Ab Urbe Condita - Periochae/liber LXXI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber LXX Liber LXXII Fairytale right blue.png

M. Liuius Drusus trib. pleb., quo maioribus uiribus senatus causam susceptam tueretur, socios et Italicos populos spe ciuitatis Romanae sollicitauit, iisque adiuuantibus per uim legibus agrariis frumentariisque latis iudiciariam quoque pertulit ut aequa parte iudicia penes senatum et equestrem ordinem essent. Cum deinde promissa sociis ciuitas praestari non posset, irati Italici defectionem agitare coeperunt. Eorum coetus coniurationesque et orationes in consiliis principum referuntur. Propter quae Liuius Drusus inuisus etiam senatui factus uelut socialis belli auctor, incertum a quo domi occisus est.