Ab Urbe Condita - Periochae/liber IV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber III Liber V Fairytale right blue.png

Lex de conubio patrum et plebis a tribunis contentione magna patribus repugnantibus perlata est.

Tribuni * * * plebis.

Aliquot annos res populi R. domi militiaeque per hoc genus magistratus administratae sunt. Item censores tunc primum creati sunt.

Ager Ardeatibus populi iudicio ablatus missis in eum colonis restitutus est.

Cum fame populus R. laboraret, Sp. Maelius eques R. frumentum populo sua inpensa largitus est et ob hoc factum conciliata sibi plebe regnum adfectans a C. Servilio Ahala magistro equitum iussu Quinti Cincinnati dictatoris occisus est; L. Minucius index bove aurata donatus est.

Legatis Romanorum a Fidenatibus occisis, quoniam ob rem p. morte occubuerant, statuae in rostris positae sunt.

Cossus Cornelius tribunus militum occiso Tolumnio, Veientum rege, opima spolia secunda rettulit.

Mam. Aemilius dictator censurae honorem qui antea per quinquennium gerebatur, anni et sex mensum spatio finit; ob eam rem a censoribus notatus est.

Fidenae in potestatom redactae eoque coloni missi sunt; quibus occisis Fidenates cum defecissent, ab Mam. Aemilio dictatore victi sunt et Fidenae captae.

Coniuratio servorum oppressa est.

Postumius tribunus militum propter crudelitatem ab exercitu occisus est.

Stipendium ex aerario tum primum militibus datum est.

Res praeterea gestas adversus Vulscos at Fidenates et Faliscos continet.