Ab Urbe Condita - Periochae/liber LXXXIX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber LXXXVIII Liber XC Fairytale right blue.png

M. Brutus a Cn. Papirio Carbone Cossyra, quam adpulerant, missus naue piscatoria Lilybaeum, ut exploraret an ibi iam Pompeius esset et circumuentus nauibus quas Pompeius miserat, in se mucrone uerso ad transtrum nauis obnixus corporis pondere incubuit.

Cn. Pompeius in Siciliam cum imperio a senatu missus Cn. Carbonem, qui flens muliebriter mortem tulit, captum occidit.

Sylla dictator factus, quod nemo umquam fecerat, cum fascibus XXIIII processit.

Legibus nouis rei pub. statum confirmauit, tribunorum pleb. potestatem minuit et omne ius legum ferendarum ademit, pontificum augurumque collegium ampliauit ut essent XV, senatum ex equestri ordine suppleuit, proscriptorum liberis ius petendorum honorum eripuit et bona eorum uendidit, ex quibus plurima primo rapuit. Redactum est sestertium ter milies quingenties.

Q. Lucretium Ofellam aduersus uoluntatem suam consulatum petere ausum iussit occidi in foro, et cum hoc indigne ferret populus R., contione aduocata se iussisse dixit.

Cn. Pompeius in Africa Cn. Domitium proscriptum et Hiertam, regem Numidiae, bellum molientes uictos occidit et quattuor et XX annos natus, adhuc eques R., quod nulli contigerat, ex Africa triumphauit.

C. Norbanus consularis proscriptus, in urbe Rhodo cum comprehenderetur, ipse se occidit.

Mutilus, unus ex proscriptis, clam capite adoperto ad posticias aedes Bastiae uxoris cum accessisset, admissus non est quia illum proscriptum diceret. Itaque ipse se transfodit et sanguine suo fores uxoris respersit. Sylla Nolam in Samnio recepit. XLVII legiones in agros captos deducit et eos his diuisit.

Volaterras, quod oppidum adhuc in armis erat, obsessum in deditionem accepit.

Mitylenae quoque in Asia, quae sola urbs post uictum Mithridaten arma retinebat, expugnatae dirutaeque sunt.