Ab Urbe Condita - Periochae/liber LXXV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber LXXIV Liber LXXVI Fairytale right blue.png

A. Postumius Albinus legatus cum classi praeesset, infamis crimine perduellionis, ab exercitu suo interfectus est.

L. Cornelius Sylla legatus Samnites proelio uicit et bina castra eorum expugnauit.

Cn. Pompeius Vestinos in deditionem accepit.

L. Porcius cos. rebus prospere gestis fusisque aliquotiens Marsis, dum castra eorum expugnat, cecidit. Ea res hostibus uictoriam eius proelii dedit.

Cosconius et Lucanus Samnites acie uicerunt, Marium Egnatium, nobilissimum hostium ducem, occiderunt, compluraque oppida in deditionem acceperunt.

L. Sylla Hirpinos domuit, Samnites pluribus proeliis fudit, aliquot populos recepit, quantisque raro quisquam alius ante consulatum rebus gestis ad petitionem consulatus Romam est profectus.