Ab Urbe Condita - Periochae/liber CIV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CIII Liber CV Fairytale right blue.png

Prima pars libri situm Germaniae moresque continet. C. Caesar cum aduersus Germanos qui Ariouisto duce in Galliam transcenderant exercitum duceret, rogatus ab Aeduis et Sequanis, quorum ager possidebatur trepidationem militum propter metum nouorum hostium ortam adlocutione exercitus inhibuit et uictos proelio Germanos Gallia expulit.

M. Cicero, Pompeio inter alios hortante et T. Annio Milone tr. pl., ingenti gaudio senatus ac totius Italiae ab exilio reductus est.

Cn. Pompeio per quinquennium annonae cura mandata est.

Caesar Ambianos, Suessionas, Viruomanduos, Atrebates, Belgarum populos, quorum ingens multitudo erat, proelio uictos in deditionem accepit, ac deinde contra Neruios, unam ex horum ciuitatibus, cum magno discrimine pugnauit eamque gentem deleuit, quae bellum gessit donec ex LX milia armatorum D superessent, ex DC senatoribus tres tantum euadereut.

Lege lata de redigenda in prouinciae formam Cypro et publicanda pecunia regia M. Catoni administratio eius rei mandata est.

Ptolemaeus, Aegypti rem, ob iniurias quas patiebatur a suis relicto regno Romam uenit.

C. Caesar Venetos, gentem Oceano iunctam, nauali proelio uicit.

Praeterea res a legatis eius eadem fortuna gestas continet.