Ab Urbe Condita - Periochae/liber CXVII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CXVI Liber CXVIII Fairytale right blue.png

C. Octauius Romam ex Epiro uenit (eo enim illum Caesar praemiserat bellum in Macedonia gesturus) ominibusque prosperis exceptus et nomen Caesaris sumpsit.

In confusione rerum ac tumultu M. Lepidus pontificatum maximum intercepit.

Et M. Antonius cos. cum impotenter dominaretur legemque de permutatione prouinciarum per uim tulisset et Caesarem quoque petentem ut sibi aduersus percussores auunculi adesset, magnis iniuriis adfecisset, Caesar et sibi et rei p. uires aduersus eum paraturus deductos in colonias ueteranos excitauit. Legiones quoque quarta et Martia signa ab Antonio ad Caesarem tulerunt, deinde et complures saeuitia M. Antoni, passim in castris suis trucidantis qui ei suspecti erant, ad Caesarem desciuerunt.

Dec. Brutus ut petenti Cisalpinam Galliam Antonio obsisteret, Mutinam cum exercitu occupauit.

Praeterea discursum utriusque partis uirorum ad accipiendas prouincias apparatusque belli continet.