Ab Urbe Condita - Periochae/liber LXXXII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber LXXXI Liber LXXXIII Fairytale right blue.png

Sylla copias regis, quae Macedonia occupata in Thessaliam uenerant, proelio uicit, caesis hostium et castris quoque expugnatis. Renouato deinde bello iterum exercitum regis fudit ac deleuit.

Archelaus cum classe regia Syllae se tradidit.

L. Valerius Flaccus cos., collega Cinnae, missus ut Syllae succederet, propter auaritiam inuisus exercitui suo a C. Fimbria, legato ipsius, ultimae audaciae homine, occisus est et imperium ad Fimbriam translatum.

Praeterea expugnatae in Asia urbes a Mithridate et crudeliter direpta prouincia, incursiones Thracum in Macedoniam referuntur