Ab Urbe Condita - Periochae/liber CIX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CVIII Liber CX Fairytale right blue.png

Causae ciuilium armorum et initia referuntur contentionesque de successore C. Caesari mittendo, cum se dimissurum exercitus negaret nisi a Pompeio dimitterentur. Et C. Curionis tr. pl. primum aduersus Caesarem, dein pro Caesare actiones continet.

Cum senatus consultum factum esset ut successor Caesari mitteretur, M. Antonio et Q. Cassio tr. pl., quoniam intercessionibus id senatus c. impediebant, urbe pulsis, mandatum est a senatu coss. et Cn. Pompeio, ut uiderent nequid res p. detrimenti caperet.

C. Caesar bello inimicos persecuturus cum exercitu in Italiam uenit, Corfiniun cum M. Domitio et P. Lentulo cepit eosque dimisit, Cn. Pompeium ceterosque partium eius Italia expulit.