Ab Urbe Condita - Periochae/liber CXXXIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber CXXXII Liber CXXXIV Fairytale right blue.png

M. Antonius ad Actium classe uictus Alexandriam profugit, obsessusque a Caesare, in ultima desperatione rerum, praecipue occisae Cleopatrae falso rumore inpulsus, se ipse interfecit.

Caesar Alexandria in potestatem redacta, Cleopatra, ne in arbitrium uictoris ueniret, uoluntaria morte defuncta, in urbem reuersus tres triumphos egit, unum ex Illyrico, alterum ex Actiaca uictoria, tertium de Cleopatra, imposito fine ciuilibus bellis altero et uicesino anno.

M. Lepidus Lepidi, qui triumuir fuerat, filius coniuratione aduersus Caesarem facta bellum moliens oppressus et occisus est.