Ab Urbe Condita - Periochae/liber CXV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CXIV Liber CXVI Fairytale right blue.png

Caesar quattuor triumphos duxit, ex Gallia, ex Aegypto, ex Ponto, ex Africa, epulum et omnis generis spectacula dedit.

M. Marcello consulari, senatu rogante, reditum concessit. Quo beneficio eius Marcellus frui non potuit, a Cn. Magio cliente suo Athenis occisus. Recensum egit, quo censa sunt ciuium capita CL milia.

Profectusque in Hispaniam aduersus Cn. Pompeium, multis utrimque expeditionibus factis et aliquot urbibus expugnatis summam uictoriam cum magno discrimine ad Mundam urbem consecutus est. Necatus est Cn. Pompeius, Sex. effugit.