Ab Urbe Condita - Periochae/liber CVIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CVII Liber CIX Fairytale right blue.png

C. Caesar Gallos ad Alesiam uicit omnesque Galliae ciuitates quae in armis fuerant, in deditionem accepit.

C. Cassius, quaestor M. Crassi, Parthos, qui in Syriam transcenderant, cecidit.

In petitione consulatus M. Cato repulsam tulit, creatis coss. Ser. Sulpicio M. Marcello.

C. Caesar Bellouacos cum aliis Gallorum populis domuit.

Praeterea contentiones inter consules de successore C. Caesari mittendo, agente in senatu Marcello cos. ut Caesar ad petitionem consulatus ueniret, cum is lege lata in id tempus consulatus prouincias obtinere deberet, resque a M. Bibulo in Syria gestas continet.