Ab Urbe Condita - Periochae/liber LXXXVI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber LXXXV Liber LXXXVII Fairytale right blue.png

Cum C. Marius, C. Mari filius, cos. ante annos XX per uim creatus esset, C. Fabius in Africa propter crudelitatem et auaritiam suam in praetorio suo uiuus exustus est.

L. Philippus, legatus Syllae, Sardiniam Q. Antonio praetore pulso et occiso occupauit.

Sylla cum Italicis populis, ne timeretur ab his uelut erepturus ciuitatem et suffragii ius nuper datum, foedus percussit. Itemque ex fiducia iam certae uictoriae litigatores a quibus adibatur uadimonia Romam deferre iussit, cum a parte diuersa urbs adhuc teneretur.

L. Damasippus praetor ex uoluntate C. Mari cos. cum senatum contraxisset, omnem quae in urbe erat nobilitatem trucidauit. Ex cuius numero Q. Mucius Scaeuola pont. max. fugiens in uestibulo aedis Vestae occisus est.

Praeterea bellum a L. Murena aduersus Mithridatem in Asia renouatum continet.