Ab Urbe Condita - Periochae/liber LXXII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber LXXI Liber LXXIII Fairytale right blue.png

Italici populi defecerunt: Picentes, Vestini, Marsi, Paeligni, Marrucini, Samnites, Lucani. Initio belli a Picentibus moto Q. Seruilius procos. in oppido Asculo cum omnibus ciuibus R. qui in eo oppido erant occisus est. Saga populus sumpsit.

Seruius Galba a Lucanis comprehensus unius feminae opera, ad quam deuertebatur, e captiuitate receptus est. Aesernia et Alba coloniae ab Italicis obsessae sunt. Auxilia deinde Latini nominis et exterarum gentium missa populo R. et expeditiones inuicem expugnationesque urbium referuntur.