Ab Urbe Condita - Periochae/liber LXXXV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber LXXXIV Liber LXXXVI Fairytale right blue.png

Sulla in Italiam traiecit missisque legatis, qui de pace agerent, et ab cos. C. Norbano uiolatis eumdem Norbanum proelio uicit. Et cum L. Scipionis, alterius cos., cum quo per omnia id egerat ut pacem iungeret nec potuerat, castra oppugnaturus esset, uniuersus exercitus consulis, sollicitatus per emissos a Sylla milites, signa ad Syllam transtulit. Scipio cum occidi posset, dimissus est.

Cn. Pompeius, Cn. Pompei eius qui Asculum ceperat filius, conscripto uoluntariorum exercitum cum tribus legionibus ad Syllam uenerat, ad quem se nobilitas omnis conferebat, ita ut deserta urbe ad castra ueniretur.

Praeterea expeditiones per totam Italiam utriusque partis ducum referuntur.