Ab Urbe Condita - Periochae/liber V

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber IV Liber VI Fairytale right blue.png

In obsidione Veiorum tabernacula militibus facta sunt. Ea res cum esset noua, indignationem tribunorum plebis mouit querentium non dari plebi, nec per hiemem, militiae requiem.

Equites tum primum equis suis mereri coeperunt.

Cum inundatio ex lacu Albano facta esset, uates qui eam rem interpretaretur ex hostibus captus est.

Furius Camillus dictator X annis obsessos Veios cepit, simulacrum Iunonis Romam transtulit, decimam praedae Delphos Apollini misit. Idem tribunus militum cum Faliscos obsideret, proditos hostium filios parentibus remisit statimque deditione facta Faliscorum uictoriam iustitia consecutus est. Cum alter ex censoribus C. Iulius decessisset, in locum eius M. Cornelius suffectus est. Nec id postea factum est, quoniam eo lustro a Gallis Roma capta est.

Furius Camillus, cum dies ei ab L. Apuleio tribuno pl. dicta esset, in exilium abiit.

Cum Galli Senones Clusium obsiderent et legati a senatu missi ad componendam inter eos et Clusinos pacem pugnantes contra Gallos starent in acie Clusinorum, hoc facto eorum concitati Senones urbem infesto exercitu petierunt fusisque ad Aliam Romanis cepere urbem praeter Capitolium, quo se iuuentus contulerat ; maiores natu cum insignibus honorum, quos quisque gesserat, in uestibulis aedium sedentes occiderunt. Et cum per auersam partem Capitoli iam in summum euasissent, proditi clangore anserum M. Manli praecipue opera deiecti sunt. Coactis deinde propter famem Romanis descendere, ut M pondo auri darent et hoc pretio finem obsidionis emerent, Furius Camillus, dictator absens creatus, inter ipsum conloquium, quo de pacis condicionibus agebatur, cum exercitu uenit et Gallos post sextum mensem urbe expulit ceciditque.

Dictum est ad Veios migrandum esse propter incensam et dirutam urbem, quod consilium Camillo auctore discussum est. Mouit populum uocis quoque omen ex centurione auditae, qui cum in forum uenisset, manipularibus suis dixerat : "Sta, miles, hic optime manebimus !".

Aedis Ioui Capitolino facta est, quod ante urbem captam uox audita erat aduentare Gallos.