Ab Urbe Condita - Periochae/liber CXLI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CXL Liber CXLII Fairytale right blue.png

Bellum aduersus transrhenanas gentes a Druso gestum refertur. In quo inter primores pugnauerunt Chumstinctus et Auectius, tribuni ex ciuitate Neruiorum.

Dalmatas et Pannonios Nero, frater Drusi, subegit.

Pax cum Parthis facta est signis a rege eorum, quae sub Crasso et postea sub Antonio capta erant, redditis.