Ab Urbe Condita - Periochae/liber CXXXIV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CXXXIII Liber CXXXV Fairytale right blue.png

C. Caesar rebus compositis et omnibus prouinciis in certam formam redactis Augustus quoque cognominatus est ; et mensis Sextilis in honorem eius appellatus est.

Cum ille conuentum Narbone egit, census a tribus Galliis, quas Caesar pater uicerat, actus.

Bellum aduersus Basternas et Moesos et alias gentes a M. Crasso referuntur.