Jump to content

Ab Urbe Condita - Periochae/liber CXIV

Unchecked
E Wikisource
 Liber CXIII Liber CXV 

Bellum in Syria Caecilius Bassus, eques Romanus Pompeianarum partium, excitauit, relicto a legione Sexto Caesare, quae ad Bassum transierat, occisoque eo. Caesar Scipionem praetorem Iubamque uicit ad Thapsum, castris eorum expugnatis.

Cato audita re cum se percussisset Vticae et interueniente filio curaretur, inter ipsam curationem rescisso uulnere expirauit anno aetatis XLVIII.

Petreius Iubam seque interfecit. P. Scipio in naue circumuentus honestae morti uocem quoque adiecit ; quaerentibus enim imperatorem hostibus dixit: "imperator se bene habet".

Faustus et Afranius occisi. Catonis filio uenia data.

Brutus legatus Caesaris in Gallia Bellouacos rebellantes proelio uicit.