Ab Urbe Condita - Periochae/liber LXXIV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber LXXIII Liber LXXV Fairytale right blue.png

Cn. Pompeius Picentes proelio fudit et Asculum obsedit. Propter quam uictoriam Romae praetextae et alia magistratuum insignia sumpta sunt. C. Marius cum Marsis dubio euentu pugnauit. Libertini tunc primum militare coeperunt.

A. Plotius legatus Vmbros, L. Porcius praetor Etruscos, cum uterque populus defecisset, proelio uicerunt.

Nicomedes in Bithyniae, Ariobarzanes in Cappadociae regnum reducti sunt.

Cn. Pompeius cos. Marsos acie uicit. Cum aere alieno pressa esset ciuitas, A. Sempronius Asellio praetor, quoniam secundum debitores ius dicebat, ab his qui faenerabant in foro occisus est.

Praeterea incursiones Thracum in Macedoniam populationesque continet.