Ab Urbe Condita - Periochae/liber CXVIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CXVII Liber CXIX Fairytale right blue.png

M. Brutus in Graecia sub praetexto rei p. et suscepti contra M. Antonium belli exercitum, cui P. Vatinius praeerat, cum prouincia in potestatem suam redegit.

C. Caesari, qui priuatus rei p. arma sumpserat, pro praetore imperium a senatu datum est cum consularibus ornamentis adiectumque ut senator esset.

M. Antonius Dec. Brutum Mutinae obsedit, missiquo ad cum a senatu legati de pace parum ad componendam eam ualuerunt. Populus R. saga sumpsit.

M. Brutus in Epiro C. Antonium praetorem cum exercitu potestati suae subegit.