Jump to content

Ab Urbe Condita - Periochae/liber LIV

Unchecked
E Wikisource
 Liber LIII Liber LV 

Q. Pompeius cos. in Hispania Termestinos subegit. Cum isdem et Numantinis pacem a populo R. infirmatam fecit.

Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt ciuium capita CCCXXVIII milia CCCCXLII.

Cum Macedonum legati questum de D. Iunio Silano praetore uenissent, quod acceptis pecuniis prouinciam spoliasset, et senatus de querellis eorum uellet cognoscere, T. Manlius Torquatus, pater Silani, petiit impetrauitque ut sibi cognitio mandaretur; et domi causa cognita filium condemnauit abdicauitque. Ac ne funeri quidem eius, cum suspendio uitam finisset, interfuit sedensque domi potestatem consultantibus ex instituto fecit.

Q. Fabius procos. rebus in Hispania prospere gestis labem imposuit pace cum Viriatho aequis condicionibus facta.

Viriathus a proditoribus, consilio Seruili Caepionis, interfectus est et ab exercitu suo multum comploratus ac nobiliter sepultus, uir duxque magnus et per XIIII annos quibus cum Romanis bellum gessit, frequentius superior.