Ab Urbe Condita - Periochae/liber CXLII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CXLI

Bellum aduersus Germanorum trans Rhenum ciuitates gestum a Druso refertur.

Ipse ex fractura, equo super crus eius conlapso XXX die quam id acciderat, mortuus. Corpus a Nerone fratre, qui nuntio ualetudinis euocatus raptim adcucurrerat, Romam peruectum et in tumulo C. Iuli reconditum. Laudatus est a Caesare Augusto uitrico. Et supremis eius plures honores dati.