Ab Urbe Condita - Periochae/liber CII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CI Liber CIII Fairytale right blue.png

Cn. Pompeius in prouinciae formam Pontum redegit.

Pharnaces, filius Mithridatis, bellum patri intulit. Ab eo Mithridates obsessus in regia cum ueneno sumpto parum profecisset ad mortem, a milite Gallo, nomine Bitoco, a quo ut adiuuaret se petierat, interfectus est. Cn. Pompeius Iudaeos subegit, fanum eorum Hierosolyma, inuiolatum ante id tempus, cepit.

L. Catilina bis repulsam in petitione consulatus passus cum Lentulo praetore et Cethego et compluribus aliis coniurauit de caede consulum et senatus, incendiis urbis et obprimenda re p., exercitu quoque in Etruria conparato. Ea coniuratio industria M. Tulli Ciceronis eruta est. Catilina urbe pulso, de reliquis coniuratis supplicium sumptum est.