Ab Urbe Condita - Periochae/liber I

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber II Fairytale right blue.png

[A.] Adventus Aeneae in Italiam et res gestae. Ascani regnum Albae et deinceps Silviorum. Numitoris filia a Marte compressa nati Romulus et Remus. Amulius obtruncatus. Urbs a Romulo condita. Senatus lectus. Cum Sabinis bellatum. Spolia opima Feretrio Iovi lata. In curias populus divisus. Fidenates, Veientes victi. Romulus consecratus.

Numa Pompilius ritus sacrorum tradidit. Porta Iani clausa.

Tullus Hostilius Albanos diripuit. Trigeminorum pugna. Metti Fufeti supplicium. Tullus fulmine consumptus.

Ancus Marcius Latinos devicit, Ostiam condidit.

Tarquinius Priscus Latinos superavit, circum fecit, finitimos devicit, muros et cloacas fecit.

Servio Tullio caput arsit. Servius Tullius Veientes devicit et populum in classes divisit, aedem Dianae dedicavit.

Tarquinius Superbus occiso Tullio regnum invasit. Tulliae scelus in patrem. Turnus Herdonius per Tarquinium occisus. Bellum cum Vulscis. Fraude Sex. Tarquini Gabi direpti. Capitolium inchoatum. Termonis et Iuventae arae moveri non potuerunt. Lucretia se occidit. Superbi expulsio. Regnatum est annis CCLV


[B.] Latinis victis montem Aventinum adsignavit, fines protulit, Hostiam coloniam deduxit, caerimonias a Numa institutas renovavit.

Hic temptandae scientiae Atti Navi auguris causa fertur consuluisse eum, an id de quo cogitaret effici posset; quod cum ille fieri posse dixisset, iussisse eum novacula cotem praecidere, idque ab Atto protinus factum.

[Regnavit annis XXIIII. Eo regnante Lucumo, Demarati Corinthi filius, a Tarquinis, Etrusca civitate, Romam venit et in amicitiam Anci receptus Tarquini Prisci nomen ferre coepit et post mortem Anci regnum excepit. Centum in patres allegit, Latinos subegit, ludos in circo edidit, equitum centurias ampliavit, urbem muro circumdedit, cloacas fecit.] Occisus est ab Anci filiis, cum regnasset annis XXXVIII.

Successit ei Servius Tullius, natus ex captiva nobili Corniculana, cui puero athuc in cunis posito caput arsisse traditum erat. Is censum primum egit, lustrum condidit, quo censa LXXX milia esse dicuntur, pomerium protulit, colles urbi adiecit Quirinalem, Viminalem, Aesquilinum, templum Dianae cum Latinis in Aventino fecit. Interfectus est a Lucio Tarquinio, Prisci filio, consilio filiae suae Tulliae, cum regnasset annis XLIIII.

Post hunc L. Tarquinius Superbus neque patrum neque populi iussu regnum invasit. Is armatos circa se in custodiam sui habuit. Bellum cum Vulscis gessit et ex spoliis eorum templum in Capitolio Iovi fecit. Gabios dolo in potestatem suam redegit. Huius filiis Delphos profectis et consulentibus quis eorum Romae regnaturus esset, dictum est eum regnaturum qui primum matrem osculatus esset. Quod responsum cum ipsi aliter interpretarentur, Iunius Brutus, qui cum his profectus erat, prolapsum se simulavit et terram osculatus est; idque factum eius eventus conprobavit. Nam cum inpotenter se gerendo Tarquinius Superbus omnes in odium sui adduxisset, ad ultimum propter expugnatam nocturna vi a Sexto filio eius Lucretiae pudicitiam, quae ad se vocato patre Tricipitino et viro Collatino obtestata ne inulta mora eius esset cultro se interfecit, Bruti opera maxime expulsus est, cum regnasset annos XXV. Tum consules primi creati sunt L. Iunius Brutus L. Tarquinius Collatinus.