Ab Urbe Condita - Periochae/liber CI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber C Liber CII Fairytale right blue.png

Cn. Pompeius Mithridaten nocturno proelio uictum coegit Bosporon profugere.

Tigranen in deditionem accepit eique ademptis Syria, Phoenice, Cilicia, regnum Armeniae restituit.

Coniuratio eorum qui in petitione consulatus ambitus damnati erant facta de interficiendis consulibus obpressa est.

Cn. Pompeius cum Mithridaten persequeretur in ultimas ignotasque gentes penetrauit. Hiberos Albanosque, qui transitum non dabant, proelio uicit.

Praeterea fugam Mithridatis per Colchos Heniochosque et res ab eo in Bosporo gestas continet.