Ab Urbe Condita - Periochae/liber CXL

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CXXXIX Liber CXLI Fairytale right blue.png

Thraces domiti a L. Pisone, item Cherusci, Tencteri, Chauci aliaeque Germanorum trans Rhenum gentes subactae a Druso referuntur.

Octauia, soror Augusti, defuncta, ante amisso filio Marcello cuius monimenta sunt theatrum et porticus nomine eius dicata.