Ab Urbe Condita - Periochae/liber CX

E Wikisource
 Liber CIX Liber CXI 

C. Caesar Massiliam, quae portas cluserat, obsedit et relictis in obsidione urbis eius legatis C. Trebonio et D. Bruto profectus in Hispaniam L. Afranium et M. Petreium, legatus Cn. Pompei, cum VII legionibus ad Ilerdam in deditionem accepit omnesque incolumes dimisit, Varrone quoque, legato Pompei, cum exercitu in potestatem suam redacto. Gaditanis ciuitatem dedit. Massilienses duobus naualibus proeliis uicti post longam obsidionem potestati Caesaris se permiserunt.

C. Antonius, legatus Caesaris, male aduersus Pompeianos in Illyrico rebus gestis captus est. In quo bello Opitergini transpadani, Caesaris auxiliares, rate sua ab hostibus nauibus clusa, potius quam in potestatem hostium uenirent, inter se concurrentes occubuerunt.

C. Curio, legatus Caesaris in Africa, cum prospere aduersus Varum, Pompeianarum partium ducem, pugnasset, a Iuba, rege Mauretaniae, cum exercitu caesus est.

C. Caesar in Graeciam traiecit.