Ab Urbe Condita - Periochae/liber XC

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber LXXXIX Liber XCI Fairytale right blue.png

Sylla decessit honosque ei a senatu habitus est, ut in campo Martio sepeliretur.

M. Lepidus cum acta Syllae temptaret rescindere, bellum excitauit. A Q. Catulo collega Italia pulsus et in Sardinia frustra bellum molitus periit.

M. Brutus, qui Cisalpinam Galliam obtinebat, a Cn. Pompeio occisus est.

Q. Sertorius proscriptus in ulteriore Hispania ingens bellum excitauit.

L. Manlius procos. et M. Domitius legatus ab Hirtuleio quaestore proelio uicti sunt.

Praeterea res a P. Seruilio procos. aduersus Cilicas gestas continet.