Ab Urbe Condita - Periochae/liber CXX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CXIX Liber CXXI Fairytale right blue.png

C. Caesar cos. legem tulit de quaestione habenda in eos quorum opera Caesar pater occisus esset; postulatique ea lege M. Brutus, C. Cassius, Dec. Brutus absentes damnati sunt.

Cum M. Antoni uires Asinius quoque Pollio et Munatius Plancus cum exercitibus suis adiuncti ampliassent, et Dec. Brutus, cui senatus ut persequeretur Antonium mandauerat, relictus a legionibus suis profugisset, caesus iussu Antoni, in cuius potestatem uenerat, a Capeno Sequano interfectus est.

C. Caesar pacem cum Antonio et Lepido fecit ita ut III uiri rei p. constituendae per quinquennium essent ipse et Lepidus et Antonius et ut suos quisque inimicos proscriberent. In qua proscriptione plurimi equites R., CXXX senatorum nomina fuerunt, et inter eos L. Pauli, fratris M. Lepidi, et L. Caesaris, Antoni auunculi, et M. Ciceronis. Huius occisi a Popillio, legionario milite, cum haberet annos LXIII, caput quoque cum dextra manu in rostris positum est.

Praeterea res a M. Bruto in Graecia gestas continet.