Ab Urbe Condita - Periochae/liber VI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber V Liber VII Fairytale right blue.png

Res aduersus Vulscos et Aequos et Praenestinos prospere gestas continet.

Quattuor tribus adiectae sunt, Stellatina, Tromentina, Sabatina, Arniensis. M. Manlius, qui Capitolium a Gallis defenderat, cum obstrictos aere alieno liberaret, nexos exsolueret, crimine adfectati regni damnatus de Saxo deiectus est. In cuius notam S. C. factum est, ne cui de Manlia gente Marco nomen esset.

C. Licinius et L. Sextius tribuni pl. legem promulgauerunt, ut consules ex plebe fierent, qui ex patribus creabantur, eamque cum magna contentione repugnantibus patribus, cum idem tribuni pl. per quinquennium soli magistratus fuissent, pertulerunt ; et primus ex plebe consul L. Sextius creatus est.

Lata est et altera lex, ne cui plus quingentis iugeribus agri liceret possidere.