Ab Urbe Condita - Periochae/liber CV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CIV Liber CVI Fairytale right blue.png

Cum C. Catonis tribuni plebis intercessionibus comitia tollerentur, senatus uestem mutauit.

M. Cato in petitione praeturae praelato Vatinio repulsam tulit. Idem cum legem impediret, qua prouinciae consulibus in quinquennium, Pompeio Hispaniae, Crasso Syria et Parthicum bellum, dabantur, a C. Trebonio tr. pl., legis alictore, in uincula ductus est.

A. Gabinius procos. Ptolemaeum reduxit in regnum Aegypti, eiecto Archelao, quem sibi regem adsciuerant.

Victis Germanis in Gallia Caesar Rhenum transcendit et proximam partem Germaniae domuit, ac deinde Oceano in Britanniam primo parum prospere tempestatibus aduersis traiecit, iterum felicius, magnaque multitudine hostium caesa aliquam partem insulae in potestatem redegit.