Ab Urbe Condita - Periochae/liber CXII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CXI Liber CXIII Fairytale right blue.png

Trepidantia uictarum partium in diuersas orbis terrarum partes et fuga refertur : Cn. Pompeius cum Aegyptum petisset, iussu Ptolenaei regis, pupilli sui, auctore Theodoto praeceptore, cuius magna apud regem auctoritas erat, et Pothino occisus est ab Achilla, cui id facinus erat delegatum, in nauicula antequam in terram emiret. Cornelia uxor et Sex. Pompeius filius Cypron refugerunt.

Caesar post tertium diem insecutus, cum ei Theodotus caput Pompei et anulum obtulisset, infensus est et inlacrimauit. Sine periculo Alexandriam tumultuantem intrauit.

Caesar dictator creatus Cleopatram in regnum Aegypti reduxit et inferentem bellum Ptolemaeum isdem auctoribus, quibus Pompeium interfecerat, cum magno suo discrimine euicit. Ptolemaeus dum fugit, in Nilo nauicula subsedit.

Praeterea laboriosum M. Catonis in Africa per deserta cum legionibus iter et bellum a Cn. Domitio aduersus Pharnacen parum prospere gestum continet.