Ab Urbe Condita - Periochae/liber CXXVI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CXXV Liber CXXVII Fairytale right blue.png

Caesar cum esset annorum XXIII, obsessum in oppido Perusia L. Antonium conatumque aliquotiens erumpere et repulsum fame coegit in deditionem uenire ipsique et omnibus militibus eius ignouit, Perusiam diruit, redactisque in potestatem suam omnibus diuersae partis exercitibus bellum citra ullum sanguinem confecit.