Ab Urbe Condita - Periochae/liber LXV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber LXIV Liber LXVI Fairytale right blue.png

Q. Caecilius Metellus cos. duobus proeliis Iugurtham fudit totamque Numidiam uastauit.

M. Iunius Silanus cos. aduersus Cimbros infeliciter pugnauit. Legatis Cimbrorum sedem et agros in quibus consisterent postulantibus senatus negauit.

M. Minucius procos. aduersus Thracas prospere pugnauit.

L. Cassius cos. a Tigurinis Gallis, pago Heluetiorum, qui a ciuitate secesserant, in finibus Nitiobrogum cum exercitu caesus est.

Milites, qui ex ea caede superauerant, obsidibus datis et dimidia rerum omnium parte, ut incolumes dimitterentur, cum hostibus pacti sunt.