Ab Urbe Condita - Periochae/liber XCIX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XCVIII Liber C Fairytale right blue.png

Q. Metellus procos. Cnoson et Lyctum et Cydoniam et alias plurimas urbes expugnauit.

L. Roscius trib. pl. legem tulit ut equitibus Romanis in theatro XIIII gradus proximi adsignarentur.

Cn. Pompeius lege ad populum lata persequi piratas iussus qui commercium annonae intercluserant intra quadragesimum diem toto mari eos expulit, belloque cum his in Cilicia confecto acceptis in deditionem piratis agros et urbes dedit.

Praeterea res gestas a Q. Metello aduersus Cretenses continet et epistulas Metelli et Cn. Pompei inuicem missas. Queritur Q. Metellus gloriam sibi rerum a se gestarum a Pompeio praeripi, qui in Cretam miserit legatum suum ad accipiendas urbium deditiones. Pompeius rationem reddit hoc se facere debuisse.