Ab Urbe Condita - Periochae/liber LXVI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber LXV Liber LXVII Fairytale right blue.png

Iugurtha pulsus a C. Mario Numidia cum auxilio Bocchi, Maurorum regis, adiutus esset, caesis proelio Bocchi quoque copiis, nolente Boccho bellum infeliciter susceptum diutius sustinere uinctus ab eo et Mario traditus est; in qua re praecipua opera L. Corneli Syllae, quaestoris C. Mari, fuit.