Ab Urbe Condita - Periochae/liber CXIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CXII Liber CXIV Fairytale right blue.png

Confirmatis in Africa Pompeianis partibus imperium earum P. Scipioni delatum est, Catone, cui ex aequo deferebatur imperium, cedente. Et cum de diruenda urbe Vtica propter fauorem ciuitatis eius in Caesarem deliberaretur, idque ne fieret M. Cato tenuisset, Iuba suadente ut dirueretur, tutela eius et custodia mandata est Catoni.

Cn. Pompeius Magni filius, in Hispania contractis uiribus, quarum ducatum nec Afranius nec Petreius excipere uolebant, bellum aduersus Caesarem renouauit.

Pharnaces, Mithridatis filius, rex Ponti, sine ulla belli mora uictus est. Cum seditiones Romae a P. Dolabella tr. pl. legem ferente de nouis tabulis excitatae essent et ex ea causa plebs tumultuaretur, inductis a M. Antonio, magistro equitum, in urbem militibus octingenti e plebe caesi sunt.

Caesar ueteranis cum seditione missionem postulantibus dedit, et cum in Africam traiecisset, aduersus copias Iubae regis cum discrimine magno pugnauit.