Ab Urbe Condita - Periochae/liber LXXXIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber LXXXII Liber LXXXIV Fairytale right blue.png

Flauius Fimbria in Asia fusis proelio aliquot praefectis Mithridatis urbem Pergamum cepit obsessumque regem non multum afuit quin caperet. Vrbem Ilium, quae se potestati Syllae reseruabat, expugnauit ac deleuit et magnam partem Asiae recepit.

Sylla compluribus proeliis Thracas cecidit.

Cum L. Cinna et Cn. Papirius Carbo, a se ipsis coss. per biennium creati, bellum contra Syllam praepararent, effectum est per L. Valerium Flaccum, principem senatus, qui orationem in senatu habuit, et per eos qui concordiae studebant, ut legati ad Syllam de pace mitterentur.

Cinna ab exercitu suo, quem inuitum cogebat naues conscendere et aduersus Syllam proficisci, interfectus est.

Consulatum Carbo solus gessit.

Sylla cum in Asiam traiecisset, pacem cum Mithridate fecit ita ut his cederet prouinciis : Asia, Bithynia, Cappadocia.

Fimbria desertus ab exercitu qui ad Syllam transierat, ipse se percussit impetrauitque de seruo suo, praebens ceruicem, ut se occider