Jump to content

Ab Urbe Condita - Periochae/liber II

Unchecked
E Wikisource
 Liber I Liber III 

Brutus iureiurando populum adstrinxit neminem Romae regnare passuros. Tarquinium Collatinum collegam suum propter adfinitatem Tarquiniorum suspectum coegit consulatu se abdicare et civitate cedere. Bona regum diripi iussit, agrum Marti consecravit, qui campus Martius nominatus est. Adulescentes nobiles, in quibus suos quoque et fratris filios, quia coniuraverant de recipiendis regibus, securi percussit. Servo indici, cui Vindicio nomen fuit, libertatem dedit; ei cuius nomine vindicta appellata.

Cum adversus reges, qui contractis Veientum et Tarquiniensium copiis bellum intulerant, exercitum duxisset, in acie curn Arrunte filio Superbi commortuus est; eumque matronae anno luxerunt.

P. Valerius consul legem de provocatione ad populum tulit. Capitolium dedicatum est.

Porsenna, Clusinorum rex, bello pro Tarquinis suscepto cum ad Ianiculum venisset, ne Tiberim transiret virtute Coclitis Horati prohibitus est, qui, dum alii pontem Sublicium rescindunt, solus Etruscos sustinuit et ponte rupto armatus in flumen se misit et ad suos transnavit. Accessit alterum virtutis exemplum in Mucio. Qui cum ad feriendum Porsennam castra hostium intrasset, occiso scriba, quem regem esse existimaverat, conprehensus inpositam manum altaribus, in quibus sacrificatum erat, exuri passus est dixitque tales CCC esse. Quorum admiratione coactus Porsenna pacis condiciones ferre bellum omisit acceptis obsidibus. Ex quibus virgo una Cloelia deceptis custodibus per Tiberim ad suos transnavit et cum reddita esset, a Porsenna honorifice remissa equestri statua donata est.

Adversus Tarquinium Superbum cum Latinorum exercitu bellum inferentem Aulus Postumius dictator prospere pugnavit.

Appius Claudius ex Sabinis Romam transfugit. Ob hoc Claudia tribus adiecta est numerusque tribuum ampliatus est, ut essent XXI.

Plebs cum propter nexos ob aes alienum in Sacrum montem secessisset, consilio Meneni Agrippae a seditione revocata eat. Idem Agrippa cum decessisset, propter paupertatem publico inpendio elatus est. Tribuni plebis quinque creati sunt.

Oppidum Vulscorum Corioli captum est virtute et opera Cn. Marci, qui ob hoc Coriolanus vocatus est.

T. Latinius, vir de plebe, cum in visu admonitus ut de quibusdam religionibus ad senatum perferret id neglexisset, amisso filio pedibus debilis factus, postquam delatus ad senatum lectica eadem illa indicaverat, usu pedum recepto domum reversus est.

Cum Cn. Marcius Coriolanus, qui in exilium erat pulsus, dux Vulacorum factus exercitum hostium urbi admovisset, et missi ad eum primum legati, postea sacerdotes frustra deprecati essent ne bellum patriae inferret, Veturia mater et Volumnia uxor impetraverunt ab eo, ut recederet.

Lex agraria primum lata est.

Spurius Cassius consularis regni crimine damnatus est necatusque.

Opillia virgo Vestalis ob incestum viva defossa est.

Cum vicini Veientes incommodi magis quam graves essent, familia Fabiorum id bellum gerendum depoposcit misitque in id trecentos et sex armatos, qui ad Cremeram praeter unum ab hostibus caesi sunt.

Appius Claudius cos. cum adversus Vulscos contumacia exercitus male pugnatum esset, decimum quemque militum fuste percussit.

Res praeterea adversus Vulscos et Hernicos et Veientes et seditiones inter patres plebemque continet.