Jump to content

Ab Urbe Condita - Periochae/liber LII

Unchecked
E Wikisource
 Liber LI Liber LIII 

Cum Achaeis, qui in auxilio Boeotos et Chalcidenses habebant, Q. Caecilius Metellus ad Thermopylas bello conflixit. Quibus uictis dux eorum Critolaus mortem sibi ueneno consciuit. In cuius locum Diaeus, Achaici motus primus auctor, ab Achaeis dux creatus ad Isthmon a L. Mummio cos. uictus est. Qui omni Achaia in deditionem accepta Corinthon ex S. C. diruit, quia ibi legati Romani uiolati erant. Thebae quoque et Chalchis, quae auxilio fuerant, dirutae. Ipse L. Mummius abstinentissimum uirum egit, nec quicquam ex his operibus ornamentisque quae praediues Corinthos habuit in domum eius peruenit.

Q. Caecilius Metellus de Andrisco triumphauit, P. Cornelius Scipio Aemilianus de Carthagine et Hasdrubale.

Viriathus in Hispania, primum ex pastore uenator, ex uenatore latro, mox iusti quoque exercitus dux factus, totam Lusitaniam occupauit, M. Vetilium praetorem fuso eius exercitu cepit, post quem C. Plautius praetor nihilo felicius rem gessit; tantumque terroris is hostis intulit ut aduersus eum consulari opus esset et duce et exercitu.

Praeterea motus Syriae et bella inter reges gesta referuntur.

Alexander, homo ignotus et incertae stirpis, occiso, sicut ante dictum est, Demetrio rege in Syria regnabat. Hunc Demetrius, Demetri filius, qui a patre quondam ob incertos belli casus ablegatus Cnidon fuerat, contempta socordia inertiaque eius, adiuuante Ptolemaeo, Aegypti rege, cuius filiam Cleopatram in matrimonium acceperat, bello interemit. Ptolemaeus grauiter in caput uulneratus inter curationem, dum ossa medici terebrare conantur, expirauit, atque in locum eius frater minor Ptolemaeus qui Cyrenis regnabat, successit. Demetrius ob crudelitatem quam in suos per tormenta exercebat, ab Diodoto quodam, uno ex subiectis, qui Alexandri filio bimulo admodum regnum adserebat, bello superatus Seleuceam confugit. referuntur.

L. Mummius de Achaeis triumphauit, signa aerea marmoreaque et tabulas pictas in triumpho tulit.