Ab Urbe Condita - Periochae/liber CXXIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CXXII Liber CXXIV Fairytale right blue.png

Sex. Pompeius, Magni filius, collectis ex Epiro proscriptis ac fugitiuis cum exercitu diu sine ulla loci cuiusquam possessione praedatus in mari Messanam, oppidum in Sicilia, primum, dein totam prouinciam occupauit occisoque Pompeio Bithynico praetore, Q. Saluidenum, legatum Caesaris, nauali proelio uicit.

Caesar et Antonius cum exercitibus in Graecian traicerunt bellum aduersus Brutum et Cassium gesturi.

Q. Cornificius in Africa T. Sextium, Cassianarum partium ducem, proelio uicit.