Ab Urbe Condita/liber XXXIV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XXXIII Liber XXXV Fairytale right blue.png

[1] Inter bellorum magnorum aut uixdum finitorum aut imminentium curas intercessit res parua dictu sed quae studiis in magnum certamen excesserit. M. Fundanius et L. Ualerius tribuni plebi ad plebem tulerunt de Oppia lege abroganda. tulerat eam C. Oppius tribunus plebis Q. Fabio Ti. Sempronio consulibus in medio ardore Punici belli, ne qua mulier plus semunciam auri haberet neu uestimento uersicolori uteretur neu iuncto uehiculo in urbe oppidoue aut propius inde mille passus nisi sacrorum publicorum causa ueheretur. M. et P. Iunii Bruti tribuni plebis legem Oppiam tuebantur nec eam se abrogari passuros aiebant; ad suadendum dissuadendumque multi nobiles prodibant; Capitolium turba hominum fauentium aduersantiumque legi complebatur. matronae nulla nec auctoritate nec uerecundia nec imperio uirorum contineri limine poterant, omnes uias urbis aditusque in forum obsidebant, uiros descendentes ad forum orantes ut florente re publica, crescente in dies priuata omnium fortuna matronis quoque pristinum ornatum reddi paterentur. augebatur haec frequentia mulierum in dies; nam etiam ex oppidis conciliabulisque conueniebant. iam et consules praetoresque et alios magistratus adire et rogare audebant; ceterum minime exorabilem alterum utique consulem M. Porcium Catonem habebant, qui pro lege quae abrogabatur ita disseruit:

[2] 'Si in sua quisque nostrum matre familiae, Quirites, ius et maiestatem uiri retinere instituisset, minus cum uniuersis feminis negotii haberemus: nunc domi uicta libertas nostra impotentia muliebri hic quoque in foro obteritur et calcatur, et quia singulas sustinere non potuimus uniuersas horremus. equidem fabulam et fictam rem ducebam esse uirorum omne genus in aliqua insula coniuratione muliebri ab stirpe sublatum esse; ab nullo genere non summum periculum est si coetus et concilia et secretas consultationes esse sinas. atque ego uix statuere apud animum meum possum utrum peior ipsa res an peiore exemplo agatur; quorum alterum ad nos consules reliquosque magistratus, alterum ad uos, Quirites, magis pertinet. nam utrum e re publica sit necne id quod ad uos fertur, uestra existimatio est qui in suffragium ituri estis. haec consternatio muliebris, siue sua sponte siue auctoribus uobis, M. Fundani et L. Ualeri, facta est, haud dubie ad culpam magistratuum pertinens, nescio uobis, tribuni, an consulibus magis sit deformis: uobis, si feminas ad concitandas tribunicias seditiones iam adduxistis; nobis, si ut plebis quondam sic nunc mulierum secessione leges accipiendae sunt. equidem non sine rubore quodam paulo ante per medium agmen mulierum in forum perueni. quod nisi me uerecundia singularum magis maiestatis et pudoris quam uniuersarum tenuisset, ne compellatae a consule uiderentur, dixissem: "qui hic mos est in publicum procurrendi et obsidendi uias et uiros alienos appellandi? istud ipsum suos quaeque domi rogare non potuistis? an blandiores in publico quam in priuato et alienis quam uestris estis? quamquam ne domi quidem uos, si sui iuris finibus matronas contineret pudor, quae leges hic rogarentur abrogarenturue curare decuit." maiores nostri nullam, ne priuatam quidem rem agere feminas sine tutore auctore uoluerunt, in manu esse parentium, fratrum, uirorum: nos, si diis placet, iam etiam rem publicam capessere eas patimur et foro prope et contionibus et comitiis immisceri. quid enim nunc aliud per uias et compita faciunt quam rogationem tribunorum plebi suadent, quam legem abrogandam censent? date frenos impotenti naturae et indomito animali et sperate ipsas modum licentiae facturas: nisi uos facietis, minimum hoc eorum est quae iniquo animo feminae sibi aut moribus aut legibus iniuncta patiuntur. omnium rerum libertatem, immo licentiam, si uere dicere uolumus, desiderant. quid enim, si hoc expugnauerint, non temptabunt?

[3] Recensete omnia muliebria iura quibus licentiam earum adligauerint maiores uestri per quaeque subiecerint uiris; quibus omnibus constrictas uix tamen continere potestis. quid? si carpere singula et extorquere et exaequari ad extremum uiris patiemini, tolerabiles uobis eas fore creditis? extemplo simul pares esse coeperint, superiores erunt. at hercule ne quid nouum in eas rogetur recusant, non ius sed iniuriam deprecantur: immo ut quam accepistis iussistis suffragiis uestris legem, quam usu tot annorum et experiendo comprobastis, hanc ut abrogetis, id est, ut unam tollendo legem ceteras infirmetis. nulla lex satis commoda omnibus est: id modo quaeritur, si maiori parti et in summam prodest. si quod cuique priuatim officiet ius, id destruet ac demolietur, quid attinebit uniuersos rogare leges quas mox abrogare in quos latae sunt possint? uolo tamen audire quid sit propter quod matronae consternatae procucurrerint in publicum ac uix foro se et contione abstineant? ut captiui ab Hannibale redimantur parentes, uiri, liberi, fratres earum? procul abest absitque semper talis fortuna rei publicae; sed tamen, cum fuit, negastis hoc piis precibus earum. at non pietas nec sollicitudo pro suis sed religio congregauit eas: matrem Idaeam a Pessinunte ex Phrygia uenientem accepturae sunt. quid honestum dictu saltem seditioni praetenditur muliebri? "ut auro et purpura fulgamus" inquit, "ut carpentis festis profestisque diebus, uelut triumphantes de lege uicta et abrogata et captis ereptis suffragiis uestris, per urbem uectemur: ne ullus modus sumptibus, ne luxuriae sit."

[4] Saepe me querentem de feminarum, saepe de uirorum nec de priuatorum modo sed etiam magistratuum sumptibus audistis, diuersisque duobus uitiis, auaritia et luxuria, ciuitatem laborare, quae pestes omnia magna imperia euerterunt. haec ego, quo melior laetiorque in dies fortuna rei publicae est, quo magis imperium crescit--et iam in Graeciam Asiamque transcendimus omnibus libidinum inlecebris repletas et regias etiam adtrectamus gazas--, eo plus horreo, ne illae magis res nos ceperint quam nos illas. infesta, mihi credite, signa ab Syracusis inlata sunt huic urbi. iam nimis multos audio Corinthi et Athenarum ornamenta laudantes mirantesque et antefixa fictilia deorum Romanorum ridentes. ego hos malo propitios deos et ita spero futuros, si in suis manere sedibus patiemur. patrum nostrorum memoria per legatum Cineam Pyrrhus non uirorum modo sed etiam mulierum animos donis temptauit. nondum lex Oppia ad coercendam luxuriam muliebrem lata erat; tamen nulla accepit. quam causam fuisse censetis? eadem fuit quae maioribus nostris nihil de hac re lege sanciundi: nulla erat luxuria quae coerceretur. sicut ante morbos necesse est cognitos esse quam remedia eorum, sic cupiditates prius natae sunt quam leges quae iis modum facerent. quid legem Liciniam excitauit de quingentis iugeribus nisi ingens cupido agros continuandi? quid legem Cinciam de donis et muneribus nisi quia uectigalis iam et stipendiaria plebs esse senatui coeperat? itaque minime mirum est nec Oppiam nec aliam ullam tum legem desideratam esse quae modum sumptibus mulierum faceret, cum aurum et purpuram data et oblata ultro non accipiebant. si nunc cum illis donis Cineas urbem circumiret, stantes in publico inuenisset quae acciperent. atque ego nonnullarum cupiditatium ne causam quidem aut rationem inire possum. nam ut quod alii liceat tibi non licere aliquid fortasse naturalis aut pudoris aut indignationis habeat, sic aequato omnium cultu quid unaquaeque uestrum ueretur ne in se conspiciatur? pessimus quidem pudor est uel parsimoniae uel paupertatis; sed utrumque lex uobis demit cum id quod habere non licet non habetis. "hanc" inquit "ipsam exaequationem non fero" illa locuples. "cur non insignis auro et purpura conspicior? cur paupertas aliarum sub hac legis specie latet, ut quod habere non possunt habiturae, si liceret, fuisse uideantur?" uultis hoc certamen uxoribus uestris inicere, Quirites, ut diuites id habere uelint quod nulla alia possit, pauperes ne ob hoc ipsum contemnantur, supra uires se extendant? ne ⟨eas⟩ simul pudere quod non oportet coeperit, quod oportet non pudebit. quae de suo poterit, parabit: quae non poterit, uirum rogabit. miserum illum uirum, et qui exoratus et qui non exoratus erit, cum quod ipse non dederit datum ab alio uidebit. nunc uolgo alienos uiros rogant et, quod maius est, legem et suffragia rogant et a quibusdam impetrant. aduersus te et rem tuam et liberos tuos exorabilis es: simul lex modum sumptibus uxoris tuae facere desierit, tu nunquam facies. nolite eodem loco existimare, ⟨Quirites,⟩ futuram rem quo fuit antequam lex de hoc ferretur. et hominem improbum non accusari tutius est quam absolui, et luxuria non mota tolerabilior esset quam erit nunc, ipsis uinculis sicut ferae bestiae inritata, deinde emissa. ego nullo modo abrogandam legem Oppiam censeo: uos quod faxitis, deos omnes fortunare uelim.'

[5] Post haec tribuni quoque plebi qui se intercessuros professi erant, cum pauca in eandem sententiam adiecissent, tum L. Ualerius pro rogatione ab se promulgata ita disseruit: 'si priuati tantummodo ad suadendum dissuadendumque id quod ab nobis rogatur processissent, ego quoque, cum satis dictum pro utraque parte existimarem, tacitus suffragia uestra expectassem: nunc cum uir clarissimus, consul M. Porcius, non auctoritate solum, quae tacita satis momenti habuisset, sed oratione etiam longa et accurata insectatus sit rogationem nostram, necesse est paucis respondere. qui tamen plura uerba in castigandis matronis quam in rogatione nostra dissuadenda consumpsit, et quidem ut in dubio poneret utrum id quod reprenderet matronae sua sponte an nobis auctoribus fecissent. rem defendam, non nos, in quos iecit magis hoc consul uerbo tenus quam ut re insimularet. coetum et seditionem et interdum secessionem muliebrem appellauit quod matronae in publico uos rogassent ut legem in se latam per bellum temporibus duris in pace et florenti ac beata re publica abrogaretis. uerba magna quae rei augendae causa conquirantur et haec et alia esse scio, et M. Catonem oratorem non solum grauem sed interdum etiam trucem esse scimus omnes, cum ingenio sit mitis. nam quid tandem noui matronae fecerunt, quod frequentes in causa ad se pertinente in publicum processerunt? nunquam ante hoc tempus in publico apparuerunt? tuas aduersus te Origines reuoluam. accipe quotiens id fecerint, et quidem semper bono publico. iam a principio, regnante Romulo, cum Capitolio ab Sabinis capto medio in foro signis conlatis dimicaretur, nonne intercursu matronarum inter acies duas proelium sedatum est? quid? regibus exactis cum Coriolano Marcio duce legiones Uolscorum castra ad quintum lapidem posuissent, nonne id agmen quo obruta haec urbs esset matronae auerterunt? iam urbe capta a Gallis aurum quo redempta urbs est nonne matronae consensu omnium in publicum contulerunt? proximo bello, ne antiqua repetam, nonne et, cum pecunia opus fuit, uiduarum pecuniae adiuuerunt aerarium et, cum di quoque noui ad opem ferendam dubiis rebus accerserentur, matronae uniuersae ad mare profectae sunt ad matrem Idaeam accipiendam? dissimiles, inquis, causae sunt. nec mihi causas aequare propositum est: nihil noui factum purgare satis est. ceterum quod in rebus ad omnes pariter uiros feminas pertinentibus fecisse eas nemo miratus est, in causa proprie ad ipsas pertinente miramur fecisse? quid autem fecerunt? superbas, me dius fidius, aures habemus si, cum domini seruorum non fastidiant preces, nos rogari ab honestis feminis indignamur.

[6] Uenio nunc ad id de quo agitur. in quo duplex consulis oratio fuit; nam et legem ullam omnino abrogari est indignatus et eam praecipue legem quae luxuriae muliebris coercendae causa lata esset. et illa communis pro legibus uisa consularis oratio est, et haec aduersus luxuriam seuerissimis moribus conueniebat; itaque periculum est, nisi quid in utraque re uani sit docuerimus, ne quis error uobis offundatur. ego enim quemadmodum ex iis legibus quae non in tempus aliquod sed perpetuae utilitatis causa in aeternum latae sunt nullam abrogari debere fateor, nisi quam aut usus coarguit aut status aliquis rei publicae inutilem fecit, sic quas tempora aliqua desiderarunt leges, mortales, ut ita dicam, et temporibus ipsis mutabiles esse uideo. quae in pace lata sunt, plerumque bellum abrogat, quae in bello, pax, ut in nauis administratione alia in secunda, alia in aduersa tempestate usui sunt. haec cum ita natura distincta sint, ex utro tandem genere ea lex esse uidetur quam abrogamus? ⟨num⟩quae uetus? regia lex simul cum ipsa urbe nata aut, quod secundum est, ab decemuiris ad condenda iura creatis in duodecim tabulis scripta, sine qua cum maiores nostri non existimarint decus matronale seruari posse, nobis quoque uerendum sit ne cum ea pudorem sanctitatemque feminarum abrogemus? quis igitur nescit nouam istam legem esse, Q. Fabio et Ti. Sempronio consulibus uiginti ante annis latam? sine qua cum per tot annos matronae optimis moribus uixerint, quod tandem ne abrogata ea effundantur ad luxuriam periculum est? nam si ista lex ⟨uetus⟩ aut ideo lata esset ut finiret libidinem muliebrem, uerendum foret ne abrogata incitaret: cur sit autem lata, ipsum indicabit tempus. Hannibal in Italia erat, uictor ad Cannas; iam Tarentum, iam Arpos, iam Capuam habebat; ad urbem Romam admoturus exercitum uidebatur; defecerant socii; non milites in supplementum, non socios nauales ad classem tuendam, non pecuniam in aerario habebamus; serui quibus arma darentur ita ut pretium pro iis bello perfecto dominis solueretur emebantur; in eandem diem pecuniae frumentum et cetera quae belli usus postulabant praebenda publicani se conducturos professi erant; seruos ad remum numero ex censu constituto cum stipendio nostro dabamus; aurum et argentum omne ab senatoribus eius rei initio orto in publicum conferebamus; uiduae et pupilli pecunias suas in aerarium deferebant; cautum erat quo ne plus auri et argenti facti, quo ne plus signati argenti et aeris domi haberemus--tali tempore in luxuria et ornatu matronae occupatae erant, ut ad eam coercendam Oppia lex desiderata sit, cum quia Cereris sacrificium lugentibus omnibus matronis intermissum erat, senatus finiri luctum triginta diebus iussit? cui non apparet inopiam et miseriam ciuitatis, [et] quia omnium priuatorum pecuniae in usum publicum uertendae erant, istam legem scripsisse tam diu mansuram quam diu causa scribendae legis mansisset? nam si quae tunc temporis causa aut decreuit senatus aut populus iussit in perpetuum seruari oportet, cur pecunias reddimus priuatis? cur publica praesenti pecunia locamus? cur serui qui militent non emuntur? cur priuati non damus remiges sicut tunc dedimus?

[7] Omnes alii ordines, omnes homines mutationem in meliorem statum rei publicae sentient: ad coniuges tantum nostras pacis et tranquillitatis publicae fructus non perueniet? purpura uiri utemur, praetextati in magistratibus, in sacerdotiis, liberi nostri praetextis purpura togis utentur; magistratibus in coloniis municipiisque, hic Romae infimo generi, magistris uicorum, togae praetextae habendae ius permittemus, nec id ut uiui solum habeant [tantum] insigne sed etiam ut cum eo crementur mortui: feminis dumtaxat purpurae usu interdicemus? et cum tibi uiro liceat purpura in uestem stragulam uti, matrem familiae tuam purpureum amiculum habere non sines, et equus tuus speciosius instratus erit quam uxor uestita? sed in purpura, quae teritur absumitur, iniustam quidem sed aliquam tamen causam tenacitatis uideo; in auro uero, in quo praeter manupretium nihil intertrimenti fit, quae malignitas est? praesidium potius in eo est et ad priuatos et ad publicos usus, sicut experti estis. nullam aemulationem inter se singularum, quoniam nulla haberet, esse aiebat. at hercule uniuersis dolor et indignatio est, cum sociorum Latini nominis uxoribus uident ea concessa ornamenta quae sibi adempta sint, cum insignes eas esse auro et purpura, cum illas uehi per urbem, se pedibus sequi, tamquam in illarum ciuitatibus non in sua imperium sit. uirorum hoc animos uolnerare posset: quid muliercularum censetis, quas etiam parua mouent? non magistratus nec sacerdotia nec triumphi nec insignia nec dona aut spolia bellica iis contingere possunt: munditiae et ornatus et cultus, haec feminarum insignia sunt, his gaudent et gloriantur, hunc mundum muliebrem appellarunt maiores nostri. quid aliud in luctu quam purpuram atque aurum deponunt? quid cum eluxerunt sumunt? quid in gratulationibus supplicationibusque nisi excellentiorem ornatum adiciunt? scilicet, si legem Oppiam abrogaritis, non uestri arbitrii erit si quid eius uetare uolueritis quod nunc lex uetat: minus filiae, uxores, sorores etiam quibusdam in manu erunt. nunquam saluis suis exuitur seruitus muliebris, et ipsae libertatem quam uiduitas et orbitas facit detestantur. in uestro arbitrio suum ornatum quam in legis malunt esse; et uos in manu et tutela, non in seruitio debetis habere eas et malle patres uos aut uiros quam dominos dici. inuidiosis nominibus utebatur modo consul seditionem muliebrem et secessionem appellando. id enim periculum est ne Sacrum montem, sicut quondam irata plebs, aut Auentinum capiant. patiendum huic infirmitati est, quodcumque uos censueritis. quo plus potestis, eo moderatius imperio uti debetis.'

[8] Haec cum contra legem proque lege dicta essent, aliquanto maior frequentia mulierum postero die sese in publicum effudit unoque agmine omnes Brutorum ianuas obsederunt, qui collegarum rogationi intercedebant, nec ante abstiterunt quam remissa intercessio ab tribunis est. nulla deinde dubitatio fuit quin omnes tribus legem abrogarent. uiginti annis post abrogata est quam lata. M. Porcius consul, postquam abrogata lex Oppia est, extemplo uiginti quinque nauibus longis, quarum quinque sociorum erant, ad Lunae portum profectus est eodem exercitu conuenire iusso, et edicto per oram maritimam misso nauibus omnis generis contractis ab Luna proficiscens edixit ut ad portum Pyrenaei sequerentur: inde se frequenti classe ad hostes iturum. praeteruecti Ligustinos montes sinumque Gallicum ad diem quam dixerat conuenerunt. inde Rhodam uentum et praesidium Hispanorum quod in castello erat ui deiectum. ab Rhoda secundo uento Emporias peruentum: ibi copiae omnes praeter socios nauales in terram expositae.

[9] Iam tunc Emporiae duo oppida erant muro diuisa. unum Graeci habebant, a Phocaea, unde et Massilienses, oriundi, alterum Hispani; sed Graecum oppidum in mare expositum totum orbem muri minus quadringentos passus patentem habebat, Hispanis retractior a mari trium milium passuum in circuitu murus erat. tertium genus Romani coloni ab diuo Caesare post deuictos Pompei liberos adiecti. nunc in corpus unum confusi omnes Hispanis prius, postremo et Graecis in ciuitatem Romanam adscitis. miraretur qui tum cerneret, aperto mari ab altera parte, ab altera Hispanis tam fera et bellicosa gente obiectis, quae res eos tutaretur. disciplina erat custos infirmitatis, quam inter ualidiores optime timor continet. partem muri uersam in agros egregie munitam habebant, una tantum in eam regionem porta imposita, cuius adsiduus custos semper aliquis ex magistratibus erat. nocte pars tertia ciuium in muris excubabat; neque moris causa tantum aut legis sed quanta si hostis ad portas esset et seruabant uigilias et circumibant cura. Hispanum neminem in urbem recipiebant: ne ipsi quidem temere urbe excedebant. ad mare patebat omnibus exitus. porta ad Hispanorum oppidum uersa nunquam nisi frequentes, pars tertia fere cuius proxima nocte uigiliae in muris fuerant, egrediebantur. causa exeundi haec erat: commercio eorum Hispani imprudentes maris gaudebant mercarique et ipsi ea quae externa nauibus inueherentur et agrorum exigere fructus uolebant. huius mutui usus desiderium ut Hispana urbs Graecis pateret faciebat. erant etiam eo tutiores quod sub umbra Romanae amicitiae latebant, quam sicut minoribus uiribus quam Massilienses pari colebant fide. tum quoque consulem exercitumque comiter ac benigne acceperunt. paucos ibi moratus dies Cato, dum exploraret ubi et quantae hostium copiae essent, ut ne mora quidem segnis esset, omne id tempus exercendis militibus consumpsit. id erat forte tempus anni ut frumentum in areis Hispani haberent; itaque redemptoribus uetitis frumentum parare ac Romam dimissis 'bellum' inquit 'se ipsum alet'. profectus ab Emporiis agros hostium urit uastatque, omnia fuga et terrore complet.

[10] Eodem tempore M. Heluio decedenti ex ulteriore Hispania cum praesidio sex milium dato ab Ap. Claudio praetore Celtiberi agmine ingenti ad oppidum Iliturgi occurrunt. uiginti milia armatorum fuisse Ualerius scribit, duodecim milia ex iis caesa, oppidum Iliturgi receptum et puberes omnes interfectos. inde ad castra Catonis Heluius peruenit et, quia tuta iam ab hostibus regio erat, praesidio in ulteriorem Hispaniam remisso Romam est profectus et ob rem feliciter gestam ouans urbem est ingressus. argenti infecti tulit in aerarium quattuordecim milia pondo septingenta triginta duo et signati bigatorum septemdecim milia uiginti tres et Oscensis argenti centum undeuiginti milia quadringentos undequadraginta. causa triumphi negandi senatui fuit quod alieno auspicio et in aliena prouincia pugnasset; ceterum biennio post redierat, cum prouincia successori Q. Minucio tradita annum insequentem retentus ibi longo et graui fuisset morbo. itaque duobus modo mensibus ante Heluius ouans urbem est ingressus quam successor eius Q. Minucius triumpharet. hic quoque tulit argenti pondo triginta quattuor milia octingenta et bigatorum septuaginta tria milia et Oscensis argenti ducenta septuaginta octo milia.

[11] In Hispania interim consul haud procul Emporiis castra habebat. eo legati tres ab Ilergetum regulo Bilistage, in quibus unus filius eius erat, uenerunt querentes castella sua oppugnari nec spem ullam esse resistendi nisi praesidium Romanus misisset: tria milia militum satis esse nec hostes, si tanta manus uenisset, mansuros. ad ea consul moueri quidem se uel periculo eorum uel metu dicere, sed sibi nequaquam tantum copiarum esse ut, cum magna uis hostium haud procul absit et quam mox signis conlatis dimicandum sit in dies expectet, diuidendo exercitum minuere tuto uires possit. legati ubi haec audierunt flentes ad genua consulis prouoluuntur, orant ne se in rebus tam trepidis deserat: quo enim se, repulsos ab Romanis, ituros? nullos se socios, nihil usquam in terris aliud spei habere. potuisse se extra id periculum esse, si decedere fide, si coniurare cum ceteris uoluissent. nullis minis, nullis terriculis se motos, sperantes satis opis et auxilii sibi in Romanis esse. id si nullum sit, si sibi a consule negetur, deos hominesque se testes facere inuitos et coactos se, ne eadem quae Saguntini passi sint patiantur, defecturos et cum ceteris potius Hispanis quam solos perituros esse.

[12] Et illo quidem die sic sine responso dimissi. consulem nocte quae insecuta est anceps cura agitare: nolle deserere socios, nolle minuere exercitum, quod aut moram sibi ad dimicandum aut in dimicando periculum adferre posset. stat sententia non minuere copias, ne quid interim hostes inferant ignominiae; sociis spem pro re ostentandam censet: saepe uana pro ueris, maxime in bello, ualuisse et credentem se aliquid auxilii habere, perinde atque haberet, ipsa fiducia et sperando atque audendo seruatum. postero die legatis respondet, quamquam uereatur ne suas uires aliis eas commodando minuat, tamen se illorum temporis ac periculi magis quam sui rationem habere. denuntiari militum parti tertiae ex omnibus cohortibus iubet ut cibum quem in naues imponant mature coquant nauesque in diem tertium expediri [iussit]. duos ex legatis Bilistagi atque Ilergetibus nuntiare ea iubet; filium reguli comiter habendo et muneribus apud se retinet. legati non ante profecti quam impositos in naues milites uiderunt: id pro haud dubio iam nuntiantes non suos modo sed etiam hostes fama Romani auxilii aduentantis impleuerunt.

[13] Consul ubi satis quod in speciem fuit ostentatum est, reuocari ex nauibus milites iubet: ipse, cum iam id tempus anni appeteret quo geri res possent, castra hiberna tria milia passuum ab Emporiis posuit. inde per occasiones nunc hac parte, nunc illa modico praesidio castris relicto praedatum milites in hostium agros ducebat; nocte ferme proficiscebantur ut et quam longissime a castris procederent et inopinantes opprimerent. et exercebat ea res nouos milites et hostium magna uis excipiebatur, nec iam egredi extra munimenta castellorum audebant. ubi [satis] admodum et suorum et hostium animos est expertus, conuocari tribunos praefectosque et equites omnes et centuriones iussit. 'tempus' inquit 'quod saepe optastis uenit, quo uobis potestas fieret uirtutem uestram ostendendi. adhuc praedonum magis quam bellantium militastis more: nunc iusta pugna hostes cum hostibus conferetis manus; non agros inde populari sed urbium opes exhaurire licebit. patres nostri, cum ⟨in⟩ Hispania Carthaginiensium et imperatores [ibi] et exercitus essent, ipsi nullum in ea militem haberent, tamen addi hoc in foedere uoluerunt ut imperii sui Hiberus fluuius esset finis. nunc cum duo praetores, cum consul, cum tres exercitus Romani Hispaniam obtineant, Carthaginiensium decem iam prope annis nemo in his prouinciis sit, imperium nobis citra Hiberum amissum est. hoc armis et uirtute reciperetis oportet et nationem rebellantem magis temere quam constanter bellantem iugum quo se exuit accipere rursus cogatis.' in hunc modum maxime adhortatus pronuntiat se nocte ad castra hostium ducturum. ita ad corpora curanda dimissi.

[14] Nocte media, cum auspicio operam dedisset, profectus ut locum quem uellet priusquam hostes sentirent caperet, praeter castra hostium circumducit et prima luce acie instructa sub ipsum uallum tres cohortes mittit. mirantes barbari ab tergo apparuisse Romanum, discurrere ⟨et⟩ ipsi ad arma. interim consul apud suos 'nusquam nisi in uirtute spes est, milites', inquit 'et ego sedulo ne esset feci. inter castra nostra et nos medii hostes et ab tergo hostium ager est. quod pulcherrimum, idem tutissimum: in uirtute spem positam habere'. sub haec cohortes recipi iubet, ut barbaros simulatione fugae eliceret. id quod crediderat euenit. pertimuisse et cedere rati Romanos porta erumpunt et quantum inter castra sua et aciem hostium relictum erat loci armatis complent. dum trepidant acie instruenda, consul iam paratis ordinatisque omnibus incompositos adgreditur. equites primos ab utroque cornu in pugnam induxit; sed in dextro extemplo pulsi cedentesque trepidi etiam pediti terrorem intulere. quod ubi consul uidit, duas cohortes delectas ab dextro latere hostium circumduci iubet et ab tergo se ostendere priusquam concurrerent peditum acies. is terror obiectus hosti rem metu Romanorum equitum inclinatam aequauit; tamen adeo turbati erant dextrae alae pedites equitesque ut quosdam consul manu ipse reprenderit uerteritque in hostem. ita et quamdiu missilibus pugnatum est anceps pugna erat et iam ab dextra parte, unde terror et fuga coeperat, aegre Romanus restabat; ab sinistro cornu et a fronte urgebantur barbari et cohortes a tergo instantes pauidi respiciebant. ut emissis soliferreis phalaricisque gladios strinxerunt, tum uelut redintegrata est pugna: non caecis ictibus procul ex improuiso uolnerabantur, sed pede conlato tota in uirtute ac uiribus spes erat.

[15] Fessos iam suos consul ex secunda acie subsidiariis cohortibus in pugnam inductis accendit. noua acies facta. integri recentibus telis fatigatos adorti hostes primum acri impetu uelut cuneo perculerunt, deinde dissipatos in fugam auerterunt; effuso per agros cursu castra repetebantur. ubi omnia fuga completa uidit Cato, ipse ad secundam legionem, quae in subsidio posita erat, reuehitur et signa prae se ferri plenoque gradu ad castra hostium oppugnanda succedere iubet. si quis extra ordinem auidius procurrit, et ipse interequitans sparo percutit et tribunos centurionesque castigare iubet. iam castra oppugnabantur, saxisque et sudibus et omni genere telorum submouebantur a uallo Romani. ubi recens admota legio est, tum et oppugnantibus animus creuit et infensius hostes pro uallo pugnabant. consul omnia oculis perlustrat ut qua minima ui resistatur ea parte inrumpat. ad sinistram portam infrequentes uidet: eo secundae legionis principes hastatosque inducit. non sustinuit impetum eorum statio quae portae apposita erat; et ceteri, postquam intra uallum hostem uident, ipsi castris exuti signa armaque abiciunt. caeduntur in portis, suomet ipsi agmine in arto haerentes. secundani terga hostium caedunt, ceteri castra diripiunt. Ualerius Antias supra quadraginta milia hostium caesa eo die scribit; Cato ipse, haud sane detractator laudum suarum, multos caesos ait, numerum non adscribit.

[16] Tria eo die laudabilia fecisse putatur: unum, quod circumducto exercitu procul nauibus suis castrisque, ubi spem ⟨nusquam⟩ nisi in uirtute haberent, inter medios hostes proelium commisit; alterum, quod cohortes ab tergo hostibus obiecit; tertium, quod secundam legionem ceteris omnibus effusis ad sequendos hostes pleno gradu sub signis compositam instructamque subire ad portam castrorum iussit. nihil deinde a uictoria cessatum. cum receptui signo dato suos spoliis onustos in castra reduxisset, paucis horis noctis ad quietem datis ad praedandum in agros duxit: effusius, ut sparsis hostibus fuga, praedati sunt. quae res non minus quam pugna pridie aduersa Emporitanos Hispanos accolasque eorum in deditionem compulit. multi et aliarum ciuitatium, qui Emporias perfugerant, dediderunt se; quos omnes appellatos benigne uinoque et cibo curatos domos dimisit. confestim inde castra mouit; et quacumque incedebat agmen legati dedentium ciuitates suas occurrebant, et cum Tarraconem uenit iam omnis cis Hiberum Hispania perdomita erat, captiuique et Romani et socium ac Latini nominis uariis casibus in Hispania oppressi donum consuli a barbaris reducebantur. fama deinde uolgatur consulem in Turdetaniam exercitum ducturum, et ad deuios montanos 'profectum etiam' falso perlatum est. ad hunc uanum et sine auctore ullo rumorem Bergistanorum ciuitatis septem castella defecerunt: eos deducto exercitu consul sine memorando proelio in potestatem redegit. haud ita multo post eidem, regresso Tarraconem consule, priusquam inde quoquam procederet, defecerunt. iterum subacti; sed non eadem uenia uictis fuit: sub corona ueniere omnes, ne saepius pacem sollicitarent.

[17] Interim P. Manlius praetor exercitu uetere a Q. Minucio, cui successerat, accepto, adiuncto et Ap. Claudi Neronis ex ulteriore Hispania uetere item exercitu, in Turdetaniam proficiscitur. omnium Hispanorum maxime imbelles habentur Turdetani; freti tamen multitudine sua obuiam ierunt agmini Romano. eques immissus turbauit extemplo aciem eorum. pedestre proelium nullius ferme certaminis fuit: milites ueteres, periti hostium bellique, haud dubiam pugnam fecerunt. nec tamen ea pugna debellatum est: decem milia Celtiberum mercede Turduli conducunt alienisque armis parabant bellum. consul interim rebellione Bergistanorum ictus, ceteras quoque ciuitates ratus per occasionem idem facturas, arma omnibus cis Hiberum Hispanis adimit; quam rem adeo aegre passi ut multi mortem sibimet ipsi consciscerent, ferox genus, nullam uitam rati sine armis esse. quod ubi consuli renuntiatum est, senatores omnium ciuitatium ad se uocari iussit atque iis 'non nostra' inquit 'magis quam uestra refert uos non rebellare, siquidem id maiore Hispanorum malo quam exercitus Romani labore semper adhuc factum est. id ut ne fiat, uno modo arbitror caueri posse, si effectum erit ne possitis rebellare. uolo id quam mollissima uia consequi. uos quoque in ea re consilio me adiuuate: nullum libentius sequar quam quod uosmet ipsi attuleritis.' tacentibus spatium se ad deliberandum dierum paucorum dare dixit. cum reuocati secundo quoque concilio tacuissent, uno die muris omnium dirutis, ad eos qui nondum parebant profectus, ut in quamque regionem uenerat, omnes qui circa incolebant populos in dicionem accepit. Segesticam tantum, grauem atque opulentam ciuitatem, uineis et pluteis cepit.

[18] Eo maiorem habebat difficultatem in subigendis hostibus quam qui primi uenerant in Hispaniam, quod ad illos taedio imperii Carthaginiensium Hispani deficiebant, huic ex usurpata libertate in seruitutem uelut adserendi erant; et ita mota omnia accepit ut alii in armis essent, alii obsidione ad defectionem cogerentur nec, nisi in tempore subuentum foret, ultra sustentaturi fuerint. sed in consule ea uis animi atque ingenii fuit ut omnia maxima minimaque per se adiret atque ageret, nec cogitaret modo imperaretque quae in rem essent sed pleraque ipse per se transigeret, nec in quemquam omnium grauius seueriusque quam in semet ipsum imperium exerceret, parsimonia et uigiliis et labore cum ultimis militum certaret, nec quicquam in exercitu suo praecipui praeter honorem atque imperium haberet.

[19] Difficilius bellum in Turdetania praetori P. Manlio Celti-.1 beri mercede exciti ab hostibus, sicut ante dictum est, faciebant; itaque eo consul accersitus litteris praetoris legiones duxit. ubi eo uenit, castra separatim Celtiberi et Turdetani habebant. cum Turdetanis extemplo leuia proelia incursantes in stationes eorum Romani facere semperque uictores ex quamuis temere coepto certamine abire. ad Celtiberos in conloquium tribunos militum ire consul atque iis trium condicionum electionem ferre iubet: primam, si transire ad Romanos uelint et duplex stipendium accipere quam quantum a Turdetanis pepigissent; alteram, si domos abire, publica fide accepta nihil eam rem noxiae futuram quod hostibus se Romanorum iunxissent; tertiam, si utique bellum placeat, diem locumque constituant ubi secum armis decernant. a Celtiberis dies ad consultandum petita. concilium immixtis Turdetanis habitum magno cum tumultu; eo minus decerni quicquam potuit. cum incerta bellum an pax cum Celtiberis essent, commeatus tamen haud secus quam in pace ex agris castellisque hostium Romani portabant, deni saepe munimenta eorum, uelut communi pacto commercio, priuatis indutiis ingredientes. consul ubi hostes ad pugnam elicere nequit, primum praedatum sub signis aliquot expeditas cohortes in agrum integrae regionis ducit, deinde audito Seguntiae Celtiberum omnes sarcinas impedimentaque relicta, eo pergit ducere ad oppugnandum. postquam nulla mouentur re, persoluto stipendio non suis modo sed etiam praetoris militibus relictoque omni exercitu in castris praetoris ipse cum septem cohortibus ad Hiberum est regressus.

[20] Ea tam exigua manu oppida aliquot cepit. defecere ad eum Sedetani Ausetani Suessetani. Lacetanos, deuiam et siluestrem gentem, cum insita feritas continebat in armis, tum conscientia, dum consul exercitusque Turdulo bello esset occupatus, depopulatorum subitis incursionibus sociorum. igitur ad oppidum eorum oppugnandum consul ducit non Romanas modo cohortes sed iuuentutem etiam merito infensorum iis sociorum. oppidum longum, in latitudinem haudquaquam tantundem patens habebant. quadringentos inde ferme passus constituit signa. ibi delectarum cohortium stationem relinquens praecepit iis ne se ex eo loco ante mouerent quam ipse ad eos uenisset; ceteras copias ad ulteriorem partem urbis circumducit. maximum ex omnibus auxiliis numerum Suessetanae iuuentutis habebat: eos ad murum oppugnandum subire iubet. quorum ubi arma signaque Lacetani cognouere, memores quam saepe in agro eorum impune persultassent, quotiens ipsos signis conlatis fudissent fugassentque, patefacta repente porta uniuersi in eos erumpunt. uix clamorem eorum, nedum impetum Suessetani tulere. quod postquam sicut futurum ratus erat consul fieri etiam uidit, equo citato subter murum hostium ad cohortes auehitur atque eas arreptas, effusis omnibus ad sequendos Suessetanos, qua silentium ac solitudo erat in urbem inducit priusque omnia cepit quam se reciperent Lacetani. mox ipsos nihil praeter arma habentes in deditionem accepit.

[21] Confestim inde uictor ad Bergium castrum ducit. receptaculum id maxime praedonum erat et inde incursiones in agros pacatos prouinciae eius fiebant. transfugit inde ad consulem princeps Bergistanus et purgare se ac populares coepit: non esse in manu ipsis rem publicam; praedones receptos totum suae potestatis id castrum fecisse. consul eum domum redire conficta aliqua probabili cur afuisset causa iussit: cum se muros subisse cerneret intentosque praedones ad tuenda moenia esse, tum uti cum suae factionis hominibus meminisset arcem occupare. id uti praeceperat factum; repente anceps terror hinc muros ascendentibus Romanis, illinc arce capta barbaros circumuasit. huius potitus loci consul eos qui arcem tenuerant liberos esse cum cognatis suaque habere iussit, Bergistanos ceteros quaestori ut uenderet imperauit, de praedonibus supplicium sumpsit. pacata prouincia uectigalia magna instituit ex ferrariis argentariisque, quibus tum institutis locupletior in dies prouincia fuit. ob has res gestas in Hispania supplicationem in triduum patres decreuerunt.

[22] Eadem aestate alter consul L. Ualerius Flaccus in Gallia cum Boiorum manu propter Litanam siluam signis conlatis secundo proelio conflixit. octo milia Gallorum caesa traduntur; ceteri omisso bello in uicos suos atque agros dilapsi. consul reliquum aestatis circa Padum Placentiae et Cremonae exercitum habuit restituitque quae in iis oppidis bello diruta fuerant. cum hic status rerum in Italia Hispaniaque esset, T. Quinctio in Graecia ita hibernis actis ut exceptis Aetolis, quibus nec pro spe uictoriae praemia contigerant nec diu quies placere poterat, uniuersa Graecia simul pacis libertatisque perfruens bonis egregie statu suo gauderet nec magis in bello uirtutem Romani ducis quam in uictoria temperantiam iustitiamque et moderationem miraretur, senatus consultum quo bellum aduersus Nabim Lacedaemonium decretum erat adfertur. quo lecto Quinctius conuentum Corinthum omnium sociarum ciuitatium legationibus in diem certam edicit; ad quam ubi frequentes undique principes conuenerunt, ita uti ne Aetoli quidem abessent, tali oratione est usus: 'bellum aduersus Philippum non magis communi animo consilioque Romani et Graeci gesserunt quam utrique suas causas belli habuerunt. nam et Romanorum amicitiam nunc Carthaginienses hostes eorum iuuando, nunc hic sociis nostris oppugnandis uiolauerat et in uos talis fuit ut nobis, etiamsi nostrarum obliuisceremur iniuriarum, uestrae iniuriae satis digna causa belli fuerit. hodierna consultatio tota ex uobis pendet. refero enim ad uos utrum Argos, sicut scitis ipsi, ab Nabide occupatos pati uelitis sub dicione eius esse an aequum censeatis nobilissimam uetustissimamque ciuitatem, in media Graecia sitam, repeti in libertatem et eodem statu quo ceteras urbes Peloponnesi et Graeciae esse. haec consultatio, ut uidetis, tota de re pertinente ad uos est: Romanos nihil contingit, nisi quatenus liberatae Graeciae unius ciuitatis seruitus non plenam nec integram gloriam esse sinit. ceterum si uos nec cura eius ciuitatis nec exemplum nec periculum mouet ne serpat latius contagio eius mali, nos aequi bonique facimus. de hac re uos consulo, staturus eo quod plures censueritis.'

[23] Post orationem Romani imperatoris percenseri aliorum sententiae coeptae sunt. cum legatus Atheniensium quantum poterat gratiis agendis Romanorum in Graeciam merita extulisset--imploratos [auxilium] aduersus Philippum tulisse opem, non rogatos ultro aduersus tyrannum Nabim offerre auxilium--indignatusque esset haec tanta merita sermonibus tamen aliquorum carpi futura calumniantium cum fateri potius praeteritorum gratiam deberent, apparebat incessi Aetolos. igitur Alexander princeps gentis, inuectus primum in Athenienses, libertatis quondam duces et auctores, adsentationis propriae gratia communem causam prodentes, questus deinde [est] Achaeos, Philippi quondam milites, ad postremum inclinata fortuna eius transfugas, et Corinthum recepisse et id agere ut Argos habeant, Aetolos, primos hostes Philippi, semper socios Romanorum, pactos in foedere suas urbes agrosque fore deuicto Philippo fraudari Echino et Pharsalo, insimulauit fraudis Romanos quod uano titulo libertatis ostentato Chalcidem et Demetriadem praesidiis tenerent, qui Philippo cunctanti deducere inde praesidia obicere semper soliti sint, nunquam donec Demetrias Chalcisque et Corinthus tenerentur liberam Graeciam fore, postremo quia manendi in Graecia retinendique exercitus Argos et Nabim causam facerent. deportarent legiones in Italiam: Aetolos polliceri aut condicionibus et uoluntate sua Nabim praesidium Argis deducturum, aut ui atque armis coacturos in potestate consentientis Graeciae esse.

[24] Haec uaniloquentia primum Aristaenum praetorem Achaeorum excitauit. 'ne istuc' inquit 'Iuppiter optimus maximus sirit Iunoque regina cuius in tutela Argi sunt, ut illa ciuitas inter tyrannum Lacedaemonium et latrones Aetolos praemium sit posita in eo discrimine ut miserius a uobis recipiatur quam ab illo capta est. mare interiectum ab istis praedonibus non tuetur nos, T. Quincti: quid si in media Peloponneso arcem sibi fecerint futurum nobis est? linguam tantum Graecorum habent sicut speciem hominum: moribus ritibusque efferatioribus quam ulli barbari, immo quam immanes beluae uiuunt. itaque uos rogamus, Romani, ut et ab Nabide Argos reciperetis et ita res Graeciae constituatis ut ab latrocinio quoque Aetolorum satis pacata haec relinquatis.' Romanus cunctis undique increpantibus Aetolos responsurum se fuisse iis dixit, nisi ita infensos omnes in eos uideret ut sedandi potius quam inritandi essent. contentum itaque opinione ea quae de Romanis Aetolisque esset referre se dixit quid de Nabidis bello placeret, nisi redderet Achaeis Argos. cum omnes bellum decressent, auxilia ut pro uiribus suis quaeque ciuitates mitterent est hortatus. ad Aetolos legatum etiam misit, magis ut nudaret animos, id quod euenit, quam spe impetrari posse.

[25] Tribunis militum ut exercitum ab Elatia arcesserent imperauit. per eosdem dies et Antiochi legatis de societate agentibus respondit nihil se absentibus decem legatis sententiae habere: Romam eundum ad senatum iis esse. ipse copias adductas ab Elatia ducere Argos pergit; atque ei circa Cleonas Aristaenus praetor cum decem milibus Achaeorum, equitibus mille occurrit, et haud procul inde iunctis exercitibus posuerunt castra. postero die in campum Argiuorum descenderunt et quattuor ferme milia ab Argis locum castris capiunt. praefectus praesidii Laconum erat Pythagoras, gener idem tyranni et uxoris eius frater, qui sub aduentum Romanorum et utrasque arces--nam duas habent Argi--et loca alia quae aut opportuna aut suspecta erant ualidis praesidiis firmauit; sed inter haec agenda pauorem iniectum aduentu Romanorum dissimulare haudquaquam poterat. et ad externum terrorem intestina etiam seditio accessit. Damocles erat Argiuus, adulescens maioris animi quam consilii, qui primo iure iurando interposito de praesidio expellendo cum idoneis conlocutus, dum uires adicere coniurationi studet incautior fidei aestimator fuit. conloquentem eum cum suis satelles a praefecto missus cum accerseret, sensit proditum consilium esse hortatusque ⟨est⟩ coniuratos qui aderant ut potius quam extorti morerentur arma secum caperent. atque ita cum paucis in forum pergit ire clamitans ut qui saluam rem publicam uellent auctorem et ducem se libertatis sequerentur. haud sane mouit quemquam, quia nihil usquam spei propinquae nedum satis firmi praesidii cernebant. haec uociferantem eum Lacedaemonii circumuentum cum suis interfecerunt. comprensi deinde quidam et alii; ex iis occisi plures, pauci in custodiam coniecti; ⟨alii⟩ proxima nocte funibus per murum demissi ad Romanos perfugerunt.

[26] Quinctius adfirmantibus iis, si ad portas exercitus Romanus fuisset, non sine effectu motum eum futurum fuisse et, si propius castra admouerentur, non quieturos Argiuos, misit expeditos pedites equitesque, qui circa Cylarabim--gymnasium id est minus trecentos passus ab urbe--cum erumpentibus a porta Lacedaemoniis proelium commiserunt atque eos haud magno certamine compulerunt in urbem. et castra eo ipso loco ubi pugnatum erat imperator Romanus posuit; diem inde unum in speculis fuit, si quid noui motus oreretur. postquam oppressam metu ciuitatem uidit, aduocat consilium de oppugnandis Argis. omnium principum Graeciae praeter Aristaenum eadem sententia erat, cum causa belli non alia esset, inde potissimum ordiendi bellum. Quinctio id nequaquam placebat, et Aristaenum contra omnium consensum disserentem cum haud dubia adprobatione audiuit; et ipse adiecit, cum pro Argiuis aduersus tyrannum bellum susceptum sit, quid minus conueniens esse quam omisso hoste Argos oppugnari? se uero caput belli Lacedaemonem et tyrannum petiturum. et dimisso consilio frumentatum expeditas cohortes misit. quod maturi erat circa, demessum et conuectum est: uiride, ne hostes mox haberent, protritum et corruptum. castra deinde mouit et Parthenio superato monte praeter Tegeam tertio die ad Caryas posuit castra. ibi priusquam hostium intraret agrum, sociorum auxilia expectauit. uenerunt Macedones a Philippo mille et quingenti et Thessalorum equites quadringenti. nec iam auxilia, quorum adfatim erat, sed commeatus finitumis urbibus imperati morabantur Romanum. nauales quoque magnae copiae conueniebant: iam ab Leucade L. Quinctius quadraginta nauibus uenerat, iam Rhodiae duodeuiginti tectae naues, iam Eumenes rex circa Cycladas insulas erat cum decem tectis nauibus, triginta lembis mixtisque aliis minoris formae nauigiis. ipsorum quoque Lacedaemoniorum exules permulti, tyrannorum iniuria pulsi, spe reciperandae patriae in castra Romana conuenerunt; multi autem erant iam per aliquot aetates ex quo tyranni tenebant Lacedaemonem, alii ab aliis expulsi. princeps erat exulum Agesipolis, cuius iure gentis regnum Lacedaemone erat, pulsus infans ab Lycurgo tyranno post mortem Cleomenis qui primus tyrannus Lacedaemone fuit.

[27] Cum terra marique tantum belli circumstaret tyrannum et prope nulla spes esset uere suas hostiumque aestimanti uires, non tamen omisit bellum sed et a Creta mille delectos iuuentutis eorum exciuit, cum mille iam haberet, et tria milia mercennariorum militum, decem milia popularium cum castellanis agrestibus in armis habuit et fossa ualloque urbem communiuit; et ne quid intestini motus oreretur, metu et acerbitate poenarum tenebat animos, quoniam ut saluum uellent tyrannum sperare non poterat. cum suspectos quosdam ciuium haberet, eductis in campum omnibus copiis-- Dromon ipsi uocant--positis armis ad contionem uocari iubet Lacedaemonios atque eorum contioni satellites armatos circumdedit. et pauca praefatus cur sibi omnia timenti cauentique ignoscendum in tali tempore foret, et ipsorum referre si quos suspectos status praesens rerum faceret prohiberi potius ne quid moliri possint quam puniri molientes; itaque quosdam se in custodia habiturum donec ea quae instet tempestas praetereat: hostibus repulsis--a quibus, si modo proditio intestina satis caueatur, minus periculi esse- extemplo eos emissurum; sub haec citari nomina octoginta ferme principum iuuentutis iussit atque eos, ut quisque ad nomen responderat, in custodiam tradidit: nocte insequenti omnes interfecti. Ilotarum deinde quidam--hi sunt iam inde antiquitus castellani, agreste genus--transfugere uoluisse insimulati per omnes uicos sub uerberibus acti necantur. hoc terrore obstipuerant multitudinis animi ab omni conatu nouorum consiliorum. intra munitiones copias continebat nec parem se ratus, si dimicare acie uellet, et urbem relinquere tam suspensis et incertis omnium animis metuens.

[28] Quinctius satis iam omnibus paratis profectus ab statiuis die altero ad Sellasiam super Oenunta fluuium peruenit, quo in loco Antigonus Macedonum rex cum Cleomene Lacedaemoniorum tyranno signis conlatis dimicasse dicebatur. inde cum audisset descensum difficilis et artae uiae esse, breui per montes circuitu praemissis qui munirent uiam, lato satis et patenti limite ad Eurotam amnem, sub ipsis prope fluentem moenibus, peruenit. ubi castra metantes Romanos Quinctiumque ipsum cum equitibus atque expeditis praegressum auxiliares tyranni adorti in terrorem ac tumultum coniecerunt nihil tale expectantes quia nemo iis obuius toto itinere fuerat ac ueluti pacato agro transierant. aliquamdiu peditibus equites, equitibus pedites uocantibus, cum in se cuique minimum fiduciae esset, trepidatum est; tandem signa legionum superuenerunt et, cum primi agminis cohortes inductae in proelium essent, qui modo terrori fuerant trepidantes in urbem compulsi sunt. Romani cum tantum a muro recessissent ut extra ictum teli essent, acie derecta paulisper steterunt; postquam nemo hostium contra exibat, redierunt in castra. postero die Quinctius prope flumen praeter urbem sub ipsas Menelai montis radices ducere copias instructas pergit: primae legionariae cohortes ibant, leuis armatura et equites agmen cogebant. Nabis intra murum instructos paratosque sub signis habebat mercennarios milites, in quibus omnis fiducia erat, ut ab tergo hostem adgrederetur. postquam extremum agmen praeteriit, tum ab oppido eodem quo pridie eruperant tumultu pluribus simul locis erumpunt. Ap. Claudius agmen cogebat; qui ad id quod futurum erat, ne inopinatum accideret, praeparatis suorum animis signa extemplo conuertit totumque in hostem agmen circumegit. itaque, uelut rectae acies concurrissent, iustum aliquamdiu proelium fuit. tandem Nabidis milites in fugam inclinarunt; quae minus infesta ac trepida fuisset ni Achaei locorum prudentes institissent. ii et caedem ingentem ediderunt et dispersos passim fuga plerosque armis exuerunt. Quinctius prope Amyclas posuit castra; unde cum perpopulatus omnia circumiecta urbi frequentis et amoeni agri loca esset, nullo iam hostium porta excedente castra mouit ad fluuium Eurotam. inde uallem Taygeto subiectam agrosque ad mare pertinentes euastat.

[29] Eodem fere tempore L. Quinctius maritimae orae oppida partim uoluntate, partim metu aut ui recepit. certior deinde factus Gytheum oppidum omnium maritimarum rerum Lacedaemoniis receptaculum esse nec procul a mari castra Romana abesse, omnibus id copiis adgredi constituit. erat eo tempore ualida urbs et multitudine ciuium incolarumque et omni bellico apparatu instructa. in tempore Quinctio rem haud facilem adgredienti rex Eumenes et classis Rhodiorum superuenerunt. ingens multitudo naualium sociorum e tribus contracta classibus intra paucos dies omnia quae ad oppugnationem urbis terra marique munitae faciunda opera erant effecit. iam testudinibus admotis murus subruebatur, iam arietibus quatiebatur. itaque una crebris ictibus euersa est turris quodque circa muri erat casu eius prostratum; et Romani simul a portu, unde aditus planior erat, ut distenderent ab apertiore loco hostes, simul per patefactum ruina iter inrumpere conabantur. nec multum afuit quin qua intenderant penetrarent; sed tardauit impetum eorum spes obiecta dedendae urbis, mox deinde eadem turbata. Dexagoridas et Gorgopas pari imperio praeerant urbi. Dexagoridas miserat ad legatum Romanum traditurum se urbem; et cum ad eam rem tempus et ratio conuenisset, a Gorgopa proditor interficitur intentiusque ab uno urbs defendebatur. et difficilior facta oppugnatio erat ni T. Quinctius cum quattuor milibus delectorum militum superuenisset. is cum supercilio haud procul distantis tumuli ab urbe instructam aciem ostendisset et ex altera parte L. Quinctius ab operibus suis terra marique instaret, tum uero desperatio Gorgopan quoque coegit id consilii quod in altero morte uindicauerat capere, et pactus ut abducere inde milites quos praesidii causa habebat liceret, tradidit Quinctio urbem. priusquam Gytheum traderetur Pythagoras, praefectus Argis relictus, tradita custodia urbis Timocrati Pellenensi cum mille mercennariis militibus et duobus milibus Argiuorum Lacedaemonem ad Nabim uenit.

[30] Nabis sicut primo aduentu Romanae classis et traditione oppidorum maritimae orae conterritus erat, sic parua spe cum acquieuisset Gytheo ab suis retento, postquam id quoque traditum Romanis audiuit esse ⟨et⟩, cum ab terra omnibus circa hosti⟨li⟩bus nihil spei esset, a mari quoque toto se interclusum, cedendum fortunae ratus caduceatorem primum in castra misit ad explorandum si paterentur legatos ad se mitti. qua impetrata re Pythagoras ad imperatorem uenit nullis cum aliis mandatis quam ut tyranno conloqui cum imperatore liceret. consilio aduocato cum omnes dandum conloquium censuissent, dies locusque constituitur. in mediae regionis tumulos modicis copiis sequentibus cum uenissent, relictis ibi in statione conspecta utrimque cohortibus Nabis cum delectis custodibus corporis, Quinctius cum fratre et Eumene rege et Sosila Rhodio et Aristaeno Achaeorum praetore tribunisque militum paucis descendit.

[31] Ibi permisso [ut] seu dicere prius seu audire mallet, ita coepit tyrannus: 'si ipse per me, T. Quincti uosque qui adestis, causam excogitare cur mihi aut indixissetis bellum aut inferretis possem, tacitus euentum fortunae meae expectassem: nunc imperare animo nequiui quin, priusquam perirem, cur periturus essem scirem. et hercules, si tales essetis quales esse Carthaginienses fama est, apud quos nihil societatis fides sancti haberet, in me quoque uobis quid faceretis minus pensi esse non mirarer. nunc cum uos intueor, Romanos esse uideo, qui rerum diuinarum foedera, humanarum fidem socialem sanctissimam habeatis; cum me ipse respexi, eum ⟨me⟩ esse spero cui et publice, sicut ceteris Lacedaemoniis, uobiscum uetustissimum foedus sit et meo nomine priuatim amicitia ac societas, nuper Philippi bello renouata. at enim ego eam uiolaui et euerti, quod Argiuorum ciuitatem teneo. quomodo hoc tuear? re an tempore? res mihi duplicem defensionem praebet; nam et ipsis uocantibus ac tradentibus urbem eam accepi, non occupaui, et accepi urbem cum Philippi partium non in uestra societate esset. tempus autem eo me liberat quod, cum iam Argos haberem, societas mihi uobiscum conuenit et ut uobis mitterem ad bellum auxilia, non ut Argis praesidium deducerem pepigistis. at hercule in ea controuersia quae de Argis est superior sum et aequitate rei, quod non uestram urbem sed hostium, quod uolentem non ui coactam accepi, et uestra confessione, quod in condicionibus societatis Argos mihi reliquistis. ceterum nomen tyranni et facta me premunt, quod seruos ad libertatem uoco, quod in agros inopem plebem deduco. de nomine hoc respondere possum me, qualiscumque sum, eundem esse qui fui cum tu ipse mecum, T. Quincti, societatem pepigisti. tum me regem appellari a uobis memini: nunc tyrannum uocari uideo. itaque si ego nomen imperii mutassem, mihi meae inconstantiae, cum uos mutetis, uobis uestrae reddenda ratio est. quod ad multitudinem seruis liberandis auctam et egentibus diuisum agrum attinet, possum quidem et in hoc me iure temporis tutari: iam feceram haec, qualiacumque sunt, cum societatem mecum pepigistis et auxilia in bello aduersus Philippum accepistis; sed si nunc ea fecissem, non dico "quid in eo uos laesissem aut uestram amicitiam uiolassem?" sed illud, me more atque instituto maiorum fecisse. nolite ad uestras leges atque instituta exigere ea quae Lacedaemone fiunt. nihil comparare singula necesse est. uos a censu equitem, a censu peditem legitis et paucos excellere opibus, plebem subiectam esse illis uultis: noster legum lator non in paucorum manu rem publicam esse uoluit, quem uos senatum appellatis, nec excellere unum aut alterum ordinem in ciuitate, sed per aequationem fortunae ac dignitatis fore credidit ut multi essent qui arma pro patria ferrent. pluribus me ipse egisse quam pro patria sermonis breuitate fateor; et breuiter peroratum esse potuit nihil me, postquam uobiscum institui amicitiam, cur eius uos paeniteret commisisse.'

[32] Ad haec imperator Romanus: 'amicitia et societas nobis nulla tecum sed cum Pelope, rege Lacedaemoniorum iusto ac legitimo, facta est, cuius ius tyranni quoque qui postea per uim tenuerunt Lacedaemone imperium, quia nos bella nunc Punica, nunc Gallica, nunc alia ex aliis occupauerant, usurparunt, sicut tu quoque hoc Macedonico bello fecisti. nam quid minus conueniret quam eos qui pro libertate Graeciae aduersus Philippum gereremus bellum cum tyranno instituere amicitiam? et tyranno quam qui unquam fuit saeuissimo et uiolentissimo in suos? nobis uero, etiamsi Argos nec cepisses per fraudem nec teneres, liberantibus omnem Graeciam Lacedaemon quoque uindicanda in antiquam libertatem erat atque in leges suas, quarum modo tamquam aemulus Lycurgi mentionem fecisti. an ut ab Iaso et Bargyliis praesidia Philippi deducantur curae erit nobis, Argos et Lacedaemonem, duas clarissimas urbes, lumina quondam Graeciae, sub pedibus tuis relinquemus quae titulum nobis liberatae Graeciae seruientes deforment? at enim cum Philippo Argiui senserunt. remittimus hoc tibi ne nostram uicem irascaris. satis compertum habemus duorum aut summum trium in ea re, non ciuitatis culpam esse, tam hercule quam in te tuoque praesidio accersendo accipiendoque in arcem nihil esse publico consilio actum. Thessalos et Phocenses et Locrenses consensu omnium scimus partium Philippi fuisse, tamen cum cetera liberauimus Graecia: quid tandem censes in Argiuis, qui insontes publici consilii sint, facturos? seruorum ad libertatem uocatorum et egentibus hominibus agri diuisi crimina tibi obici dicebas, non quidem nec ipsa mediocria; sed quid ista sunt prae iis quae a te tuisque cotidie alia super alia facinora eduntur? exhibe liberam contionem uel Argis uel Lacedaemone, si audire iuuat uera dominationis impotentissimae crimina. ut alia omnia uetustiora omittam, quam caedem Argis Pythagoras iste, gener tuus, paene in oculis meis edidit? quam tu ipse, cum iam prope in finibus Lacedaemoniorum essem? agedum, quos in contione comprehensos omnibus audientibus ciuibus tuis te in custodia habiturum esse pronuntiasti, iube uinctos produci: miseri parentes quos falso lugent uiuere sciant. at enim, ut iam ita sint haec, quid ad uos, Romani? hoc tu dicas liberantibus Graeciam? hoc iis qui ut liberare possent mare traiecerunt, terra marique gesserunt bellum? "uos tamen" inquis "uestramque amicitiam ac societatem proprie non uiolaui." quotiens uis te id arguam fecisse? sed nolo pluribus: summam rem complectar. quibus igitur rebus amicitia uiolatur? nempe his maxime duabus, si socios meos pro hostibus habeas, si cum hostibus te coniungas. utrumque a te factum est; nam et Messenen, uno atque eodem iure foederis quo et Lacedaemonem in amicitiam nostram acceptam, socius ipse sociam nobis urbem ui atque armis cepisti et cum Philippo, hoste nostro, non societatem solum sed, si diis placet, adfinitatem etiam per Philoclen praefectum eius pepigisti et, ⟨ut⟩ bellum aduersus nos gerens, mare circa Maleum infestum nauibus piraticis fecisti et plures prope ciues Romanos quam Philippus cepisti atque occidisti, tutiorque Macedoniae ora quam promunturium Maleae commeatus ad exercitus nostros portantibus nauibus fuit. proinde parce, sis, fidem ac iura societatis iactare et omissa populari oratione tamquam tyrannus et hostis loquere.'

[33] Sub haec Aristaenus nunc monere Nabim, nunc etiam orare ut dum liceret, dum occasio esset, sibi ac fortunis suis consuleret; referre deinde nominatim tyrannos ciuitatium finitimarum coepit, qui deposito imperio restitutaque libertate suis non tutam modo sed etiam honoratam inter ciues senectutem egissent. his dictis in uicem auditisque nox prope diremit conloquium. postero die Nabis Argis se cedere ac deducere praesidium, quando ita Romanis placeret, et captiuos et perfugas redditurum dixit; aliud si quid postularent, scriptum ut ederent petiit, ut deliberare cum amicis posset. ita et tyranno tempus datum ad consultandum est et Quinctius sociorum etiam principibus adhibitis habuit consilium. maximae partis sententia erat perseuerandum in bello esse et tollendum tyrannum: nunquam aliter tutam libertatem Graeciae fore; satius multo fuisse non moueri bellum aduersus eum quam omitti motum; et ipsum uelut comprobata dominatione firmiorem futurum auctore iniusti imperii adsumpto populo Romano et exemplo multos in aliis ciuitatibus ad insidiandum libertati ciuium suorum incitaturum. ipsius imperatoris animus ad pacem inclinatior erat. uidebat enim compulso intra moenia hoste nihil praeter obsidionem restare, eam autem fore [et] diuturnam; non enim Gytheum, quod ipsum tamen traditum, non expugnatum esset, sed Lacedaemonem, ualidissimam urbem uiris armisque, oppugnaturos. unam spem fuisse si qua admouentibus exercitum dissensio inter ipsos ac seditio excitari posset: cum signa portis prope inferri cernerent, neminem se mouisse. adiciebat et cum Antiocho infidam pacem Uillium legatum inde redeuntem nuntiare: multo maioribus quam ante terrestribus naualibusque copiis in Europam eum transisse. si occupasset obsidio Lacedaemonis exercitum, quibus aliis copiis aduersus regem tam ualidum ac potentem bellum gesturos? haec propalam dicebat: illa tacita suberat cura ne nouus consul Graeciam prouinciam sortiretur et incohata belli uictoria successori tradenda esset.

[34] Cum aduersus tendendo nihil moueret socios, simulando se transire in eorum sententiam omnes in adsensum consilii sui traduxit. 'bene uertat' inquit, 'obsideamus Lacedaemonem, quando ita placet. illud modo ne fallat: [ceterum] cum res tam lenta quam ipsi scitis oppugnatio urbium sit et obsidentibus prius saepe quam obsessis taedium adferat, iam nunc hoc ita proponere uos animis oportet hibernandum circa Lacedaemonis moenia esse. quae mora si laborem tantum ac periculum haberet, ut et animis et corporibus ad sustinenda ea parati essetis hortarer uos; nunc impensa quoque magna eget in opera, in machinationes et tormenta quibus tanta urbs oppugnanda est, in commeatus uobis nobisque in hiemem expediendos. itaque, ne aut repente trepidetis aut rem incohatam turpiter destituatis, scribendum ante uestris ciuitatibus censeo explorandumque quid quaeque animi, quid uirium habeat. auxiliorum satis superque habeo; sed quo plures sumus, pluribus rebus egebimus. nihil iam praeter nudum solum ager hostium habet: ad hoc hiems accedet ad comportandum ex longinquo difficilis.' haec oratio primum animos omnium ad respicienda ⟨sua⟩ cuiusque domestica mala conuertit, segnitiam, inuidiam et obtrectationem domi manentium aduersus militantes, libertatem difficilem ad consensum, inopiam publicam, malignitatem conferendi ex priuato. uersis itaque subito uoluntatibus faceret quod e re publica populi Romani sociorumque esse crederet imperatori permiserunt.

[35] Inde Quinctius adhibitis legatis tantum tribunisque militum condiciones in quas pax cum tyranno fieret has conscripsit: sex mensium indutiae ut essent Nabidi Romanisque et Eumeni regi et Rhodiis; legatos extemplo mitterent Romam T. Quinctius et Nabis, ut pax [ex] auctoritate senatus confirmaretur; et qua die scriptae condiciones pacis editae Nabidi forent, ea dies ut indutiarum principium esset, et ut ex ea die intra decimum diem ab Argis ceterisque oppidis quae in Argiuorum agro essent praesidia omnia deducerentur uacuaque et libera traderentur Romanis, et ne quod inde mancipium regium publicumue aut priuatum educeretur: si qua dolo malo publice aut priuatim ante educta forent, dominis recte restituerentur; naues quas ciuitatibus maritimis ademisset redderet neue ipse nauem ullam praeter duos lembos, qui non plus quam sedecim remis agerentur, haberet; perfugas et captiuos omnibus sociis populi Romani ciuitatibus redderet et Messeniis omnia quae comparerent quaeque domini cognossent; exulibus quoque Lacedaemoniis liberos coniuges restitueret quae earum uiros sequi uoluissent, inuita ne qua exulis comes esset; mercennariorum militum Nabidis qui aut in ciuitates suas aut ad Romanos transissent, iis res suae omnes recte redderentur; in Creta insula ne quam urbem haberet, quas habuisset redderet Romanis; ne quam societatem cum ullo Cretensium aut quoquam alio institueret neu bellum gereret; ciuitatibus omnibus, quasque [et] ipse restituisset quaeque se suaque in fidem ac dicionem populi Romani tradidissent, omnia praesidia deduceret seque ipse suosque ab iis abstineret; ne quod oppidum neu quod castellum in suo alienoue agro conderet; obsides ea ita futura daret quinque quos imperatori Romano placuisset et filium in iis suum, et talenta centum argenti in praesenti et quinquaginta talenta in singulos annos per annos octo.

[36] Haec conscripta castris propius urbem motis Lacedaemonem mittuntur. nec sane quicquam eorum satis placebat tyranno, nisi quod praeter spem reducendorum exulum mentio nulla facta erat; maxime autem omnium ea res offendebat quod et naues et maritimae ciuitates ademptae erant. fuerat autem ei magno fructui mare omnem oram ⟨a⟩ Maleo praedatoriis nauibus infestam habenti; iuuentutem praeterea ciuitatium earum ad supplementum longe optimi generis militum habebat. has condiciones quamquam ipse in secreto uolutauerat cum amicis, uolgo tamen omnes fama ferebant, uanis ut ad ceteram fidem sic ad secreta tegenda satellitum regiorum ingeniis. non tam omnia uniuersi quam ea quae ad quemque pertinerent singuli carpebant. qui exulum coniuges in matrimonio habebant aut ex bonis eorum aliquid possederant, tamquam amissuri, non reddituri indignabantur. seruis liberatis a tyranno non inrita modo futura libertas sed multo foedior quam fuisset ante seruitus redeuntibus in iratorum dominorum potestatem ante oculos obuersabatur. mercennarii milites et pretia militiae casura in pace aegre ferebant et reditum sibi nullum esse in ciuitates uidebant infensas non tyrannis magis quam satellitibus eorum.

[37] Haec inter se primo circulos serentes fremere; deinde subito ad arma discurrerunt. quo tumultu cum per se satis inritatam multitudinem cerneret tyrannus, contionem aduocari iussit. ubi cum ea quae imperarentur ab Romanis exposuisset et grauiora atque indigniora quaedam falso adfinxisset, et ad singula nunc ab uniuersis nunc a partibus contionis acclamaretur, interrogauit quid se respondere ad ea aut quid facere uellent. prope una uoce omnes nihil responderi et bellum geri iusserunt; et pro se quisque, qualia multitudo solet, bonum animum habere et bene sperare iubentes, fortes fortunam adiuuare aiebant. his uocibus incitatus tyrannus et Antiochum Aetolosque adiuturos pronuntiat et sibi ad obsidionem sustinendam copiarum adfatim esse. exciderat pacis mentio ex omnium animis, et in stationes non ultra quieturi discurrunt. paucorum excursio lacessentium et emissa iacula extemplo et Romanis dubitationem quin bellandum esset exemerunt. leuia inde proelia per quadriduum primum sine ullo satis certo euentu commissa. quinto die prope iusta pugna adeo pauentes in oppidum Lacedaemonii compulsi sunt ut quidam milites Romani terga fugientium caedentes per intermissa, ut tunc erant, moenia urbem intrarint.

[38] Et tunc quidem Quinctius satis eo terrore coercitis excursionibus hostium nihil praeter ipsius oppugnationem urbis superesse ratus, missis qui omnes nauales socios a Gytheo accerserent, ipse interim cum tribunis militum ad uisendum urbis situm moenia circumuehitur. fuerat quondam sine muro Sparta; tyranni nuper locis patentibus planisque obiecerant murum: altiora loca et difficiliora aditu stationibus armatorum pro munimento obiectis tutabantur. ubi satis omnia inspexit, corona oppugnandum ratus omnibus copiis-erant autem Romanorum sociorumque, simul peditum equitumque, simul terrestrium ac naualium copiarum, ad quinquaginta milia hominum- urbem cinxit. alii scalas, alii ignem, alii alia quibus non oppugnarent modo sed etiam terrerent, portabant. iussi clamore sublato subire undique omnes, ut qua primum occurrerent quaue opem ferrent ad omnia simul pauentes Lacedaemonii ignorarent. quod roboris in exercitu erat, trifariam diuisum: parte una a Phoebeo, altera a Dictynnaeo, tertia ab eo loco quem Heptagonias appellant--omnia autem haec aperta sine muro loca sunt-adgredi iubet. cum tantus undique terror urbem circumuasisset, primo tyrannus et ad clamores repentinos et ad nuntios trepidos motus, ut quisque maxime laboraret locus, aut ipse occurrebat aut aliquos mittebat; deinde circumfuso undique pauore ita obtorpuit ut nec dicere quod in rem esset nec audire posset, nec inops modo consilii sed uix mentis compos esset.

[39] Romanos primo sustinebant in angustiis Lacedaemonii, ternaeque acies tempore uno locis diuersis pugnabant; deinde crescente certamine nequaquam erat proelium par. missilibus enim Lacedaemonii pugnabant, a quibus se et magnitudine scuti perfacile Romanus tuebatur miles et quod alii uani, alii leues admodum ictus erant. nam propter angustias loci confertamque turbam non modo ad emittenda cum procursu, quo plurimum concitantur, tela spatium habebant, sed ne ut de gradu quidem libero ac stabili conarentur. itaque ex aduerso missa tela nulla in corporibus, rara in scutis haerebant; ab circumstantibus ex superioribus locis uolnerati quidam sunt; mox progressos iam etiam ex tectis non tela modo sed tegulae quoque inopinantes perculerunt. sublatis deinde supra capita scutis continuatisque ita inter se ut non modo ad caecos ictus sed ne ad inserendum quidem ex propinquo telum loci quicquam esset, testudine facta subibant. et primae angustiae paulisper sua hostiumque refertae turba tenuerunt: postquam in patentiorem uiam urbis paulatim urgentes hostem processere, non ultra uis eorum atque impetus sustineri poterant. cum terga uertissent Lacedaemonii et fuga effusa superiora peterent loca, Nabis quidem ut capta urbe trepidans quanam ipse euaderet circumspectabat: Pythagoras cum ad cetera animo officioque ducis fungebatur, tunc uero unus ne caperetur urbs causa fuit; succendi enim aedificia proxima muro iussit. quae cum momento temporis arsissent, ut adiuuantibus ignem qui alias ad extinguendum opem ferre solent, ruere in Romanos tecta nec tegularum modo fragmenta sed etiam ambusta tigna ad armatos peruenire et flamma late fundi, fumus terrorem etiam maiorem quam periculum facere. itaque et qui extra urbem erant Romanorum, tum maxime impetus facientes, recessere a muro et qui iam intrauerant, ne incendio ab tergo oriente intercluderentur ab suis, receperunt sese; et Quinctius postquam quid rei esset uidit, receptui canere iussit. ita iam capta prope urbe reuocati redierunt in castra.

[40] Quinctius plus ex timore hostium quam ex re ipsa spei nactus per triduum insequens territauit eos nunc proeliis lacessendo, nunc operibus, intersaepiendoque quaedam ne exitus ad fugam esset. his comminationibus compulsus tyrannus Pythagoran rursus oratorem misit; quem Quinctius primo aspernatus excedere castris iussit, dein suppliciter orantem aduolutumque genibus tandem audiuit. prima oratio fuit omnia permittentis arbitrio Romanorum; dein cum ea uelut uana et sine effectu nihil proficeret, eo deducta est res ut iis condicionibus quae ex scripto paucis ante diebus editae erant indutiae fierent, pecuniaque et obsides accepti. dum oppugnatur tyrannus, Argiui nuntiis aliis [prope] super alios adferentibus tantum non iam captam Lacedaemonem esse erecti et ipsi, simul eo quod Pythagoras cum parte ualidissima praesidii excesserat, contempta paucitate eorum qui in arce erant, duce Archippo quodam praesidium expulerunt; Timocratem Pellenensem, quia clementer praefuerat, uiuum fide data emiserunt. huic laetitiae Quinctius superuenit pace data tyranno dimissisque ab Lacedaemone Eumene et Rhodiis et L. Quinctio fratre ad classem.

[41] Laeta ciuitas celeberrimum festorum dierum ac nobile ludicrum Nemeorum, die stata propter belli mala praetermissum, in aduentum Romani exercitus ducisque indixerunt praefeceruntque ludis ipsum imperatorem. multa erant quae gaudium cumularent: reducti ciues ab Lacedaemone erant quos nuper Pythagoras quosque ante Nabis abduxerat; redierant qui post compertam a Pythagora coniurationem et caede iam coepta effugerant; libertatem ex longo interuallo libertatisque auctores Romanos, quibus causa bellandi cum tyranno ipsi fuissent, cernebant. testata quoque ipso Nemeorum die uoce praeconis libertas est Argiuorum. Achaeis quantum restituti Argi in commune Achaiae concilium laetitiae adferebant, tantum serua Lacedaemon relicta et lateri adhaerens tyrannus non sincerum gaudium praebebant. Aetoli uero eam rem omnibus conciliis lacerare: cum Philippo non ante desitum bellari quam omnibus excederet Graeciae urbibus, tyranno relictam Lacedaemonem; regem autem legitimum, qui in Romanis fuerit castris, ceterosque nobilissimos ciues in exilio uicturos; Nabidis dominationis satellitem factum populum Romanum. Quinctius ab Argis Elatiam, unde ad bellum Spartanum profectus erat, copias reduxit. sunt qui non ex oppido proficiscentem bellum gessisse tyrannum tradant sed castris aduersus Romana positis castra diuque cunctatum, quia Aetolorum auxilia expectasset, coactum ad extremum acie confligere impetu in pabulatores suos a Romanis facto: eo proelio uictum castrisque exutum pacem petisse, cum cecidissent quattuordecim milia militum, capta plus quattuor milia essent.

[42] Eodem fere tempore et a T. Quinctio de rebus ad Lacedaemonem gestis et a M. Porcio consule ex Hispania litterae allatae. utriusque nomine in dies ternos supplicatio ab senatu decreta est. L. Ualerius consul, cum post fusos circa Litanam siluam Boios quietam prouinciam habuisset, comitiorum causa Romam rediit et creauit consules P. Cornelium Scipionem Africanum iterum et Ti. Sempronium Longum. horum patres primo anno secundi Punici belli consules fuerant. praetoria inde comitia habita: creati P. Cornelius Scipio et duo Cn. Cornelii, Merenda et Blasio, et Cn. Domitius Ahenobarbus et Sex. Digitius et T. Iuuentius Thalna. comitiis perfectis consul in prouinciam rediit. nouum ius eo anno a Ferentinatibus temptatum, ut Latini qui in coloniam Romanam nomina dedissent ciues Romani essent: Puteolos Salernumque et Buxentum adscripti coloni qui nomina dederant, et, cum ob id se pro ciuibus Romanis ferrent, senatus iudicauit non esse eos ciues Romanos.

[43] Principio anni quo P. Scipio Africanus iterum et Ti. Sempronius Longus consules fuerunt, legati Nabidis tyranni Romam uenerunt. iis extra urbem in aede Apollinis senatus datus est. pax quae cum T. Quinctio conuenisset ut rata esset petierunt impetraruntque. de prouinciis cum relatum esset, senatus frequens in eam sententiam ibat ut, quoniam in Hispania et Macedonia debellatum foret, consulibus ambobus Italia prouincia esset. Scipio satis esse Italiae unum consulem censebat, alteri Macedoniam decernendam esse: bellum graue ab Antiocho imminere, iam ipsum sua sponte in Europam transgressum. quid deinde facturum censerent, cum hinc Aetoli, haud dubii hostes, uocarent ad bellum, illinc Hannibal, Romanis cladibus insignis imperator, stimularet? dum de prouinciis consulum disceptatur, praetores sortiti sunt: Cn. Domitio urbana iurisdictio, T. Iuuentio peregrina euenit, P. Cornelio Hispania ulterior, Sex. Digitio citerior, duobus Cn. Corneliis, Blasioni Sicilia, Merendae Sardinia. in Macedoniam nouum exercitum transportari non placuit, eum qui esset ibi reduci in Italiam a Quinctio ac dimitti; item eum exercitum dimitti qui cum M. Porcio Catone in Hispania esset; consulibus ambobus Italiam prouinciam esse et duas urbanas scribere eos legiones, ut dimissis quos senatus censuisset exercitibus octo omnino Romanae legiones essent.

[44] Uer sacrum factum erat priore anno, M. Porcio et L. Ualerio consulibus. id cum P. Licinius pontifex non esse recte factum collegio primum, deinde ex auctoritate collegii patribus renuntiasset, de integro faciendum arbitratu pontificum censuerunt ludosque magnos qui una uoti essent tanta pecunia quanta adsoleret faciendos: uer sacrum uideri pecus quod natum esset inter kal. Martias et pridie kal. Maias P. Cornelio et Ti. Sempronio consulibus. censorum inde comitia sunt habita. creati censores Sex. Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus. ⟨ii⟩ principem senatus P. Scipionem consulem, quem et priores censores legerant, legerunt. tres omnino senatores, neminem curuli honore usum, praeterierunt. gratiam quoque ingentem apud eum ordinem pepererunt, quod ludis Romanis aedilibus curulibus imperarunt ut loca senatoria secernerent a populo; nam antea in promiscuo spectarant. equitibus quoque perpaucis adempti equi, nec in ullum ordinem saeuitum. atrium Libertatis et uilla publica ab iisdem refecta amplificataque. uer sacrum ludique Romani uotiui quos uouerat Ser. Sulpicius Galba consul facti. cum spectaculo eorum occupati animi hominum essent, Q. Pleminius, qui propter multa in deos hominesque scelera Locris admissa in carcerem coniectus fuerat, comparauerat homines qui pluribus simul locis urbis nocte incendia facerent, ut in consternata nocturno tumultu ciuitate refringi carcer posset. ea res indicio consciorum palam facta delataque ad senatum est. Pleminius in inferiorem demissus carcerem est necatusque.

[45] Coloniae ciuium Romanorum eo anno deductae sunt Puteolos Uolturnum Liternum, treceni homines in singulas. item Salernum Buxentumque coloniae ciuium Romanorum deductae sunt. deduxere triumuiri Ti. Sempronius Longus, qui tum consul erat, M. Seruilius Q. Minucius Thermus. ager diuisus est, qui Campanorum fuerat. Sipontum item in agrum qui Arpinorum fuerat coloniam ciuium Romanorum alii triumuiri, D. Iunius Brutus M. Baebius Tamphilus M. Heluius deduxerunt. Tempsam item et Crotonem coloniae ciuium Romanorum deductae. Tempsanus ager de Bruttiis captus erat: Bruttii Graecos expulerant; Crotonem Graeci habebant. triumuiri Cn. Octauius L. Aemilius Paulus C. Laetorius Crotonem, Tempsam L. Cornelius Merula Q. ⟨. . .⟩ C. Salonius deduxerunt. prodigia quoque alia uisa eo anno Romae sunt, alia nuntiata. in foro et comitio et Capitolio sanguinis guttae uisae sunt; et terra aliquotiens pluuit et caput Uolcani arsit. nuntiatum est Nare amni lac fluxisse, pueros ingenuos Arimini sine oculis ac naso et in Piceno agro non pedes, non manus habentem natum. ea prodigia ex pontificum decreto procurata. et sacrificium nouemdiale factum est, quod Hadriani nuntiauerant in agro suo lapidibus pluuisse.

[46] In Gallia L. Ualerius Flaccus proconsul circa Mediolanium cum Gallis Insubribus et Bois, qui Dorulato duce ad concitandos Insubres Padum transgressi erant, signis conlatis depugnauit; decem milia hostium sunt caesa. per eos dies collega eius M. Porcius Cato ex Hispania triumphauit. tulit in eo triumpho argenti infecti uiginti quinque milia pondo, bigati centum uiginti tria milia, Oscensis quingenta quadraginta, auri pondo mille quadringenta. militibus ex praeda diuisit in singulos ducenos septuagenos aeris, triplex equiti. Ti. Sempronius consul in prouinciam profectus in Boiorum primum agrum legiones duxit. Boiorix tum regulus eorum cum duobus fratribus tota gente concitata ad rebellandum castra locis apertis posuit, ut appareret dimicaturos si hostis fines intrasset. consul ubi quantae copiae, quanta fiducia esset hosti sensit, nuntium ad collegam mittit ut, si uideretur ei, maturaret uenire: se tergiuersando in aduentum eius rem extracturum. quae causa consuli cunctandi, eadem Gallis, praeterquam quod cunctatio hostium animos faciebat, rei maturandae erat ut priusquam coniungerentur consulum copiae rem transigerent. per biduum tamen nihil aliud quam steterunt parati ad pugnandum, si quis contra egrederetur; tertio subiere ad uallum castraque simul ab omni parte adgressi sunt. consul arma extemplo capere milites iussit; armatos inde paulisper continuit, ut et stolidam fiduciam hosti augeret et disponeret copias quibus quaeque portis erumperent. duae legiones duabus principalibus portis signa efferre iussae. sed in ipso exitu ita conferti obstitere Galli ut clauderent uiam. diu in angustiis pugnatum est; nec dextris magis gladiisque gerebatur res quam scutis corporibusque ipsis obnixi urgebant, Romani ut signa foras efferrent, Galli ut aut in castra ipsi penetrarent aut exire Romanos prohiberent. nec ante in hanc aut illam partem moueri acies potuerunt quam Q. Uictorius primi pili centurio et C. Atinius tribunus militum, quartae hic, ille secundae legionis, rem in asperis proeliis saepe temptatam, signa adempta signiferis in hostes iniecerunt. dum repetunt enixe signum, priores secundani se porta eiecerunt.

[47] Iam hi extra uallum pugnabant, quarta legione in porta haerente, cum alius tumultus ex auersa parte castrorum est exortus. in portam quaestoriam inruperant Galli resistentesque pertinacius occiderant L. Postumium quaestorem, cui Tympano fuit cognomen, et M. Atinium et P. Sempronium praefectos socium, et ducentos ferme milites. capta ab ea parte castra erant, donec cohors extraordinaria, missa a consule ad tuendam quaestoriam portam, et eos qui intra uallum erant partim occidit partim expulit castris et inrumpentibus obstitit. eodem fere tempore et quarta legio cum duabus extraordinariis cohortibus porta erupit. ita simul tria proelia circa castra locis distantibus erant clamoresque dissoni ad incertos suorum euentus a praesenti certamine animos pugnantium auertebant. usque ad meridiem aequis uiribus ac prope pari spe pugnatum est. labor et aestus mollia et fluida corpora Gallorum et minime patientia sitis cum decedere pugna coegisset, in paucos restantes impetum Romani fecerunt fusosque compulerunt in castra. signum inde receptui ab consule datum est; ad quod pars maior receperunt sese, pars certaminis studio et spe potiundi castris hostium perstitit ad uallum. eorum paucitate contempta Galli uniuersi ex castris eruperunt: fusi inde Romani quae imperio consulis noluerant suo pauore ac terrore castra repetunt. ita uaria hinc atque illinc nunc fuga, nunc uictoria fuit; Gallorum tamen ad undecim milia, Romanorum quinque milia sunt occisa. Galli recepere in intima finium sese, consul Placentiam legiones duxit.

[48] Scipionem alii coniuncto exercitu cum collega per Boiorum Ligurumque agros populantem isse, quod progredi siluae paludesque passae sint, scribunt, alii nulla memorabili re gesta Romam comitiorum causa redisse. eodem hoc anno T. Quinctius Elatiae, quo in hiberna reduxerat copias, totum hiemis tempus iure dicundo consumpsit mutandisque iis quae aut ipsius Philippi aut praefectorum eius licentia in ciuitatibus facta erant, cum suae factionis hominum uires augendo ius ac libertatem aliorum deprimerent. ueris initio Corinthum conuentu edicto uenit. ibi omnium ciuitatium legationes in contionis modum circumfusas est adlocutus, orsus ab inita primum Romanis amicitia cum Graecorum gente et imperatorum qui ante se in Macedonia fuissent suisque rebus gestis. omnia cum adprobatione ingenti sunt audita, praeterquam cum ad mentionem Nabidis uentum esset: id minime conueniens liberanti Graeciam uidebatur tyrannum reliquisse non suae solum patriae grauem sed omnibus circa ciuitatibus metuendum, haerentem uisceribus nobilissimae ciuitatis.

[49] Nec ignarus huius habitus animorum Quinctius, si sine excidio Lacedaemonis fieri potuisset, fatebatur pacis cum tyranno mentionem admittendam auribus non fuisse: nunc, cum aliter quam ruina grauissimae ciuitatis opprimi non posset, satius uisum esse tyrannum debilitatum ac totis prope uiribus ad nocendum cuiquam ademptis relinqui quam intermori uehementioribus quam quae pati possit remediis ciuitatem sinere, in ipsa uindicta libertatis perituram. praeteritorum commemorationi subiecit proficisci sibi in Italiam atque omnem exercitum deportare in animo esse: Demetriadis Chalcidisque praesidia intra decimum diem audituros deducta, Acrocorinthum ipsis extemplo uidentibus uacuam Achaeis traditurum, ut omnes scirent utrum Romanis an Aetolis mentiri mos esset, qui male commissam libertatem populo Romano sermonibus distulerint et mutatos pro Macedonibus Romanos dominos. sed illis nec quid dicerent nec quid facerent quicquam unquam pensi fuisse; reliquas ciuitates monere ut ⟨ex⟩ factis, non ex dictis amicos pensent intellegantque quibus credendum et a quibus cauendum sit. libertate modice utantur: temperatam eam salubrem et singulis et ciuitatibus esse, nimiam et aliis grauem et ipsis qui habeant praecipitem et effrenatam esse. concordiae in ciuitatibus principes et ordines inter se et in commune omnes ciuitates consulerent. aduersus consentientes nec regem quemquam satis ualidum nec tyrannum fore: discordiam et seditionem omnia opportuna insidiantibus facere, cum pars quae domestico certamine inferior sit externo potius se adplicet quam ciui cedat. alienis armis partam, externa fide redditam libertatem sua cura custodirent seruarentque ut populus Romanus dignis datam libertatem ac munus suum bene positum sciret.

[50] Has uelut parentis uoces cum audirent, manare omnibus gaudio lacrimae, adeo ut ipsum quoque confunderent dicentem. paulisper fremitus adprobantium dicta fuit monentiumque aliorum alios ut eas uoces uelut oraculo missas in pectora animosque demitterent. silentio deinde facto petiit ab iis ut ciues Romanos, si qui apud eos in seruitute essent, conquisitos intra duos menses mitterent ad se in Thessaliam: ne ipsis quidem honestum esse in liberata terra liberatores eius seruire. omnes acclamarunt gratias se inter cetera etiam ob hoc agere quod admoniti essent ut tam pio, tam necessario officio fungerentur. ingens numerus erat bello Punico captorum, quos Hannibal, cum ab suis non redimerentur, uenum dederat. multitudinis eorum argumentum sit quod Polybius scribit centum talentis eam rem Achaeis stetisse, cum quingenos denarios pretium in capita quod redderetur dominis statuissent. mille enim ducentos ea ratione Achaia habuit: adice nunc pro portione quot uerisimile sit Graeciam totam habuisse. nondum conuentus dimissus erat, cum respiciunt praesidium ab Acrocorintho descendens protinus duci ad portam atque abire. quorum agmen imperator secutus prosequentibus cunctis, seruatorem liberatoremque acclamantibus, salutatis dimissisque iis eadem qua uenerat uia Elatiam rediit. inde cum omnibus copiis Ap. Claudium legatum dimittit; per Thessaliam atque Epirum ducere Oricum iubet atque se ibi opperiri: inde namque in animo esse exercitum in Italiam traicere. et L. Quinctio fratri, legato et praefecto classis, scribit ut onerarias ex omni Graeciae ora eodem contraheret.

[51] Ipse Chalcidem profectus, deductis non a Chalcide solum sed etiam ab Oreo atque Eretria praesidiis, conuentum ibi Euboicarum habuit ciuitatium admonitosque in quo statu rerum accepisset eos et in quo relinqueret dimisit. Demetriadem inde proficiscitur deductoque praesidio, prosequentibus cunctis sicut Corinthi et Chalcide, pergit ire in Thessaliam, ubi non liberandae modo ciuitates erant sed ex omni conluuione et confusione in aliquam tolerabilem formam redigendae. nec enim temporum modo uitiis ac uiolentia et licentia regia turbati erant sed inquieto etiam ingenio gentis nec comitia nec conuentum nec concilium ullum non per seditionem ac tumultum iam inde a principio ad nostram usque aetatem traducentis. a censu maxime et senatum et iudices legit potentioremque eam partem ciuitatium fecit cui salua et tranquilla omnia esse magis expediebat.

[52] Ita cum percensuisset Thessaliam, per Epirum Oricum, unde erat traiecturus, uenit. ab Orico copiae omnes Brundisium transportatae; inde per totam Italiam ad urbem prope triumphantes non minore agmine rerum captarum quam suo prae se acto uenerunt. postquam Romam uentum est, senatus extra urbem Quinctio ad res gestas edisserendas datus est triumphusque meritus ab lubentibus decretus. triduum triumphauit. die primo arma tela signaque aerea et marmorea transtulit, plura Philippo adempta quam quae ex ciuitatibus ceperat; secundo aurum argentumque factum infectumque et signatum. infecti argenti fuit ~decem et octo~ milia pondo et ducenta septuaginta, facti uasa multa omnis generis, caelata pleraque, quaedam eximiae artis; et ex aere multa fabrefacta; ad hoc clipea argentea decem. signati argenti octoginta quattuor milia fuere Atticorum: tetrachma uocant, trium fere denariorum in singulis argenti est pondus. auri pondo fuit tria milia septingenta quattuordecim et clipeum unum ex auro totum et Philippei nummi aurei quattuordecim milia quingenti quattuordecim. tertio die coronae aureae, dona ciuitatium, tralatae centum quattuordecim; et hostiae ductae et ante currum multi nobiles captiui obsidesque, inter quos Demetrius regis Philippi filius fuit et Armenes Nabidis tyranni filius, Lacedaemonius. ipse deinde Quinctius in urbem est inuectus. secuti currum milites frequentes, ut exercitu omni ex prouincia deportato. his duceni quinquageni aeris in pedites diuisi, duplex centurioni, triplex equiti. praebuerunt speciem triumpho capitibus rasis secuti qui seruitute exempti fuerant.

[53] Exitu anni huius Q. Aelius Tubero tribunus plebis ex senatus consulto tulit ad plebem plebesque sciuit uti duae Latinae coloniae, una in Bruttios, altera in Thurinum agrum deducerentur. his deducendis triumuiri creati, quibus in triennium imperium esset, in Bruttios Q. Naeuius M. Minucius Rufus M. Furius Crassipes, in Thurinum agrum A. Manlius Q. Aelius L. Apustius. ea bina comitia Cn. Domitius praetor urbanus in Capitolio habuit. aedes eo anno aliquot dedicatae sunt: una Iunonis Matutae in foro holitorio, uota locataque quadriennio ante a C. Cornelio consule Gallico bello: censor idem dedicauit; altera Fauni: aediles eam biennio ante ex multaticio argento faciendam locarant C. Scribonius et Cn. Domitius, qui praetor urbanus eam dedicauit. et aedem Fortunae Primigeniae in colle Quirinali dedicauit Q. Marcius Ralla, duumuir ad id ipsum creatus: uouerat eam decem annis ante Punico bello P. Sempronius Sophus consul, locauerat idem censor. et in insula Iouis aedem C. Seruilius duumuir dedicauit: uota erat sex annis ante Gallico bello ab L. Furio Purpurione praetore, ab eodem postea consule locata. haec eo anno acta.

[54] P. Scipio ex prouincia Gallia ad consules subrogandos uenit. comitia consulum fuere, quibus creati sunt L. Cornelius Merula et Q. Minucius Thermus. postero die creati sunt praetores L. Cornelius Scipio M. Fuluius Nobilior C. Scribonius M. Ualerius Messalla L. Porcius Licinus et C. Flaminius. Megalesia ludos scaenicos A. Atilius Serranus L. Scribonius Libo aediles curules primi fecerunt. horum aedilium ludos Romanos primum senatus a populo secretus spectauit praebuitque sermones, sicut omnis nouitas solet, aliis tandem quod multo ante debuerit tributum existimantibus amplissimo ordini, aliis demptum ex dignitate populi quidquid maiestati patrum adiectum esset interpretantibus et omnia discrimina talia quibus ordines discernerentur et concordiae et libertatis aequae minuendae esse: ad quingentesimum ⟨quinquagesimum⟩ octauum annum in promiscuo spectatum esse; quid repente factum cur immisceri sibi in cauea patres plebem nollent? cur diues pauperem consessorem fastidiret? nouam, superbam libidinem, ab nullius ante gentis senatu neque desideratam neque institutam. postremo ipsum quoque Africanum quod consul auctor eius rei fuisset paenituisse ferunt; adeo nihil motum ex antiquo probabile est: ueteribus, nisi quae usus euidenter arguit, stari malunt.

[55] Principio anni quo L. Cornelius Q. Minucius consules fuerunt terrae motus ita crebri nuntiabantur ut non rei tantum ipsius sed feriarum quoque ob id indictarum homines taederet; nam neque senatus haberi neque res publica administrari poterat sacrificando expiandoque occupatis consulibus. postremo decemuiris adire libros iussis, ex responso eorum supplicatio per triduum fuit. coronati ad omnia puluinaria supplicauerunt edictumque est ut omnes qui ex una familia essent supplicarent pariter. item ex auctoritate senatus consules edixerunt ne quis, quo die terrae motu nuntiato feriae indictae essent, eo die alium terrae motum nuntiaret. prouincias deinde consules prius, tum praetores sortiti. Cornelio Gallia, Minucio Ligures euenerunt; sortiti praetores C. Scribonius urbanam, M. Ualerius peregrinam, L. Cornelius Siciliam, L. Porcius Sardiniam, C. Flaminius Hispaniam citeriorem, M. Fuluius Hispaniam ulteriorem.

[56] Nihil eo anno belli expectantibus consulibus litterae M. Cinci--praefectus is Pisis erat--allatae: Ligurum uiginti milia armatorum coniuratione per omnia conciliabula uniuersae gentis facta Lunensem primum agrum depopulatos, Pisanum deinde finem transgressos omnem oram maris peragrasse. itaque Minucius consul, cui Ligures prouincia euenerat, ex auctoritate patrum in rostra escendit et edixit ut legiones duae urbanae quae superiore anno conscriptae essent post diem decimum Arretii adessent: in earum locum se duas legiones urbanas scripturum. item sociis et Latino nomini, magistratibus legatisque eorum qui milites dare debebant, edixit ut in Capitolio se adirent. iis quindecim milia peditum et quingentos equites pro numero cuiusque iuniorum discripsit et inde ex Capitolio protinus ire ad portam et, ut maturaretur res, proficisci ad dilectum iussit. Fuluio Flaminioque terna milia Romanorum peditum, centeni equites in supplementum et quina milia socium Latini nominis et duceni equites decreti, mandatumque praetoribus ut ueteres dimitterent milites cum in prouinciam uenissent. cum milites qui in legionibus urbanis erant frequentes tribunos plebei adissent uti causas cognoscerent eorum quibus aut emerita stipendia aut morbus causae essent quo minus militarent, eam rem litterae Ti. Semproni discusserunt, in quibus scriptum erat Ligurum decem milia in agrum Placentinum uenisse et eum usque ad ipsa coloniae moenia et Padi ripas cum caedibus et incendiis perpopulatos esse; Boiorum quoque gentem ad rebellionem spectare. ob eas res tumultum esse decreuit senatus: tribunos plebei non placere causas militares cognoscere quo minus ad edictum conueniretur. adiecerunt etiam ut socii nominis Latini qui in exercitu P. Corneli Ti. Semproni fuissent et dimissi ab iis consulibus essent, ut ad quam diem L. Cornelius consul edixisset et in quem locum edixisset Etruriae conuenirent, et uti L. Cornelius consul in prouinciam proficiscens in oppidis agrisque qua iturus esset si quos ei uideretur milites scriberet armaretque et duceret secum, dimittendique ei quos eorum quandoque uellet ius esset.

[57] Postquam consules dilectu habito profecti in prouincias sunt, tum T. Quinctius postulauit ut de iis quae cum decem legatis ipse statuisset senatus audiret eaque, si uideretur, auctoritate sua confirmaret: id eos facilius facturos si legatorum uerba qui ex uniuersa Graecia et magna parte Asiae quique ab regibus uenissent audissent. eae legationes a C. Scribonio praetore urbano in senatum introductae sunt benigneque omnibus responsum. cum Antiocho quia longior disceptatio erat, decem legatis, quorum pars aut in Asia aut Lysimachiae apud regem fuerant, delegata est. T. Quinctio mandatum ut adhibitis iis legatorum regis uerba audiret responderetque iis quae ex dignitate atque utilitate populi Romani responderi possent. Menippus et Hegesianax principes regiae legationis erant. ex iis Menippus ignorare se dixit quidnam perplexi sua legatio haberet, cum simpliciter ad amicitiam petendam iungendamque societatem uenissent. esse autem tria genera foederum quibus inter se paciscerentur amicitias ciuitates regesque: unum, cum bello uictis dicerentur leges; ubi enim omnia ei qui armis plus posset dedita essent, quae ex iis habere uictos, quibus multari eos uelit, ipsius ius atque arbitrium esse; alterum, cum pares bello aequo foedere in pacem atque amicitiam uenirent; tunc enim repeti reddique per conuentionem res et, si quarum turbata bello possessio sit, eas aut ex formula iuris antiqui aut ex partis utriusque commodo componi; tertium esse genus cum qui nunquam hostes fuerint ad amicitiam sociali foedere inter se iungendam coeant: eos neque dicere nec accipere leges; id enim uictoris et uicti esse. ex eo genere cum Antiochus esset, mirari se quod Romani aequum censeant leges ei dicere quas Asiae urbium liberas et immunes, quas stipendiarias esse uelint, quas intrare praesidia regia regemque uetent; cum Philippo enim hoste pacem, non cum Antiocho amico societatis foedus ita sanciendum esse.

[58] Ad ea Quinctius: 'quoniam uobis distincte agere libet et genera iungendarum amicitiarum enumerare, ego quoque duas condiciones ponam, extra quas nullam esse regi nuntietis amicitiae cum populo Romano iungendae: unam, si nos nihil quod ad urbes Asiae attinet curare uelit, ut et ipse omni Europa abstineat; alteram, si se ille Asiae finibus non contineat et in Europam transcendat, ut et Romanis ius sit Asiae ciuitatium amicitias et tueri quas habeant et nouas complecti.' enimuero id auditu etiam dicere indignum esse Hegesianax Thraciae et Chersonesi urbibus arceri Antiochum, ⟨cum⟩ quae Seleucus, proauus eius, Lysimacho rege bello uicto et in acie caeso per summum decus parta reliquerit, pari cum laude eadem, ab Thracibus possessa, partim armis receperit Antiochus, partim deserta, sicut ipsam Lysimachiam, et reuocatis cultoribus frequentauerit et, quae strata ruinis atque incendiis erant, ingentibus impensis aedificauerit: quid igitur simile esse ex ea possessione, ita parta, ita recuperata, deduci Antiochum et Romanos abstinere Asia, quae nunquam eorum fuerit? amicitiam expetere Romanorum Antiochum, sed quae impetrata gloriae sibi, non pudori sit. ad haec Quinctius 'quandoquidem' inquit 'honesta pensamus, sicut aut sola aut prima certe pensari decet principi orbis terrarum populo et tanto regi, utrum tandem uidetur honestius liberas uelle omnes quae ubique sunt Graeciae urbes an seruas et uectigales facere? si sibi Antiochus pulchrum esse censet, quas urbes proauus belli iure habuerit, auus paterque nunquam usurpauerint pro suis, eas repetere in seruitutem, et populus Romanus susceptum patrocinium libertatis Graecorum non deserere fidei constantiaeque suae ducit esse. sicut a Philippo Graeciam liberauit, ita et ab Antiocho Asiae urbes quae Graii nominis sint liberare in animo habet. neque enim in Aeolidem Ioniamque coloniae in seruitutem regiam missae sunt, sed stirpis augendae causa gentisque uetustissimae per orbem terrarum propagandae'.

[59] Cum haesitaret Hegesianax nec infitiari posset honestiorem causam libertatis quam seruitutis praetexi titulo, 'quin mittimus ambages?' inquit P. Sulpicius, qui maximus natu ex decem legatis erat, 'alteram ex duabus condicionibus quae modo diserte a Quinctio latae sunt legite aut supersedete de amicitia agere'. 'nos uero' inquit Menippus 'nec uolumus nec possumus pacisci quicquam quo regnum Antiochi minuatur.' postero die Quinctius legationes uniuersas Graeciae Asiaeque cum in senatum introduxisset, ut scirent quali animo populus Romanus, quali Antiochus erga ciuitates Graeciae essent, postulata et regis et sua exposuit: renuntiarent ciuitatibus suis populum Romanum, qua uirtute quaque fide libertatem eorum a Philippo uindicauerit, eadem ab Antiocho, nisi decedat Europa, uindicaturum. tum Menippus deprecari et Quinctium et patres institit ne festinarent decernere, quo decreto turbaturi orbem terrarum essent: tempus et sibi sumerent et regi ad cogitandum darent; cogitaturum, cum renuntiatae condiciones essent, et impetraturum aliquid aut pacis causa concessurum. ita integra dilata res est. legatos mitti ad regem eosdem qui Lysimachiae apud eum fuerant placuit, P. Sulpicium P. Uillium P. Aelium.

[60] Uixdum hi profecti erant, cum a Carthagine legati bellum haud dubie parare Antiochum Hannibale ministro attulerunt inieceruntque curam ne simul et Punicum excitaretur bellum. Hannibal patria profugus peruenerat ad Antiochum, sicut ante dictum est, et erat apud regem in magno honore, nulla alia arte nisi quod uolutanti diu consilia de Romano bello nemo aptior super tali re particeps esse sermonis poterat. sententia eius una atque eadem semper erat, ut in Italia bellum gereretur: Italiam et commeatus et militem praebituram externo hosti; si nihil ibi moueatur liceatque populo Romano uiribus et copiis Italiae extra Italiam bellum gerere, neque regem neque gentem ullam parem Romanis esse. sibi centum tectas naues et decem milia peditum, mille equites deposcebat: ea se classe primum Africam petiturum; magno opere confidere et Carthaginienses ad rebellandum ab se compelli posse; si illi cunctentur, se aliqua parte Italiae excitaturum Romanis bellum. regem cum ceteris omnibus transire in Europam debere et in aliqua parte Graeciae copias continere neque traicientem et, quod in speciem famamque belli satis sit, paratum traicere.

[61] In hanc sententiam cum adduxisset regem, praeparandos sibi ad id popularium animos ratus litteras, ne quo casu interceptae palam facerent conata, scribere non est ausus. Aristonem quendam Tyrium nanctus Ephesi expertusque sollertiam leuioribus ministeriis, partim donis, partim spe praemiorum oneratum, quibus etiam ipse rex adnuerat, Carthaginem cum mandatis mittit. edit nomina eorum quibus conuentis opus esset; instruit etiam secretis notis, per quas haud dubie agnoscerent sua mandata esse. hunc Aristonem Carthagine obuersantem non prius amici quam inimici Hannibalis qua de causa uenisset cognouerunt. et primo in circulis conuiuiisque celebrata sermonibus res est; deinde in senatu quidam nihil actum esse dicere exilio Hannibalis si absens quoque nouas moliri res et sollicitando animos hominum turbare statum ciuitatis posset: Aristonem quendam, Tyrium aduenam, instructum mandatis ab Hannibale et rege Antiocho uenisse; certos homines cotidie cum eo secreta conloquia serere; in occulto concoqui quod mox in omnium perniciem erupturum esset. conclamare omnes uocari Aristonem debere et quaeri quid uenisset et, nisi expromeret, cum legatis Romam mitti: satis pro temeritate unius hominis suppliciorum pensum esse; priuatos suo periculo peccaturos, rem publicam non extra noxam modo sed etiam extra famam noxae conseruandam esse. uocatus Ariston purgare sese et firmissimo propugnaculo uti quod litterarum nihil ad quemquam attulisset; ceterum nec causam aduentus satis expediebat et in eo maxime haesitabat quod cum Barcinae solum factionis hominibus conlocutum eum arguebant. orta inde altercatio est aliis pro speculatore comprehendi iam et custodiri iubentibus, aliis negantibus tumultuandi causam esse: mali rem exempli esse de nihilo hospites corripi; idem Carthaginiensibus et Tyri et in aliis emporiis quo frequenter commeent euenturum. dilata eo die res est. Ariston Punico ingenio inter Poenos usus tabellas conscriptas celeberrimo loco super sedem cotidianam magistratuum prima uespera suspendit, ipse de tertia uigilia nauem conscendit et profugit. postero die cum sufetes ad ius dicendum consedissent, conspectae tabellae demptaeque et lectae. scriptum erat Aristonem priuatim ad neminem, publice ad seniores--ita senatum uocabant--mandata habuisse. publicato crimine minus intenta de paucis quaestio erat; mitti tamen legatos Romam qui rem ad consules et senatum deferrent placuit, simul qui de iniuriis Masinissae quererentur.

[62] Masinissa postquam et infames Carthaginienses et inter se ipsos discordes sensit, principibus propter conloquia Aristonis senatui, senatu propter indicium eiusdem Aristonis populo suspecto, locum iniuriae esse ratus agrum maritimum eorum et depopulatus est et quasdam urbes uectigales Carthaginiensium sibi coegit stipendium pendere. Emporia uocant eam regionem: ora est minoris Syrtis et agri uberis; una ciuitas eius Lepcis: ea singula in dies talenta uectigal Carthaginiensibus dedit. hanc tum regionem et totam infestam Masinissa et ex quadam parte dubiae possessionis, sui regni an Carthaginiensium esset, effecerat. et quia simul ad purganda crimina et questum de se Romam eos ituros comperit, qui et illa onerarent suspicionibus et de iure uectigalium disceptarent legatos et ipse Romam mittit. auditi de Tyrio aduena primum Carthaginienses curam iniecere patribus ne cum Antiocho simul et Poenis bellandum esset. maxime ea suspicio crimen urgebat quod quem comprensum Romam mitti placuisset nec ipsum nec nauem eius custodissent. de agro deinde cum regis legatis disceptari coeptum. Carthaginienses iure finium causam tutabantur, quod intra eos terminos esset quibus P. Scipio uictor agrum qui iuris esset Carthaginiensium finisset, et confessione regis, qui cum Aphthirem profugum ex regno suo cum parte Numidarum uagantem circa Cyrenas persequeretur, precario ab se iter per eum ipsum agrum tamquam haud dubie Carthaginiensium iuris petisset. Numidae et de terminatione Scipionis mentiri eos arguebant et, si quis ueram originem iuris exigere uellet, quem proprium agrum Carthaginiensium in Africa esse? aduenis, quantum secto bouis tergo amplecti loci potuerint, tantum ad urbem communiendam precario datum: quidquid Bursam, sedem suam, excesserint, ui atque iniuria partum habere. neque eum de quo agatur probare eos posse non modo semper ex quo ceperint sed ne diu quidem [eos] possedisse. per opportunitates nunc illos, nunc reges Numidarum usurpasse ius, semperque penes eum possessionem fuisse qui plus armis potuisset. cuius condicionis res fuerit priusquam hostes Romanis Carthaginienses, socius atque amicus rex Numidarum esset, eius sinerent esse nec se interponerent quo minus qui posset teneret. responderi legatis utriusque partis placuit missuros se in Africam qui inter populum Carthaginiensem et regem in re praesenti disceptarent. missi P. Scipio Africanus et C. Cornelius Cethegus et M. Minucius Rufus audita inspectaque re omnia suspensa neutro inclinatis sententiis reliquere. id utrum sua sponte fecerint an quia mandatum ita fuerit non tam certum est quam uidetur tempori aptum fuisse integro certamine eos relinqui; nam ni ita esset, unus Scipio uel notitia rei uel auctoritate, ita de utrisque meritus, finire nutu disceptationem potuisset.

Fairytale left blue.png Liber XXXIII Liber XXXV Fairytale right blue.png