Ab Urbe Condita - Periochae/liber CXXV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CXXIV Liber CXXVI Fairytale right blue.png

Caesar relicto trans mare Antonio (prouinciae ea parte imperi positae ei cesserant) reuersus in Italiam ueteranis agros diuisit. Seditiones exercitus sui quas corrupti a Fuluia, M. Antoni uxore, milites aduersus imperatorem suum concitauerant, cum graui periculo inhibuit. L. Antonius cos., M. Antoni frater, eadem Fuluia consiliante bellum Caesari intulit. Receptis in partes suas populis quorum agri ueteranis adsignati erant, et M. Lepido, qui custodiae urbis cum exercitu praeerat, fuso hostiliter in urbem inrupit.