Ab Urbe Condita - Periochae/liber LIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber LII Liber LIV Fairytale right blue.png

Appius Claudius cos. Salassos, gentem Alpinam, domuit.

Alter Pseudophilippus in Macedonia a L. Tremellio quaestore cum exercitu caesus est.

Q. Caecilius Metellus procos. Celtiberos cecidit et a Q. Fabio procos. magna pars Lusitaniae expugnatis aliquot urbibus recepta est.

Acilius senator Graece res Romanas scribit.