Ab Urbe Condita - Periochae/liber CXXI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CXX Liber CXXII Fairytale right blue.png

C. Cassius, cui mandatum a senatu erat ut Dolabellam hostem iudicatum bello persequeretur, auctoritate rei p. adiutus Syriam cum tribus exercitibus, qui in eadem prouincia erant, in potestatem suam redegit, Dolabellam in urbe Laodicia obsessum mori coegit. M. quoque Bruti iussu C. Antonius captus occisus est.