Ab Urbe Condita - Periochae/liber CXXII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CXXI Liber CXXIII Fairytale right blue.png

M. Brutus aduersus Thracas parumper prospere rem gessit, omnibusque transmarinis prouinciis exercitibusque in potestatem eius et C. Cassi redactis coierunt Smyrnae uterque ad ordinanda belli futuri consilia. M. Messalae Publicolam fratrem uinctum communi consilio condonauerunt.