Ab Urbe Condita - Periochae/liber LXII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber LXI Liber LXIII Fairytale right blue.png

Q. Marcius cos. Stynos, gentem Alpinam, expugnauit.

Micipsa, Numidiae rex, mortuus regnum tribus filiis reliquit: Atherbali, Hiempsali, Iugurthae, fratris filio, quem adoptauerat.

L. Caecilius Metellus Dalmatas subegit.

Iugurtha Hiempsalem fratrem petiit bello. Qui uictus occiditur; Atherbalem regno expulit; is a senatu restitutus est.

L. Caecilius Metellus Cn. Domitius Ahenobarbus censores duos et XXX senatu mouerunt.

Praeterea motus Syriae regumque continet.