concipere audacis animi fuisse, ad effectum adducere et uirtutis et fortunae ingentis.

Secundum Isthmia Quinctius et decem legati legationes regum gentium ciuitatiumque audiuere. primi omnium regis Antiochi uocati legati sunt. iis eadem fere quae Romae egerant uerba sine fide rerum iactantibus nihil iam perplexe ut ante, cum dubiae res incolumi Philippo erant, sed aperte denuntiatum ut excederet Asiae urbibus quae Philippi aut Ptolomaei regum fuissent, abstineret liberis ciuitatibus, neu quam lacesseret armis: et in pace et in libertate esse debere omnes ubique Graecas urbes; ante omnia denuntiatum ne in Europam aut ipse transiret aut copias traiceret. dimissis regis legatis conuentus ciuitatium gentiumque est haberi coeptus, eoque maturius peragebatur quod decreta decem legatorum ⟨in⟩ ciuitates nominatim pronuntiabantur. Orestis --Macedonum ea gens est--quod primi ab rege defecissent, suae leges redditae. Magnetes et Perrhaebi et Dolopes liberi quoque pronuntiati. Thessalorum genti praeter libertatem concessam Achaei Phthiotae dati, Thebis Phthioticis et Pharsalo excepta. Aetolos de Pharsalo et Leucade postulantes ut ex foedere sibi restituerentur ad senatum reiecerunt; Phocenses Locrensesque, sicut ante fuerant, adiecta decreti auctoritate iis contribuerunt. Corinthus et Triphylia et Heraea--Peloponnesi et ipsa urbs est--redditae Achaeis. Oreum et Eretriam decem legati Eumeni regi, Attali filio, dabant dissentiente Quinctio: ea una res in arbitrium senatus reiecta est; senatus libertatem iis ciuitatibus dedit Carysto adiecta. Pleurato Lychnidus et Parthini dati: Illyriorum utraque gens sub dicione Philippi fuerant. Amynandrum tenere iusserunt castella quae per belli tempus Philippo capta ademisset.

Dimisso conuentu decem legati, partiti munia inter se, ad liberandas suae quisque regionis ciuitates discesserunt, P. Lentulus Bargylias, L. Stertinius Hephaestiam et Thasum et Thraeciae urbes, P. Uillius et L. Terentius ad regem Antiochum, Cn. Cornelius ad Philippum. qui de minoribus rebus editis mandatis percunctatus si consilium non utile solum sed etiam salutare admittere auribus posset, cum rex gratias quoque se acturum diceret si quid quod in rem suam esset expromeret, magno opere ei suasit, quoniam pacem impetrasset, ad societatem amicitiamque petendam mitteret Romam legatos ne, si quid Antiochus moueret, expectasse et temporum opportunitates captasse ad rebellandum uideri posset. ad Tempe Thessalica Philippus est conuentus. qui cum se missurum extemplo legatos respondisset, Cornelius Thermopylas, ubi frequens Graeciae statis diebus esse solet conuentus--Pylaicum appellant--, uenit: Aetolos praecipue monuit ut constanter et fideliter in amicitia populi Romani permanerent. Aetolorum principes alii leniter questi sunt quod non idem erga suam gentem Romanorum animus esset post uictoriam qui in bello fuisset; alii ferocius incusarunt exprobraruntque non modo uinci sine Aetolis Philippum sed ne transire quidem in Graeciam Romanos potuisse. aduersus ea respondere, ne in altercationem excederet res, cum supersedisset Romanus, omnia eos aequa impetraturos si Romam misissent dixit. itaque ex auctoritate eius decreti legati sunt. hunc finem bellum cum Philippo habuit.

Cum haec in Graecia Macedoniaque et Asia gererentur, Etruriam infestam prope coniuratio seruorum fecit. ad quaerendam opprimendamque eam M'. Acilius Glabrio praetor, cui inter ciues peregrinosque iurisdictio obtigerat, cum una ex duabus legione urbana est missus. alios ⟨uagos ~comprehendit, alios⟩ iam congregatos pugnando uicit: ex his multi occisi, multi capti; alios uerberatos crucibus adfixit, qui principes coniurationis fuerant, alios dominis restituit. consules in prouincias profecti sunt. Marcellum Boiorum ingressum fines, fatigato per diem totum milite uia facienda, castra in tumulo quodam ponentem Corolamus quidam, regulus Boiorum, cum magna manu adortus ad tria milia hominum occidit; et inlustres uiri aliquot in illo tumultuario proelio ceciderunt, inter quos praefecti socium T⟨i⟩. Sempronius Gracchus et M. Iunius Silanus et tribuni militum de legione secunda M. Ogulnius et P. Claudius. castra tamen ab Romanis impigre permunita retentaque, cum hostes prospera pugna elati nequiquam oppugnassent. statiuis deinde iisdem per dies aliquot sese tenuit, dum et saucios curaret et ⟨a⟩ tanto terrore animos militum reficeret. Boi, ut est gens minime ad morae taedium ferendum patiens, in castella sua uicosque passim dilapsi sunt. Marcellus Pado confestim traiecto in agrum Comensem, ubi Insubres Comensibus ad arma excitis castra habebant, legiones ducit. Galli, feroces Boiorum ante dies paucos pugna, in ipso itinere proelium committunt; et primo adeo acriter inuaserunt ut antesignanos impulerint. quod ubi Marcellus animaduertit, ueritus ne moti semel pellerentur, cohortem Marsorum cum opposuisset, equitum Latinorum omnes turmas in hostem emisit. quorum cum primus secundusque impetus rettudisset inferentem se ferociter hostem, confirmata et reliqua acies Romana restitit primo, deinde signa acriter intulit; nec ultra sustinuere certamen Galli quin terga uerterent atque effuse fugerent. in eo proelio supra quadraginta milia hominum caesa Ualerius Antias scribit, octoginta septem signa militaria capta, et carpenta septingenta triginta duo et aureos torques multos, ex quibus unum magni ponderis Claudius in Capitolio Ioui donum in aede positum scribit. castra eo die Gallorum expugnata direptaque et Comum oppidum post dies paucos captum; castella inde duodetriginta ad consulem defecerunt. id quoque inter scriptores ambigitur utrum in Boios prius an Insubres consul exercitum duxerit aduersamque prospera pugna oblitterauerit an uictoria ad Comum parta deformata clade in Bois accepta sit.

Sub haec tam uaria fortuna gesta L. Furius Purpurio alter consul per tribum Sapiniam in Boios uenit. iam castro Mutilo adpropinquabat, cum ueritus ne intercluderetur simul a Bois Liguribusque exercitum eadem uia qua adduxerat reduxit et magno circuitu per aperta eoque tuta loca ad collegam peruenit. inde iunctis exercitibus primum Boiorum agrum usque ad Felsinam oppidum populantes peragrauerunt. ea urbs ceteraque circa castella et Boi fere omnes praeter iuuentutem, quae praedandi causa in armis erat--tunc in deuias siluas recesserat--, in deditionem uenerunt. in Ligures inde traductus exercitus. Boi neglegentius coactum agmen Romanorum, quia ipsi procul abesse uiderentur, improuiso adgressuros se rati per occultos saltus secuti sunt. quos non adepti, Pado repente nauibus traiecto Laeuos Libuosque cum peruastassent, redeuntes inde per Ligurum extremos fines cum agresti praeda in agmen incidunt Romanum. proelium celerius acriusque commissum quam si tempore locoque ad certamen destinato praeparatis animis concurrissent. ibi quantam uim ad stimulandos animos ira haberet apparuit; nam ita caedis magis quam uictoriae auidi pugnarunt Romani ut uix nuntium cladis hosti relinquerent. ob has res gestas consulum litteris Romam allatis supplicatio in triduum decreta est. breui post Marcellus consul Romam uenit triumphusque ei magno consensu patrum est decretus. triumphauit in magistratu de Insubribus Comensibusque; Boiorum triumphi spem collegae reliquit, quia ipsi proprie aduersa pugna in ea gente euenerat, cum collega secunda. multa spolia hostium captiuis carpentis trauecta, multa militaria signa; aeris lata trecenta uiginti milia, argenti bigati ducenta triginta quattuor milia; in pedites singulos dati octogeni aeris, triplex equiti centurionique.

Eodem anno Antiochus rex, cum hibernasset Ephesi, omnes Asiae ciuitates in antiquam imperii formulam redigere est conatus. et ceteras quidem, aut quia locis planis positae erant aut quia parum moenibus armisque ac iuuentuti fidebant, haud difficulter uidebat iugum accepturas: Zmyrna et Lampsacus libertatem usurpabant, periculumque erat ne, si concessum iis foret quod intenderent, Zmyrnam in Aeolide Ioniaque, Lampsacum in Hellesponto aliae urbes sequerentur. igitur et ipse ab Epheso ad Zmyrnam obsidendam misit et quae Abydi copiae erant praesidio tantum modico relicto duci ad Lampsacum oppugnandam iussit. nec ui tantum terrebat, sed per legatos leniter adloquendo castigandoque temeritatem ac pertinaciam spem conabatur facere breui quod peterent habituros, sed cum satis et ipsis et omnibus aliis appareret ab rege impetratam eos libertatem, non per occasionem raptam habere. aduersus quae respondebatur nihil neque mirari neque suscensere Antiochum debere, si spem libertatis differri non satis aequo animo paterentur.

Ipse initio ueris nauibus ab Epheso profectus Hellespontum petit, terrestres copias traici ab Abydo Chersonesum iussit. cum ad Madytum Chersonesi urbem terrestri naualem exercitum iunxisset, quia clauserant portas, circumdedit moenia armatis; et iam opera admouenti deditio facta est. idem metus Sestum incolentes aliasque Chersonesi urbes in deditionem dedit. Lysimachiam inde omnibus simul naualibus terrestribus copiis uenit. quam cum desertam ac stratam prope omnem ruinis inuenisset--ceperant autem direptamque incenderant Thraces paucis ante annis--cupido eum restituendi nobilem urbem et loco sitam opportuno cepit. itaque omni cura simul est adgressus et tecta muros restituere et partim redimere seruientes Lysimachenses, partim fuga sparsos per Hellespontum Chersonesumque conquirere et contrahere, partim nouos colonos spe commodorum proposita adscribere et omni modo frequentare; simul, ut Thracum submoueretur metus, ipse parte dimidia terrestrium copiarum ad depopulanda proxima Thraciae est profectus, partem naualesque omnes socios reliquit in operibus reficiendae urbis.

Sub hoc tempus et L. Cornelius, missus ab senatu ad dirimenda inter Antiochum Ptolomaeumque reges certamina, Selymbriae substitit et decem legatorum P. Lentulus a Bargyliis, P. Uillius et L. Terentius ab Thaso Lysimachiam petierunt. eodem et ab Selymbria L. Cornelius et ex Thracia paucos post dies Antiochus conuenerunt. primus congressus cum legatis et deinceps inuitatio benigna et hospitalis fuit; ut de mandatis statuque praesenti Asiae agi coeptum est, animi exasperati sunt. Romani omnia acta eius ex quo tempore ab Syria classem soluisset displicere senatui non dissimulabant restituique et Ptolomaeo omnes ciuitates quae dicionis eius fuissent aequum censebant: nam quod ad eas ciuitates attineret quas a Philippo possessas Antiochus per occasionem auerso Philippo in Romanum bellum intercepisset, id uero ferendum non esse Romanos per tot annos terra marique tanta pericula ac labores exhausisse, Antiochum belli praemia habere. sed ut in Asiam aduentus eius dissimulari ab Romanis tamquam nihil ad eos pertinens potuerit, quid? quod iam etiam in Europam omnibus naualibus terrestribusque copiis transierit, quantum a bello aperte Romanis indicto abesse? illum quidem, etiam si in Italiam traiciat, negaturum; Romanos autem non expectaturos ut id posset facere.

Aduersus ea Antiochus mirari se dixit Romanos tam diligenter inquirere quid regi Antiocho faciundum aut quousque terra marique progrediundum fuerit, ipsos non cogitare Asiam nihil ad se pertinere nec magis illis inquirendum esse quid Antiochus in Asia quam Antiocho quid in Italia populus Romanus faciat. quod ad Ptolomaeum attineat, cui ademptas ciuitates querantur, sibi cum Ptolomaeo et amicitiam esse et id agere ut breui etiam adfinitas iungatur. ne ex Philippi quidem aduersa fortuna spolia ulla se petisse aut aduersus Romanos in Europam traiecisse, sed qua Lysimachi quondam regnum fuerit, quo uicto omnia quae illius fuissent iure belli Seleuci facta sint, existimare suae dicionis esse. occupatis maioribus suis rerum aliarum cura primo quaedam ex iis Ptolomaeum, inde et Philippum usurpandae alienae possessionis causa tenuisse. Chersonesus quidem et proxima Thraciae quae circa Lysimachiam sint, quem dubitare quin Lysimachi fuerint? ad ea recipienda in antiquum ius uenisse et Lysimachiam deletam Thracum impetu de integro condere, ut Seleucus filius eam sedem regni habeat.

His disceptationibus per dies aliquot habitis rumor sine ullo satis certo auctore allatus de morte Ptolomaei regis ut nullus exitus imponeretur sermonibus effecit. nam et dissimulabat pars utraque se audisse et L. Cornelius, cui legatio ad duos reges Antiochum Ptolomaeumque mandata erat, spatium modici temporis ad conueniendum Ptolomaeum petebat, ut priusquam moueretur aliquid in noua possessione regni praeueniret in Aegyptum, et Antiochus suam fore Aegyptum, si tum occupasset, censebat. itaque dimissis Romanis relictoque Seleuco filio cum terrestribus copiis ad restituendam ut instituerat Lysimachiam, ipse omni classe nauigat Ephesum, legatis ad Quinctium missis qui ad fidem faciendam nihil nouaturum regem de societate agerent. oram Asiae legens peruenit in Lyciam, Patarisque cognito uiuere Ptolomaeum nauigandi quidem in Aegyptum omissum consilium est. Cyprum nihilo minus petens, cum Chelidoniarum promunturium superasset, paulisper seditione remigum est retentus in Pamphylia circa Eurymedontem amnem. inde profectum eum ad capita quae uocant Sari fluminis foeda tempestas adorta prope cum omni classe demersit: multae fractae, multae naues eiectae, multae ita haustae mari ut nemo in terram enarit. magna uis hominum ibi interiit, non remigum modo militumque ignotae turbae sed etiam insignium regis amicorum. conlectis reliquiis naufragii, cum res non in eo essent ut Cyprum temptaret, minus opulento agmine quam profectus erat Seleuciam rediit. ibi subduci nauibus iussis--iam enim et hiems instabat--ipse in hiberna Antiochiam concessit. in hoc statu regum erant res.

Romae eo primum anno tresuiri epulones facti C. Licinius Lucullus tribunus plebis, qui legem de creandis his tulerat, et P. Manlius et P. Porcius Laeca; iis triumuiris item ut pontificibus lege datum est togae praetextae habendae ius. sed magnum certamen cum omnibus sacerdotibus eo anno fuit quaestoribus urbanis Q. Fabio Labeoni et L. Aurelio. pecunia opus erat, quod ultimam pensionem pecuniae in bellum conlatae persolui placuerat priuatis. quaestores ab auguribus pontificibusque quod stipendium per bellum non contulissent petebant. ab sacerdotibus tribuni plebis nequiquam appellati, omniumque annorum per quos non dederant exactum est. eodem anno duo mortui pontifices nouique in eorum locum suffecti, M. Marcellus consul in locum C. Semproni Tuditani, qui praetor in Hispania decesserat, et L. Ualerius Flaccus in locum M. Corneli Cethegi. et Q. Fabius Maximus augur mortuus est admodum adulescens, priusquam ullum magistratum caperet; nec eo anno augur in eius locum est suffectus.

Comitia inde consularia habita a M. Marcello consule. creati consules L. Ualerius Flaccus et M. Porcius Cato. praetores inde facti Cn. Manlius Uolso Ap. Claudius Nero P. Porcius Laeca C. Fabricius ⟨Luscinus C. Atinius⟩ Labeo P. Manlius. eo anno aediles curules M. Fuluius Nobilior et C. Flaminius tritici deciens centena milia binis aeris populo discripserunt. id C. Flamini honoris causa ipsius patrisque aduexerant Siculi Romam: Flaminius gratiam eius communicauerat cum collega. ludi Romani et apparati magnifice sunt et ter toti instaurati. aediles plebis Cn. Domitius Ahenobarbus et C. Scribonius Curio [maximus] multos pecuarios ad populi iudicium adduxerunt: tres ex his condemnati sunt; ex eorum multaticia pecunia aedem in insula Fauni fecerunt. ludi plebei per biduum instaurati, et epulum fuit ludorum causa.

L. Ualerius Flaccus et M. Porcius Cato consules idibus Martiis, quo die magistratum inierunt, de prouinciis cum ad senatum rettulissent, patres censuerunt, quoniam in Hispania tantum glisceret bellum ut iam consulari et duce et exercitu opus esset, placere consules Hispaniam citeriorem Italiamque prouincias aut comparare inter se aut sortiri: utri Hispania prouincia euenisset, eum duas legiones et quindecim milia socium Latini nominis et octingentos equites secum portare et naues longas uiginti ducere; alter consul duas scriberet legiones: iis Galliam obtineri prouinciam satis esse fractis proximo anno Insubrum Boiorumque animis. Cato Hispaniam, Ualerius Italiam est sortitus. praetores deinde prouincias sortiti, C. Fabricius Luscinus urbanam, C. Atinius Labeo peregrinam, Cn. Manlius Uolso Siciliam, Ap. Claudius Nero Hispaniam ulteriorem, P. Porcius Laeca Pisas, ut ab tergo Liguribus esset; P. Manlius in Hispaniam citeriorem adiutor consuli datus. T. Quinctio, suspectis non solum Antiocho et Aetolis sed iam etiam Nabide Lacedaemoniorum tyranno, prorogatum in annum imperium est, duas legiones ut haberet: in eas si quid supplementi opus esset, consules scribere et mittere in Macedoniam iussi. Ap. Claudio praeter legionem quam Q. Fabius habuerat, duo milia ⟨peditum⟩ et ducentos equites nouos ut scriberet permissum. par numerus peditum equitumque nouorum et P. Manlio in citeriorem Hispaniam decretus et legio eadem quae fuerat sub Q. Minucio praetore data. et P. Porcio Laecae ad Etruriam circa Pisas decem milia peditum et quingenti equites ex Gallico exercitu decreti. in Sardinia prorogatum imperium Ti. Sempronio Longo.

Prouinciis ita distributis consules, priusquam ab urbe proficiscerentur, uer sacrum ex decreto pontificum iussi facere, quod A. Cornelius Mammula praetor uouerat de senatus sententia populique iussu Cn. Seruilio C. Flaminio consulibus. annis post uno et uiginti factum est quam uotum. per eosdem dies C. Claudius Appi filius Pulcher augur in Q. Fabi Maximi locum, qui priore anno mortuus erat, lectus inauguratusque est.

Mirantibus iam uolgo hominibus quod Hispania mouisset bellum neglegi, litterae a Q. Minucio allatae sunt se ad Turdam oppidum cum Budare et Baesadine imperatoribus Hispanis signis conlatis prospere pugnasse: duodecim milia hostium caesa, Budarem imperatorem captum, ceteros fusos fugatosque. his litteris lectis minus terroris ab Hispanis erat, unde ingens bellum expectatum fuerat. omnes curae utique post aduentum decem legatorum in Antiochum regem conuersae. hi expositis prius quae cum Philippo acta essent et quibus legibus data pax, non minorem belli molem instare ab Antiocho docuerunt: ingenti classe, egregio terrestri exercitu in Europam eum traicisse et, nisi auertisset uana spes ex uaniore rumore orta Aegypti inuadendae, mox bello Graeciam arsuram fuisse; neque enim ne Aetolos quidem quieturos, cum ingenio inquietam tum iratam Romanis gentem. haerere et aliud in uisceribus Graeciae ingens malum, Nabim, nunc Lacedaemoniorum, mox si liceat uniuersae Graeciae futurum tyrannum, auaritia et crudelitate omnes fama celebratos tyrannos aequantem; cui si Argos uelut arcem Peloponneso impositam tenere liceat, deportatis in Italiam Romanis exercitibus nequiquam liberatam a Philippo Graeciam fore, pro rege si nihil aliud longinquo uicinum tyrannum dominum habituram.

Haec cum ab tam grauibus auctoribus, tum qui omnia per se ipsos explorata adferrent, audirentur, maior res quod ad Antiochum attineret, maturanda magis, quoniam rex quacumque de causa in Syriam concessisset, de tyranno consultatio uisa est. cum diu disceptatum esset utrum satis iam causae uideretur cur decerneretur bellum, an permitterent T. Quinctio, quod ad Nabim Lacedaemonium attineret, faceret quod e re publica censeret esse, permiserunt, eam rem esse rati quae maturata dilataue non ita magni momenti ad summam rem publicam esset: magis id animaduertendum esse quid Hannibal et Carthaginienses, si cum Antiocho bellum motum foret, acturi essent.

Aduersae Hannibali factionis homines principibus Romanis, hospitibus quisque suis, identidem scribebant nuntios litterasque ab Hannibale ad Antiochum missas et ab rege ad eum clam legatos uenisse: ut feras quasdam nulla mitescere arte, sic immitem et implacabilem eius uiri animum esse; marcescere otii situ queri ciuitatem et inertia sopiri nec sine armorum sonitu excitari posse. haec probabilia memoria prioris belli per unum illum non magis gesti quam moti faciebat. inritauerat etiam recenti facto multorum potentium animos.

Iudicum ordo Carthagine ea tempestate dominabatur, eo maxime quod iidem perpetui iudices erant. res fama uitaque omnium in illorum potestate erat; qui unum eius ordinis offendisset omnes aduersos habebat, nec accusator apud infensos iudices deerat. horum in tam impotenti regno --neque enim ciuiliter nimiis opibus utebantur--praetor factus Hannibal uocari ad se quaestorem iussit. quaestor id pro nihilo habuit; nam et aduersae factionis erat et, quia ex quaestura in iudices, potentissimum ordinem, referebatur, iam pro futuris mox opibus animos gerebat. enimuero indignum id ratus Hannibal uiatorem ad prendendum quaestorem misit subductumque in contionem non ipsum magis quam ordinem iudicum, prae quorum superbia atque opibus nec leges quicquam essent nec magistratus, accusauit. et ut secundis auribus accipi orationem animaduertit et infimorum quoque libertati grauem esse superbiam eorum, legem extemplo promulgauit pertulitque ut in singulos annos iudices legerentur neu quis biennium continuum iudex esset. ceterum quantam eo facto ad plebem inierat gratiam, tantum magnae partis principum offenderat animos. adiecit et aliud quo bono publico sibi proprias simultates inritauit. uectigalia publica partim neglegentia dilabebantur, partim praedae ac diuisui et principum quibusdam et magistratibus erant: quin et pecunia quae in stipendium Romanis suo quoque anno penderetur deerat tributumque graue priuatis imminere uidebatur.

Hannibal postquam uectigalia quanta terrestria maritimaque essent et in quas res erogarentur animaduertit et quid eorum ordinarii rei publicae usus consumerent, quantum peculatus auerteret, omnibus residuis pecuniis exactis, tributo priuatis remisso satis locupletem rem publicam fore ad uectigal praestandum Romanis pronuntiauit in contione et praestitit promissum.

Tum uero ii quos pauerat per aliquot annos publicus peculatus, uelut bonis ereptis, non furtorum manubiis extortis infensi et irati Romanos in Hannibalem et ipsos causam odii quaerentes instigabant. ita diu repugnante P. Scipione Africano, qui parum ex dignitate populi Romani esse ducebat subscribere odiis accusatorum Hannibalis et factionibus Carthaginiensium inserere publicam auctoritatem nec satis habere bello uicisse Hannibalem nisi uelut accusatores calumniam in eum iurarent ac nomen deferrent, tandem peruicerunt ut legati Carthaginem mitterentur qui ad senatum eorum arguerent Hannibalem cum Antiocho rege consilia belli faciendi inire. legati tres missi, Cn. Seruilius M. Claudius Marcellus Q. Terentius Culleo. qui cum Carthaginem uenissent, ex consilio inimicorum Hannibalis quaerentibus causam aduentus dici iusserunt uenisse se ad controuersias quae cum Masinissa rege Numidarum Carthaginiensibus essent dirimendas. id creditum uolgo: unum Hannibalem se peti ab Romanis non fallebat et ita pacem Carthaginiensibus datam esse ut inexpiabile bellum aduersus se unum maneret. itaque cedere tempori et fortunae statuit; et praeparatis iam ante omnibus ad fugam, obuersatus eo die in foro auertendae suspicionis causa, primis tenebris uestitu forensi ad portam cum duobus comitibus ignaris consilii est egressus.

Cum equi quo in loco iusserat praesto fuissent, nocte Byzacium--ita regionem quandam agri uocant--transgressus, postero die ad mare inter Acyllam et Thapsum ad suam turrem peruenit; ibi eum parata instructaque remigio excepit nauis. ita Africa Hannibal excessit, saepius patriae quam suum euentum miseratus. eodem die in Cercinam insulam traiecit. ubi cum in portu naues aliquot Phoenicum onerarias cum mercibus inuenisset et ad egressum eum e naue concursus salutantium esset factus, percunctantibus legatum se Tyrum missum dici iussit. ueritus tamen ne qua earum nauis nocte profecta Thapsum aut Hadrumetum nuntiaret se Cercinae uisum, sacrificio apparari iusso magistros nauium mercatoresque inuitari iussit et uela cum antemnis ex nauibus corrogari ut umbraclum--media aestas forte erat--cenantibus in litore fieret. quanto res et tempus patiebatur apparatu celebratae eius diei epulae sunt, multoque uino in serum noctis conuiuium productum. Hannibal cum primum fallendi eos qui in portu erant tempus habuit, nauem soluit. ceteri sopiti cum postero die tandem ex somno pleni crapulae surrexissent, ad id quod serum erat, aliquot horas referendis in naues collocandis⟨que⟩ et aptandis armamentis absumpserunt. Carthagine [et] multitudinis adsuetae domum Hannibalis frequentare concursus ad uestibulum aedium est factus. ut non comparere eum uolgatum est, in forum turba conuenit principem ciuitatis quaerentium; et alii fugam conscisse, id quod erat, alii fraude Romanorum interfectum idque magis uolgo fremebant, uariosque uoltus cerneres ut in ciuitate aliorum alias partes fouentium et factionibus discordi; uisum deinde Cercinae eum tandem allatum est.

Et Romani legati cum in senatu exposuissent compertum patribus Romanis esse et Philippum regem ante ab Hannibale maxime accensum bellum populo Romano fecisse et nunc litteras nuntiosque ab eo ad Antiochum et Aetolos missos consiliaque inita impellendae ad defectionem Carthaginis, nec alio eum quam ad Antiochum regem profectum: haud quieturum antequam bellum toto orbe terrarum concisset; id ei non debere impune esse, si satisfacere Carthaginienses populo Romano uellent nihil eorum sua uoluntate nec publico consilio factum esse--Carthaginienses responderunt quidquid aequum censuissent Romani facturos esse.

Hannibal prospero cursu Tyrum peruenit exceptusque a conditoribus Carthaginis ut ab altera patria, uir tam clarus omni genere honorum, paucos moratus dies Antiochiam nauigat. ibi profectum iam regem in Asiam cum audisset filiumque eius sollemne ludorum ad Daphnen celebrantem conuenisset, comiter ab eo exceptus nullam moram nauigandi fecit. Ephesi regem est consecutus, fluctuantem adhuc animo incertumque de Romano bello, sed haud paruum momentum ad animum eius moliendum aduentus Hannibalis fecit. Aetolorum quoque eodem tempore alienati ab societate Romana animi sunt, quorum legatos Pharsalum et Leucadem et quasdam alias ciuitates ex primo foedere repetentes senatus ad T. Quinctium reiecit.

 Liber XXXII Liber XXXIV