Ab Urbe Condita - Periochae/liber CVII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CVI Liber CVIII Fairytale right blue.png

C. Caesar Treueris in Gallia uictis iterum in Germaniam transiit, nulloque ibi hoste inuento reuersus in Galliam Eburonas et alias ciuitates, quae conspirauerant, uicit et Ambiorigem in fuga persecutus est.

P. Clodi a T. Annio Milone candidato consulatus Appia uia ad Bouillas occisi corpus plebs in curia cremauit.

Cum seditiones inter candidatos consulatus, Hypsaeum, Scipionem, Milonem essent, qui armis ac ui contendebant, ad comprimendas eas Cn. Pompeius delegatus et a senatu cos. tertio factus est absens et solus, quod nulli alii umquam accidit.

Quaestione decreta de morte P. Clodi Milo iudicio damnatus in exilium actus est.

Lex lata est ut ratio absentis Caesaris in petitione consulatus haberetur, inuito et contradicente M. Catone.

Praeterea res gestas a C. Caesare aduersus Gallos qui prope uniuersi Vercingentorige Aruerno duce defecerunt, et laboriosas obsidiones urbium continet, inter quas Auarici Biturigum et Gergouiae Aruernorum.