Ab Urbe Condita - Periochae/liber LXIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber LXII Liber LXIV Fairytale right blue.png

C. Porcius cos. in Thracia male aduersus Scordiscos pugnauit.

Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt ciuium capita CCCXCIIII milia CCCXXXVI.

Aemilia, Licinia, Marcia, uirgines Vestales, incesti damnatae sunt, idque incestum quem ad modum et commissum et deprehensum et uindicatum sit re fertur.

Cimbri, gens uaga populabundi in Illyricum uenerunt. Ab his Papirius Carbo cos. cum exercitu fusus est.

Liuius Drusus cos. aduersus Scordiscos, gentem a Gallis oriundam, in Thracia feliciter pugnauit.